No hay textos disponibles para este autor.
Antonius Bonfinius
-
Página 10 (Teoría)
Confirmationis definitio
Confirmatio est propositae rei approbatio. Confirmanda sunt ea, quae neque nimis certa, neque penitus impossibilia sunt, sed ancipitem habent opinionem. Oportet autem confirmantes contrariis uti refutationis legibus et primum quidem dicere approbationem eius, qui dicturus est. Deinde in parte ponere expositionem et contrariis uti capitibus, pro incerto quidem certo, pro incredibili credibili, et possibili pro impossibili, et consequenti pro inconsequenti, et decenti pro indecenti, et commodo pro incommodo. Exercitatio autem ipsa omen complectitur artis difficultatem.
-
Página 11 (Ejemplo)
Confirmatio quod decentia sunt, quae de Daphne dicuntur
Qui contra poetas dicit, profecto contra musas mihi dicere uidentur. Si enim quaecunque poetae loquuntur e musarum sententia ueniunt, quonam pacto hic musis non aduersatur qui de poetis maledicere studet? Omnium igitur poetarum sententias magni facio, et eius quam maxime qui Daphnem a Pythio amatam philosophatur, cui plerique non credunt. Daphne, ut hic refert, ex terra et Ladone edita est. Num hoc apud Deos incredibile? Num omnibus rebus ex aqua et terra generatio est? Num semem uitae elementa sunt? Si autem quodcunque fit, ex terra et aqua prouenit, Daphne quae ex terra et Ladone deducta est, hanc communem omnium genituram confirmat. Genita enim, unde omnia generatur. Quod si alias forma superabat, uerisimilie et illud, quae prima a terra reddita sunt, cum naturae pulchritudine constituuntur, in quibus magna pulchritudo perspicitur. Quod primum apparuit, omnium est pulcherrimum. Non immerito igitur Daphne, quae ante caetera e terra progenita est, miram formam praetulit, quae cum reliquis praestaret, in ardentissimum sui amorem succedit Apollinem. Et non immerito quidem. Nam si quid pulchri in terra uersatur, id omne prouenit a diis. Si autem in terra caeteris bonis pulchritudo beatior, quibus pulchritudo inest, inest et deorum donum. Proinde amatorem deum puchritudo habuit. Nam deorum dona omnes amant. Deus igitur cum amore afficeretur, huiuscemodi morbo mederi statuit. Sed uirtutes tales sunt, ut cum maxima difficultate comparentur. Nam sine labore uirtutem assequi non licet, ex quo appetentem uirtutis laborare necesse est, et eam appetendo non occupat, quia uirtutis finis non est eam uidere. Quare qui Pythium amare dicunt, non deorum naturam damnant, sed uirtutis calumniatorem ostendunt. Petiti character in petente exprimitur. Fugientem puellam mater excepit. Cuncta mortalia huiusce nature sunt, ut e quibus prouenerint, in ea ipsa redeant. Itaque Daphne, quae ex terra processit, in terram redacta est. Terra excepta puella continuo plantam extulit. Ambo haec opera in terra fiunt. In eam enim homines recidunt et ex ea arbores eduntur. Cum haec primum apparuit planta, Apollinis honori statim dicata est. Dii extra prouidentiam plantas non relinquunt, sed his coronari non uerentur. Primitiae enim terrae diis ponuntur, et hoc accommodatum diuinationis signum fuisse puto, quandoquidem uirginem temperatam et modestam existimant. Et temperantiae est oracula edere. Quibus igitur uirtutibus uoluptatem ignorauit, his deo puella dicata est, quia perniciosam intemperantiam futura uidere nefas erat. Quare poetas admiror et idcirco poematae uenerari non desino.
-
Página 13 (Teoría)
Loci communis definitio
Locus communis est exaggerans oratio praesentium bonorum uel malorum. Dicitur autem communis eo quod omnibus communiter accommodetur eiusdem rei participantibus. Contra proditorem oratio communiter omnibus accommodatur huiuscemodi actionis participantibus. Repetitioni quidem et epilogo similis est. Prooemium igitur locus communis non habet. Generibus uero prooemiorum exercitationis causa ab adolescentia informamur. Post haec primum caput e contrario pones. Deinde expositionem facies, non ut docens (cognouit enim) sed ut excitans auditorem. Post hanc comparationem ex similitudine facies, accusatio maius conferens. Postea sententiam primariam actoris sententiam calumniantem. Mox transgressionem coniecturalibus iniuriis superiorem uitam afficientem. Praeterea misericordiae adiectionem. Postremo finiendum praeexercitamentum his extremis capitibus, legitimo, iusto, utili, possibili, honestoque futuro.
-
Página 13 (Ejemplo)
Communis locus contra tyrannum
Sic leges, sic iudicia apud nos uersantur? Nempe legibus abrogationem dedit, qui ut nusquam sint leges, efficit. Si enim euitata iustitia popularior futurus erat, fortasse quis ipsum iustitia liberasset. Postquam autem a legibus liber uiolentior erit, ubi tyrannidem ab omni iudicio tutam iuste statuere licebit? Caeteri omnes quicunque iudicia agitare coeperunt, omni studio cauent, ne quid nocumenti ex causis inique iudicatis assequantur. Tyrannis uero, si permittatur, aequis iudicibus nocumentum infert, neque iudicia imperante tyranno uigebunt. Proinde de hac re diligentius decernendum arbitror. Si maiorum instituta repetatis, nil magis curarunt, ut de patria bene mererentur, quam ut omni potentia rempublicam liberarent et merito quidem. Nam cum aliquando uariae hominibus fortunae accidant, eorumque mentes immutent, fortunae iniquitatem legum regula dirigentes, legesque statuentes, tamquam unam omnibus ex his sententiam effecerunt. Lex autem est ciuilis iniquorum directio, castigatioque malorum, quae fortuna perpretauit. Quorum quidem iste nihil animaduertens, consilium iniuit, ut omne ius protereret ciuitatis. Et haec ita secum loquebatur: Quid ista dii? Apud multos uisus aeque ubique potens ab aliis tolerabor? Quid stulte, quid temere, fortunam, diuitias appetere permitto, si haec a multis sustinebo? Pauperes, qui conueniunt, quid iudicabunt, quid arbitrabuntur, si lex mihi a multis dabitur? Quae igitur erit liberatio? Occupabo arcem et male perditos, absque impedimento leges edam. Hoc euidem pacto multis ipsa lex ero, neque plures mihi. Haec igitur secum tyrannus agotat, neque sceleri finem facit, quando Deorum beneuolentia prouidet, ne pro quibus gratias diis debemus, ea hodierno die conseruent. Grauis est homicida, sed tyrannus multo magis. Hic enim quem offendit, interficit. Ille uero omnes ciuitatis fortunas perturbat. Quanto igitur infelicius est priuatae, quam publicae caedis tristitia affici, tanto grauior est tyrannus hominum trucidatore. Caeteris profecto hoc euenit hominibus, qui grauissima quaeque perpetrarint, mentem malam exuere possint. Solus uero tyrannus inuitum non potest se dicere eam concepisse libidinem. Si enim inuitus tyrannidem iniuit, fortasse quis ipsum omni iudicio liberandum censebit. Sed postquam consulto rem perpetrauit, ubi non iudicium subibit, cum ante opera crimen animo patrarit? Caeteri quidem homines, quorum res apud nos agitur, recentibus criminibus afficiuntur, ueteribus calumniis saepe absoluuntur. Solus autem tyrannus utriusque uitae criminibus damnatur. Superioris quidem uitae, quia nulla modestia est. Praesentis uero quia noua ueteribus longe grauiora existimantur. Quod non immerito, ut ueterum, nouorumque scelerum poenas luat et utirusque uitae tristitiam subeat. Qui igitur tyrannum deprecando liberabunt? Per Iouem filii. Quin etiam cum ingenti gemitu hi lamentatur, tunc leges stare existimate, quibus multo iustius, quam illis suffragia adhibentur. Per tyranni filios, tyrannis altius ualidiusque firmatur. Per leges uero iudicia muniuntur, ut aequi iudices effici possitis et longe iustiores eritis, si legibus opem afferetis. Si enim lex est, patriae liberatores omni honore prosequi, nefarios seruitutis autores prohibere, iustissimum sit, concedi oportet. Aequum est enim tam iustas eum dare poenas, quantum iustititiae aboleuit. Salutaris est tyranni interitus, quo leges resurgunt et aequa iudicia agitantur. Facile quidem praesens malum inhiberi potest. Non enim ut satellitibus tyranno ad retinendam, ita sociorum auxilio nobis ad dissoluendam tyrannidem opus est. Proinde ad destruendam tyranni potentiam iudicum suffragia sat esse uidentur.
-
Página 16 (Teoría)
Definitio laudis
Laudationis oratio est bonorum alicuius expositio. Huius tria genera. Primum encomion appellatum, quod olim in pagis cantari solebat, unde nomen sortitur. Angiportus enim Athenienses comas, id est, pagos appellabant. Alterum hymnus dicitur. Tertium epaenon, id est, laudatiuum. Haec ita differunt: Encomion est quo hominum laudes efferuntur; hymno quidem Deorum; epaenon uero breui inscriptione completur, unde epigrammata, tituli, epitaphiaque proueniunt. Ex arte igitur encomiom effertur primum laudandi genus. Laudantur enim personae et gesta, praeterea tempora, loci, animalia, plantae et his similia. Personae, ut Thucydides, Demosthenesque; gesta, ut iustitia, temperantia; tempora, ut uer, aestas; loca, ut lacus, pomaria; animalia, ut equus et bos; planta, ut uitis et olea. Laudamus etiam aut quid publice aut priuatim. Publice, ut omnes Athenienses; priuatim, ut Atheniensium quendam. Haec igitur est laudationis diuisio. His capitibus in laudando uteris: exordium oportet ad causam accomodari; deinde genus ponendum, quod in gentem, patriam, maiores ac patres diuidendum est; deinde educatio, quam in exercitationem, artem legemque distingues. Post haec maximum laudandi genus ex gestis constitues, quae in bona animi, corporis et fortunae partieris. Animi, ut fortitudo, prudentia; corporis, ut pulchritudo, uelocitas, robur; fortunae, ut potentatus, diuitiae, amicitiae, clientelae. Ad haec comparationem ingeres et in eo qui laudatur, quod sit maius, induces. Postremos apto epilogo pro arbitratu tuo claudes orationem.
-
Página 17 (Ejemplo)
Laus Thucydidis
Vtilium rerum inuentores, ex quibus quaeque optima promanarunt, debito honore afficere, haud indignum censeri debet et quod ab illis in lucem profectum est, iure ad primos eos autores referri. Thucydidem enim non ab oratione laudabo, quod propoter eam tantum laudare decreuerum. Sed quando laudibus benemeritos ornare pulcherrimum est, tanto magis Thucydidem ante alios, quanto meliora prae caeteris omnibus adinuenit. Neque enim in his, quae ad bene dicendum pertinent, melius neque Thucydide in dicendi arte sapientius quicquam inueniri potest. Thucydides igitur ex eo solo productus est, quod uitam sibi contulit et artem, neque aliunde ortus est, nisi unde omnis eloquentia promanauit. Matrem uitae Athenas inuenit ac pro genitoribus regibus usus est. Quod fortuna praestare potuit, nobiliore genere natus magnam potestatem rempublicamque popularem iniuit, ut utranque dirigeret optimumque genus ciuitatis induceret, quandoquidem ex utroque non parum lucri comparatur. Non enim iniuste locupletatus, cum miram in dicendis causis aequitatem seruaret, sed ciuilem egestatem cum generis felicitate resarciens, magnam ex his dignitatem et famam sibi comparauit. Politicis moribus ac legibus enutritus, quae sunt omnium maxima, domi militiaeque praestans fuit, doctus pro tempore et philosophari et ductare exercitum. Nec eloquentiam sine armis, nec arma sine eloquentia curans, miro utriusque disciplinae studio detinebatur et quorum non unam habebat artem, quamuis natura diuersa erant, cogebat in unum. His igitur artibus institutus in uiros prodiit, captato tamen tempore, quo ea ostenderet, in quibus esset optime exercitatus. Repente fortuna bellum obtulit. Ex rebus quas caeteri Graeci olim gesserant, familiarem sibi finxerat disciplinam. Quin etiam cuncta obseruarat, quibus bellum geri solet. Quae enim singuli gesserant, temporis uetustate aboleri non permisit, quoniam non ignoratur a quibus capta Platea, uastata Atticae loca, circumlecta ab Atheniensibus Peloponnesus naualisque pugna a Naupacto uisa. Haec in obscuro iacere Thucydides non permisit, qui haec omnia literarum tradidit monumentis. Lesbos huc usque praedicatur, bellum in Ambraciotas ubique noscitur, nec temporis uetustate latet. Iniqua Lacedaemonum iustitia, Sphacteria et Pylus magnum Atheniensium opus non ignoratur. Ad haec etiam unde Corcyraei ad Athenas conuenerunt. Corinthiisque aduersus eos exclamant. Aeginenses uero accusantes in Lacedaemona ueniunt. Prudentia usus in conuentu Archidamus, Sthenelaidas uero ad bellum excitat. Contra Pericles Laconicam legationem parum bonorans, laborantes Athenienses iniquo animo ferebat. Quam ob rem haec omnia, scribente Thucydide, uniuersae posteritati mandantur. Quis igitur huic Herodotum comparabit? Ille quidem res cum uoluptate exponit. Hic uero omnia cum ueritate describit. Quanto autem ueritas grata uoluptate maior, tanto Thucydides Herodoto praestantior. Ad haec multa alia de Thucydide dici poterant, nisi quamuis omnia diceremus, adhuc tamen magnus laudum cumulus superesset.
-
Página 19 (Ejemplo)
Sapientias laus
Fortunatissimi est sapientia potiri, sed eam pro dignitate laudare est penitus impossibile, quae tantae felicitatis est, ut communis deorum possesio statuatur. Varia sunt deorum studia. Iuno enim nuptiis, Mars cum Pallade bello, igni Vulcanus, mari Neptunus praesidet. Alius alio studio detinetur. Particeps autem quisque deorum est sapientiae, sed in primis Iuppiter, qui quanto potentior, tanto est caeteris sapientior. Sapientia autem Ioui summam potestatem credidit et hanc dii habuere communem. Mox descendit in terras et tunc deorum filii in lucem retulerunt. Quare poetas admirari mihi conuenit, quippe qui Palamedem et Nestora et si quis alius sapientia summa praeditus canitur, deorum fecere filios, non statuentes aliam deorum naturam, quam ipsi dii statuere. Sed communione generis uirtutem possidere licuit, deorum filii existimati sunt et deorum monumenta uidentur, e quibus omnis sapientia prodiit. Sapientia igitur utroque tempore nimium ualet. Alia enim in bello, alia in pace prosunt. Sola sapientia aeque ac uni utrisque dominatur. Versatur nanque in bello, perinde ac si pacem nunquam cognouerit. In pace uero, non secus ac si arma nusquam gesserit. Cui dominatur, eius tantum esse putatur: quandoquidem in pace fert leges et uario quietis genere utitur; in bello autem uictorias parit, armis uires adhibet; in senatu nihil inique decerni patitur; domi forisque aeque dominari. Sola sapientia quae deorum sunt iudicat. Sola enim tanquam deus futura praeuidet. Sola agricolis terram, nautis mare disponit. Sine qua nec fructus legere, neque nauem ascendere conuenit. Quaecunque igitur mare occupauit et terra hominibus protulit, haec omnia sapientia disponit et regit, quippe quae latere non patitur, quaecunque recondita coeli moles in se complectitur. Item quaecunque sol circuit, cunctaque astra, quae cincunsidunt, sola haec sapientia mortalibus ostendit. Quaecunque etiam in terris sapiens non ignorat et quales moriendo futuri sumus, sola sapientia docuit. Troia, quae multo tempore capi non potuit, sapienti duntaxat consilio occupata est, et uniuersa Persarum potentia unius consilio dissoluta. Cyclopis oculis Vlyssis astu effossus est. Quamobrem, si quid dominatur, a sapientia procedit. Quis enim cum hac conferet fortitudinem? Nimirum quaecunque uiribus fieri possunt, sapientia perficiuntur, quam si a uiribus seiunxeris, iam uires improbandas statueris. Multa quidem alia de sapientia dici possent, sed omnia dicere est penitus impossibile.
-
Página 2 (Teoría)
Fabula e poetis promanauit et ad mouendum rhetoribus communis est. Fabula autem est falsa oratio, ueritati similis, quae Sybaritica cilix et Cypria uocatur, et secundum inuectores nomina sortitur. Euicit tamen, ut potius referretur ad Aesopum, quippe qui optime omnium fabulis usus fuisse dicitur. Fabularum autem alia rationalis, alia moralis. Alia mixta. Rationalis, in qua quid faciens homo fingitur. Moralis est in qua irrationalium mos imitatur. Mixta ex utriusque rationali scilicet et irrationali efficitur. Monitionem, cuius causa fabula constituitur, exordiens, promythion appellabis, quasi primam fabulae partem, finem uero inducens, epimythion.
-
Página 2 (Ejemplo)
Feruete iam aestate musicum concentum cicadae efferabant. Formicas labor et magna legendi fructus cura inuaserat, quo hyeme nutriri possent. Subeunte iam bruma, formicae pro quo tantopere insudauerant, frumenti acceruo pascuntur. Cicadas perniciosa uoluptas ad inopiam redegir. Sic iuuentus in florida aetate subterfugiens laborem, in senectute subire cogitu egestatem.
-
Página 20 (Teoría)
Vituperationis definitio
Vituperatio est accidentium malorum expositio. Differt a loco communi, nam eo prohibitio inducitur, haec sola tenuique calumnia continetur. Diuiditur iisdem capitibus, quibus laudatio consummatur. Eadem enim in uituperationem ueniunt, quae in laudationem, personae, negotia, tempora, loca, animalia, arbores. Vituperandum igitur est aut communiter, aut priuatim. Inito exordio genus aggredieris, quod diuides, ut in laudatione dictum est. Educationem praeterea, et gesta, ac comparationem, epilogumque, prout in laudatiuo genere dictum, pones.
-
Página 21 (Ejemplo)
In uituperatione Philippi exemplum et declamatio
Neque uirtutem sine laude, neque uitium sine uituperatione praeterire par esse iudico. Siquidem ex bonorum approbatione et improbatione malorum non mediocre lucrum comparatur. Aequum est enim omnes eorum opprobia audiant, qui male gesserunt et Philippi maxime, quippe qui omnes malos omni scelerum genere superauit. Eo nanque genere natus est, quod barbarorum pessimum esse censetur, dum locum ex loco per ignauiam mutare quaerit. Argiui primum e propriis finibus exiuere, uagantes ad quam nunc occupant confugere sedem, duplici implicati incommodo, dum bonis mali cedunt, ac peruersi inferiores eiiciunt, cum propter eorum ignauiam et auaritiam simul habitare non possent. Hinc igitur genus trahens Philippus in peiori ciuitate natus est, quando barbarorum omnium pessimi sunt Macedones, Pelleque Macedonum longe pessima, cuius subditi uere miseri reputari possunt. Ex hac terra natus Philippus maioribus longe deterioribus usus. Cui Philippus progenitor fuit, qui prouinciae ex genere dominari nequiuit. Deinde Amyntas pater in regnum sociorum ope collocatus, ab Atheniensibus captiuus restitutus est, apud quos diu obses fuit, et in media Graecia uersatus, non amores licentia mutauit, sed barbaricam intemperantiam in Graecorum studia intulit, et diuisis horum moribus, Graecis ac barbaris, hic moribus permansit iisdem, paremque malitiam in dissimili genere praestitit. Primum quidem gentem suam in seruitutem redegit, et a quibus originem duxit, in eos primum suam perfidiam ostendit. Hinc in finitimos profectus omnia uastauit, Peonas cepit, Illyrios occupauit et Triballorum regionem in suam potestatem redegit. Tot ac tanta cepit, quot ad capiendum prompta erant. Barbarorum copora bello cepit, animos uero cum corporibus minime quidem, quando die noctuque omnes, qui armis seruiebant, defectionem animo agitabant et libera mente erant, quamuis re seruitutem paterentur. Constitutis autem finitimorum barbarorum rebus, traiecta Graecia, primum in Thracia Graecorum ciuitate adortus Amphipolim cepit, mox in Pydnam, Potideamque irruens, neque Pheras sine Pagasis, neque Magnessam sin Pheris inuasit. Sed omnes Thessalorum ciuitates ipse cepit et perinde ac monumentum generis seruitutem his omnibus intulit. Verum enim uero de Philippi morte aliqua dicere non erit iniquum. Hic enim inuadens multa subuertit. Fracto omni foedere, induciisque parum seruatis, socios in seruitutem redegit. Quod cum dii inique ferrent, ut uiolatam fidem ulciscerentur, decentem huic mortem intulerunt. Non enim hunc in bello sustulerunt, neque Aristea suae mortis testem fecerunt. Sed in ipisis uoluptatibus hominem perdiderunt, rati eas Philippi sceleribus honorificum fore monumentum, ut mortis et uitae egregium intemperantiae testimonium haberet. Ad haec, quis huic Echetum compararit? Hic parua quaedam extrema coinquinauit, reliqua corporis dimissit. Ille uero tota cum totis corpora foedauit. Quanto enim totum coinquinatum partem grauius est, tanto Philippus Echeto perniciosior. Si uixisset Philippus, malis finem, ut omnium est opinio, nunquam fecisset. Sed nunc quando necessitas cogit, de Philippo dicere desinamus.
-
Página 23 (Ejemplo)
Comparatio Achillis et Hectoris
Dum uirtutem cum uirtute conferre studeo, Achillem cum Hectore comparabo. Suapte enim natura uenerabiles sunt uirtutes, sed comparatae expetibiliores. Vterque igitur quando mortalis est et ex ciuitate natus, etsi non una, e clara tamen patria ortum habuit. Alter enim Phthiae natus, unde Graeciae prouenit qui nomen imposuit. Alter Troiae, quam primo deorum habitarunt. Cum autem non parum ad laudem conferat, ex pari ciuitate esse natos, ex hoc Hectori Achilles anteponi non potest. Ex clara nanque ciuitate ambo nati, par genus sortiti sunt. Ambo ex Ioue genus ducunt, quando Achilles Pelei filius est, Pelei uero Aeacus pater fuit, Aeacique Iuppiter. Hector quoque a Priamo genitus, qui patrem habuit Laomedontem, Laomedon uero Dardanum, Dardanusque Iouem. Ambo igitur ex progenitore Ioue ducti, consimilibus parentibus usi sunt. Achillis Aeacus Peleusque fuere, quorum alter ariditate Graeciam liberauit, alter superatis Lapithis, quod egregium uirtutis certamen fuit, deae coniugium sortitus est. Contra uero Hectori progenitor Dardanus, diis quam primum adiudicatus. Pater autem Priamus, eius profecto ciuitatis rex, cuius moenia dii aedificarunt. Sicut enim cum diis cohabitare, melioribusque adiudicari consimile est. Ita Achillis Hector omnino consimilis. Ambo igitur ex iis nati progenitoribus ad fortitudinem educati sunt. Achilles enim a Chirone, a Priamo Hector a natura quidem ad uirtutem formatus. Par utrique in uirtute educatio, parem utrique gloriam attulit. Postquam inter homines ambo prodiere, in uno bello pares uires praestitere. Primum enim Hector Troianorum dux et Troaiae propugnator fuit et a diis coadiutus stetit, corruens sua ruina patriae ruinam secum traxit. Contra Achilles Graecis praefuit, et omnes prae timore in fugam uertens, Troas uicit. Palladaque adiutricem habuit, qui postquam cecidit, Achiuorum uires labefactauit. Alter a Pallade caesus est, ab Apolline alter et diis ambo nati deorum manibus occubuere, unde genus, hinc uitae finem sortiti sunt. Qua, uita morsque consimilis, tam consimiles ambo censeri debent. Plura profecto alia erant, quam de utriusque uirtute dici poterant, nisi parem gestorum gloriam ambo habuissent.
-
Página 23 (Teoría)
Comparatio definitio
Comparatio est oratio uel similia, uel maius cum minore ex collatione conferens. Comparantur autem uel honesta cum utilibus, uel mala cum malis, uel utilia cum inutilibus, uel parua cum maioribus. Comparatio autem in duplici laude, aut in uituperatione uersatur, ex utroque composita. Et omnis comparationis locus communiter grauis est et maxime ubi parua cum maioribus comparantur. Tot enim comparare conuenit, quot laudare et uituperare contingit, personas scilicet, et res, tempora, et loca, animalia, et plantas. Neque oportet in comparatione totum cum toto comparare, sed quoniam infimum in certamen non uenit, caput cum capite, quod quidem certare solet, et quia hoc diuidere, laudis, et comparationis est, comparatio in hoc ipso non consistit, quoniam totum praeexercitamentaum est ipsa comparatio.
-
Página 25 (Teoría)
Prosopopoeiae et ethopoeiae et idolopoeiae definitio
Ethopoeia est moris subiectae personae imitatio. Tria eius genera: idolopoeia, prosopopoeia, ethopoeia. Ethopoeia quidem notam personam habet, solumque morem format, unde nomen accepit, ut si Hercules imperante Euristeo uerba referat. Hic enim Hercules notus est. Dicentis autem morem effingimus. Idolopoeia est quae personam notam habet, defuncti tamen, et loqui desinentis, ut in populo Eupolis effingit et Aristides cum de tessaris agit, unde est idolopoeia nuncupata. Prosopopoeia est quando omnia finguntur, et mos, et persona, ut Menandri argumenta, ubi res est, nedum persona, unde nomen accepit. Formatur enim cum more persona. Ethopoeiarum item alia affectum, aliam morem, aliam utrunque continet. Quae affectum habet, in omnibus affectum ostendit, ut si qua iacente Troia Hecuba uerba dicat. Quae morem continet, solum morem affert, ut si qua primum furente mari Epirotes uerba dicat. Quae uero utrumque complexa est, hoc modo fit, ut si Achilles super interfecto Patroclo pugnare decernens aliqua uerba dicat. Mos enim deliberatio, affectus uero, amicus iacens. Ethopoeiam igitur cum facere uolueris in ea stylo dilucido, conciso, florido, dissolutoque uteris, et qui nec schematibus aspersus, nec inclinatus sit. Capita diuides in tria tempora: praesens, praeteritum et futurum.
-
Página 26 (Ejemplo)
Si qua uerba tacentibus filiis Niobe dicat
Heu quali pro printina fortuna discrucior liberis nunc omnibus orbata, quae iandudum tam pulchra prole gloriabar. Multitudo enim mihi ad inopiam redacta et quae paulo ante tanto liberorum ordine tam gloriosa incedebam, ne unius quidem mater dici possum. Heu quanto melius erat hos non peperisse, quam in has lachrymas incidisse? Orbata enim his, quae nunquam pepererunt, duriorem habet sortem. Nam quod iuncundum ac decens est, si experientia probetur, id tristitiam refert, si auferatur. Me miseram, consimilis mihi fortuna cum patre intercedit. Tantalus mihi pater fuit, qui inter deos admissus, paulo post e deorum societate decidit. Ego quidem a Tantalo nata genus mecum ingenti miseria confirmaui. Cum me Latona uidisset, hinc omnia mihi haec mala profluxere. Cum in eius colloquium uenissem, hinc statim filiorum mortes ortae sunt. Vtilitati tunc meae finem intulit deae consuetudo. Priusquem in certamen uenissem, Latona expetibilior eram. Postquam clara facta sum, uniuersa prole careo, cuius non parua mihi erat multitudo, unde ingens mihi luctus propositus est. Et eo maiore luctu quid indiget, quo maiore ueneratione dignum est. Proinde quo uertar? Quibus obuiam ferar infelix? Quod mihi in tanta filiorum clade sepulchrum sat esse poterit? Supersunt mihi praeter haec poenae. Quid lamenter haec? Orandi sunt dii, ut naturam mihi immutent, qua omnium miseriarum sensu liberari, et in ea quae nihil sentiant, mutari possim. Verum magis timui, ne dum talis uideor minus existimer lachrymare.
-
Página 27 (Ejemplo)
Descriptio templi Alexandriae cum arce
Arces in urbibus pro communi tutela stant. Ciuitatum enim summitates sunt, quae non magis aedibus muniuntur, quam ciuitates ipsas muniunt. Atheniensium arx medium ciuitatis locum occupauit. Arx, quam Alexander in sua ciuitate statuit, quibus edicebat, ab his custodiebatur. In edito loco sita decentius haec arx appellari potest, quam ea in qua Athenienses sapere coeperunt. Quod pro uiribus oratione prosequemur. Si quis eam in monte ciuitatis erigat, haec in magnam altitudinem elata, a ciuitatis uertice Acropolis appellatur, et quod ab aliquibus in ipsa ciuitatis summitate fundatur. In hanc uiae non aequae. Huic enim uia, huic cliuus erit. Et uiae aliquo modo nomina mutabunt. Hac pedibus itur et communis uia est, quia currus agi potest. Hac gradibus ascenditur, qua currus peruehi non potest. Gradus nanque gradu crescit uiaque illa ita gradatim in altum educta non desinit, donec centum gradibus terminatur. Numeri enim terminus cliui finis est. Mox uestibulum cliui gradus excipit, modicis cratibus occlusum et columnae stant quatuor altissimae, quae uias undique in unum aditum ducunt. Regia multis columnis suffulta, quae uarium colorem emittunt, nimioque apparatu certantes mirum ornatum praeferunt. Domus fastigium in orbem reducitur, ubi magna rerum omnium commemoratio depicta est. Adeunti uero arcem locus unus quatuor aequis lateribus diuiditur, cuius mensura miro spatio excogitata. Mediam aulam columnae circunstant. Deinde porticus succedebant, quae paribus columnis distinctae, quarum mensura si quam excedebat, intelligi non poterat, quaeque porticus alia consimili terminatur, duplici columnarum ordine utraque porticus diuiditur. Altera enim desinente, iterum altera succedebat. In his armaria constructa. Hinc philosophantes inter libros nati constiterant, ciuitatemque uniuersam ad philosophiae praestantiam hortabantur. Hinc ueteres, qui deos colere docti erant. Cuiusque porticus testudo aurata. Tecta columnis sustentabantur, quae ex aere constata, auroque illita. Itaque aulae non unus ornatus erat, aliud alia continebat. Hic enim Persarum bella spectabantur. Mediaque columna cuncta sustinebat et producta spatia locum illustrabant. Qui autem ingressus fuerit, quo introierit, consimili columnarum ordine confusus, nec facile dinouerit, nec uias inuenerit. Et quod eo illustriorem facit, arx ad continentem et mare spectat. Principia rerum in uertice columnarum sculpta sunt. Et priusquam in mediam aulam accedatur, diuerticula ad portas miro ordine formata ducunt, quae ab antiquorum diis nomen accepere. In his obelisci duo marmori stabant. Item fons Pisistratidarum longe melior continebatur. Et quod incredibile miraculum erat, operariorum numerus uidebatur, et quia non unus artifex operi sat esse potuerat, totius arcis architecti spectabantur supra decem et duo praepositi. Accedenti autem ad arcem hanc locus aequalis et planus est, et ad stadium accomodatus, unde locus appellationem accepit. Hac uero alius ad similia locus est, non in aequalitatem ductus. Pulchritudo longe maior quam dici possit. Si quid praetermittitur, omni miraculo plenum est. Quare cum omnia abunde dici nequeant, dimittamus.
-
Página 27 (Teoría)
Definitio descriptionis
Descriptio est oratio colligens et aperte oculis repraesentans quod demonstratur. Sunt autem descriptiones personarum, rerum, temporum, locorum animalium, plantarum et similium. Personarum hoc modo in Odyssea Homerus, Rotundus erat humeris et ipse niger ac crispus. Rerum, ut bello naualis pedestrisque descriptio, quemadmodum historicus. Temporum, ut ueris et aestatis et eorum quae in eo proueniunt, ut florum. Locorum, ut cum Thucydides Thesprotum portum hyemalem dixit tanquam figura exprimens. Cum autem personas describimus, a primis ad ultima usque progredi opus est, hoc est, a capite ad pedes. Cum res exponimus, ab his quae negotium antecedunt, incipiendum est et quae in negotio sunt, et quae negotium sequuntur rite describenda. Si tempora et loca, ab his quae haec complectantur,et quae in his consistant, initium sumemus. Descriptionum aliquae simplices, aliquae coniugatae. Simplices, ut pedestris uel naualis belli descriptiones. Coniugatae, ut hae, in quibus res est, tempora coaptantur. Quemadmodum Thucydides, cum nocturnum in Sicilia bellum describit, quomodo gestum est, et nocte quomodo poterat, finitum est. Oportet autem in descriptione stylum dissolutum efferre, uariisque schematibus distinguere, et ubique descriptas personas et negotia imitari.
-
Página 29 (Ejemplo)
Positio, si ducenda est uxor
Si quis est, qui omnia simul laudere quaerat, matrimonium laudet, quippe quod e coelo descendit, imo coelum diis immortalibus repleuit, deorumque pater constitutus est, unde patris nomen ortum. Postquam deos tulit, eos genus custodire permisit. Deinde in terras ueniens, reliquis omnibus generationem attulit, uidens quae dederat, durare non posse, ut persisterent, mutuas successiones excogitauit. In primis quidem homines in fortitudinem extulit, per quos mares et foemellas procreari statuit, et per quos bellum geritur, his datum ut sacri coniugii munere perdurent. Deinde iustos cum fortibus fecit, ut ab his genus seruetur, ab illis timore coacti homines aequa operentur. Ad haec sapientes etiam produxit, ut optima prouidere, et eligere queant. Et quod admirabile est temperantiam inducit et uoluptatum concupiscentiae modum affert, legemque omnibus uoluptatibus imponit. Modestia enim lege coercet uoluptates. Et quod per seipsum accusabile est, accedente matrimonio comprobatur. Quare si matrimonium deos caeteraque produxit, fortesque simul et iustos, praeterea sapientes et modestos reddit, cur id non omni laude honoreque dignissimum censeamus? Laudemus profecto, inquiet aliquis, quando bonorum id causa est. Fortunam mihi, non matrimonium uideris accusare. Quoniam mala, quae homines male agendo patiuntur, fortuna, non matrimonium afferre uidetur, quae uero hominibus expetuntur, matrimonium affert, in his quae a fortuna dantur, commodum nullum est. Magis igitur est matrimonium laudandum de his quae habet commodis, quam accusandum de his malis, quae praebet fortuna. Si magis matrimonii commodis indigemus, quam fortunae malis infestemur, cur matrimonio abstiendum? Non enim quae rebus grauia accidunt, haec rerum recusationem pariunt. Scrutemur artes secundum unumquodque. Agricolas saepe fulmina deterrent, immissaeque grandines agros uastant. Nunquid agricolae propter fulmina et grandines cultos agros deserunt? Imo remanent, et colendis agris instant, quamuis coeli tempestate tristentur. Item nautae insaniente procella naufragium patiuntur. Nunquid propter hoc nauigare desinunt? Nempe refectis repente nauibus in discrimen reuocantur, tempus expectant, quo facile, quo uelint, traiicere possint. Ad haec, bella pugnatorum corpora conficiunt. Nec iccirco militiam recusant, quia in bello cadant. Sed quia cum acerrimi pugnatores magna laude et admiratione spectantur, in pugna morte non reformidant. Omne enim bonum latentem secum habet aduersitatem, neque propter aduersa, bona fugienda sunt, sed quaeque aduersa bonorum gratia subeunda. Quamobrem cum haud absurdum est, agricolas, nautas, militesque laudis gratia quaeque difficilia aequo animo ferre, nos coniugium damnabimus, quia tristitiam aliquando ferat? Probe inquam, dicet aliquis, quia uiduas saepe mulieres, pupillosque pueros facit. Haec mortis grauia, sed hunc affectum natura sciuit. Tu mihi matimonium accusare uideris, quoniam nec homines facit immortales, nec diis mortales annumerauit. Quid igitur dices? Coniugium accusas eorum quae mors operatur. Cur hymenaeorum dicis quaecunque natura sciuit? Conuenit cadere quae orta sunt. Si cadunt, iccirco cadunt, quia nati sunt homines. Cadentibus uiris, uiduas fieri uxores necesse est, hincque miseria oritur pupillaris. An matrimonium dices, quae a natura sola nata sunt, destruere? At ego contra, matrimonium omnem orbitatem solum corrigere existimo. Moritur pater, et hinc pupillus oritur. At alterum patrem coniugium inuenit. Hic autem affectus e matrimonio non procedit, sed cum matrimonio contectus. Proinde matrimonium orbitatis interitus est, non fomentum. Orbitatem ex morte natura duxit, ex hymenaeis matrimonium transfert, et quam mors uiduam esse iussit, matrimonium uiro alteri coniugauit. Perinde ac utriusque amoris custos institutus. Quae a principio dedit, ablata rursus reddit. Quare orbitatem auferre, non inducere scit matrimonium. Pater morte filiis aufertur. Matrimonio alii in eius locum reparantur, secundus nanque pater nascitur. Quid igitur matrimonii commoda calumniaris? Quando laudere potius quam accusare uideris hymenaeum. Quibus enim matrimonii commoda diminuere studes, his laudere et non improbare uideris, et cum matrimonium accuses, nos cogis admirari. Quin etiam dum accusationem intendis rerum, benemerentis hymenaei catalogum facis. Probe quidem, dicet aliquis. Sed laboriosum est omnino matrimonium. At quid magis scit laborem soluere quam hymenaeus, cum eo laboriosa omnia leuentur? Gratum est cuique cum muliere uersari, et postquam rei uenereae satisfactum est, cum quanta laetitia puer speratur? Expectatus apparet, apparens patrem alloquitur, in artium exercitationem uenit, patri cooperatur, senatum frequentat, concionatur, seniumque patris fouet, ac demum omnia agit, quibus quisque homo indigere uidetur. Quamobrem quaecunque nobis commoda hymenaeus iunenit, nemo oratione prosequi potest. Proinde magnus est hymenaeus, qui deos producit, et hominibus tribuit, ut dii esse uideantur. In quibus manere decreuit, iustitiam docet et temperantiam, uoluptates concupiscit, quae obesse nequeunt. Quare matrimonium quam maxime omnibus exercendum non immerito constitutum est.
-
Página 29 (Teoría)
Positionis definitio et suppositionis
Positio est alicuius contemplatiuae rei deliberatio in quaestione consistens. Positionum aliquae ciuiles, aliquae comtemplatiuae. Ciuiles sunt quae ciuilem actionem habent, ut utrum ducenda sit uxor, utrum nauigandum, utrum aedificandum sit. Haec autem omnia in ciuitate aguntur. Contemplatiuae sunt quae sola mente contemplamur, ut utrum sphaericum sit coelum, utrum plures mundi. Haec autem in experientiam hominum non ueniunt, sed solo animo contemplamur. Sed positio a suppositione differt. Suppositio cincunstantias habet, sine circunstantiis uero est positio. Circunstantiae sunt, ut persona, negotium, causa et reliqua, hoc modo, si aedificandum sit, haec deliberatio personam non habet; si inuadentibus Persis Lacedaemonii Spartam munire deliberent, haec suppositio personas habet Lacedaemonios decernentes. Negotium autem est munire Spartam, causa est Persarum aduentus. In primis autem positio in praeexercitamentis oppositionem et solutionem, prout quaestio postulat, recipere uidetur. Positionem igitur diuides in primis epodo, quam prooemii loco constitues, deinde legitimo, iusto, utili, possibili, quae finalia capita nuncupantur.
-
Página 3 (Teoría)
De narratione
Narratio est rei gestae uel tanquam gestae expositio. Narratio a descriptione differt, ut a poesi poema. Poesis enim tota Ilias, poema est, ut armorum Achillis approbatio explicatioue. Narratio enim diuiditur in argumentum, historiam, negotiumque ciuile. Argumentum enim rem fictam continet. Historia antiquam complectitur expositionem. Negotium ciuile, quo in disceptatione rhetores utuntur. Narrationi sex accidunt: persona agens, actum negotim, tempus secundum quod, locus in quo, modus quomodo, causa per quam. Narrationis uirtutes quatuor sunt: diluciditas, breuitas, uerisimilitudo et in nominibus propria linguarum ratio.
-
Página 3 (Ejemplo)
Exemplum narrationis fabulae de rosa
Qui rosae puchritudinem admiratur, cum Veneris plagam considerare oportet. Dea enim Adonem amabat, et deam Mars et quod Venus Adoni, id Veneri Mars praestabat: deus deam ardebat, et dea hominem sequebatur. Cum simile desiderium genus perturbaret, deus nimia zelotypia laborans Adonem interficere statuit, ratus ex Adonis morte amoris solutionem futuram: proinde Adonem percutit. Hoc docta Venus iuuare contendit, ac nimio studio in rosam dimissa in spinas concidit. Pedis planta grauiter perforatus. Sanguis e uulnere defluens rosae colorem in proprium mutauit aspectum. Rosam igitur a principio albam, in quod nunc uidetis, hoc modo deuenit.
-
Página 34 (Ejemplo)
Accusatio legis iubentis moechum in crimine deprehensum impune interfici
Legem ipsa neque in uniuersum laudabo, neque penitus accusabo. Laudabo enim legem, qua adulterorum scelera auferuntur. Damnabo uero eorum opiniones, qui in poniendis adulteris, nullas iudicum sententias expectari censent oportere. Nam si largitionibus iudicia corrumpantur, ob idque iudicia sustulerimus, iniquas iudicium sententias arguimus. Si iusta iudicauerint, cur iustum est iudices laudare, legem uero huiusmodi periculo liberare? Caeterae enim leges, quae una congrediuntur, partim his ciuitatibus infestae sunt, partim cum aliis consentiunt. Sola uero haec omnibus legibus aduersatur. Quare si omnia quae in republica geruntur, ut praefecturae, sacerdotia, decreta, iudicia patiuntur, eo magis legem ea pati oportere existimo. Qaecunque in bello bene geruntur, omnia haec iudicia subeunt. Is imperator erit aut pontifex, quemcunque iudicum sententiae constituerint. Id senatusconsulti autoritatem assequetur, quod multorum sententiis fuerit comprobatum. Quinetiam uictores praemia consequi non possunt, nisi his digni prius iudicati fuerint. Quo igitur pacto non absurdum erit omnia in iudicii, inquisitionisque discrimen descendere. Solam autem hanc legem iudicum recusare sententiam? Dicet profecto aliquis, magna sunt moechorum scelera. Num homicidarum facinora maiora sunt? Num proditores grauiores? Num sacrilegi proditoribus detestabiliores? At hi omnes iudicia expectant. Neque proditor poenas dabit, donec iudex sententiam tulerit. Neque homicida cadet, donec fuerit homicidii accersitus, neque a superioribus quicquam pati conuenit, nisi id prius iudices edocti fuerint. Num igitur absurdum est, maiora maleficia ante iudicis sententiam poenas non subire. Solum autem adulterum sine quaestione, sine iudicio cadere, quem eo magis ante alios iudicare oportebat, quo aliis detestabilior esse censetur? Ad quid refert, inquies, an moechum interficias, an iudicibus interficiendum tradas, si utrinque sibi mors aequa imminet? Nimirum quantum inter tyrannum et legem, ac republicam et regnum interest, tantum in his discrimen esse uidetur. Tyranni enim est interficere quem uoluerit. Legis autem, eum qui iure capitis fuerit accersitus. Populus quaecunque in concione decernit, ea inquirenda esse statuit. Rex autem punit, neque ut populus lexque inquirit. Contrariae igitur sunt legis, et tyranni actiones. Quo igitur pacto moechum interficere, uel iudicibus tradere non differet? Ad haec, qui ex se ipso moechum interficit, se ipse facti autorem facit. Qui uero iudici tradit, autorem facti iudicem statuit. Multo enim melius est iudicem, quam accusatorem supplicii esse autorem. Nam qui ex seipso moechum interimit, alterius gratia interemisse uidetur. Qui autem iudicio reum tradit, de poenis tantum reprehendi potest. Dicet hic aliquis, difficiliores poenas dabit moechus, si ex improuiso caedatur. Quod si accusetur antequam damnetur, tempus id lucrabitur. Contra uero sese habebit, si accusetur. Quoniam acerbiorem post haec uitam ducet. Metus enim mortis est ipsa morte grauior, suppliciique dilatio damni est exageratio. Saepe enim ante tempus cadit, qui se casurum existimat metumque patietur ipsa experientia longe grauiorem. Quare mors adulteri, quae praeter spem accidit, non sentitur, quando supplcii celeritas sensum celat. Proinde inopinata mors omni fere dolore et miseria caret. Quae uero prouisa est, et iandudum imminet, cum ipso metu saepius ac saepius redintegratur. Haec igitur consideranda sunt, quod si quis ex se ipso moechum interficiet, nullum supplicii testem facit. Si uero iudicibus tradiderit, multos poenae spectatores facit. Modus enim mortis in frequenti hominum spectaculo constitutus, ipsa morte grauior est, maioremque tristitiam affert, quod si adulteri clandestina morte conficiantur, minore miseria mulctantur. Suspitionem enim multis relinquunt, qua inimicitiae causa cecidisse uideantur. Accersiti uero et damnati sine cuiusquam calumnia poenas dabunt. Quare cum perniciosum quid sit adulter, omnemque iniuriarum magnitudinem superet, in primis accusetur. Deinde morte mulctetur et in iudicium potius accersitatur, quam poenas det, antequam damnetur, ut sublatis adulteriis, liberorum generatio dilucidius enitescat. Extirpatis nanque in posterum adulteris, unde natus est puer, nemo dubitabit. Communis enim naturae contumelia est adulterium, ex quo fit ut communi iudicium sententia auferatur. Proinde timeo, ne moechus in occulto caesus, his a quibus caesus est, plures sui consimiles relinquat. Quinetiam alii, qui hos nescient moechorum interfectores imitabuntur. Vnde huiuscemodi caedes non finis, sed principium fiet affectus.
FINIS.
-
Página 34 (Teoría)
De legislatione
Lationem legis aliqui exercitamentum esse uoluere, est enim fere tota suppositio, sed non seruat omnia, quae sunt suppositionis. Introducitur enim in hac persona non omnibus nota, quare positionis plus habebit, minus autem suppositionis. Quibus enim schematis persona admittitur, positionem excedunt. Quae uero dilucidae sunt, nec circunstantias seruant, suppositioni reliquuntur. Legis igitur latio, quae in exercitatione uersatur, duplex est. Altera enim legem latam tuetur, altera uero accusat. Est autem lex inuentum, donumque deorum, compositio ciuitatis, delictorumque correctio. In hac capitibus uteris quibus in negociali, hoc est, legitimo, iusto, utili et possibili. In primis prooemia statues, et post prooemia quod contrarium appellatur. Deinde supradicta capita, quibus haec a positione differt, ordine collocabis.
-
Página 4 (Ejemplo)
Chria in uerbis ex laudatio. Exemplum morale
Isocrates disciplinae radicem amaram dicebat, fruxtua uero suauissimos. Laudatio Isocratis artem admirari par est. Hic enim nomen ipsi clarum ostendit, et quanta illa esset, exercendo demonstrauit, artemque magno praeconio diffudit, non ipse ab arte praedicatus est. Quaecunque igitur uel regibus leges danto uel quenque monendo, ut bonam hominum uitam formaret, philosophatus est, narrare longum esset. Sed quae de disciplina disseuit uidendum est. Interpretatio, hic disciplinae opus a laboribus inchoat, qui in utilitatem desinant, quae ubi philosophatus est, haec deinceps admiremur. Ratio, disciplinae enim amatores a disciplinae autoribus instruuntur, quos adire timor est, relinquere uero stultum. Semper enim pueros, et eos qui sunt, et qui erunt, timor circunuenit. Magistris paedagogi succedunt, et pro his haberi solent, qui cum aspectu formidolosi sint, uerberando longe maiorem timorem incutiunt. Periculum timor antecedit, timorem poena sequitur. Nanque puerorum delicta puniunt, domesticaque officia iudicant. Sed paedagogis patres longe uidentur difficiliores, cum deambulare iubent, iter obseruant, et in foro quam maxime, et si prohibere opus est, naturam ignirant. Inter hos igitur uersatus puer, si inter homines prodierit, uirtute coronatur. Si quis autem hoc timens, magistros fugiat, patres euitet, paedagogos auertat, omnino rationis expers erit, et dum metum fugit, orationibus disciplinisque priuabitur. Haec omnia Isocratis sententia monet, amaram disciplinae radicem referens. Sicut enim qui terram colunt, cum labore seminant, et cum uoluptate fructus legunt, ita disciplinae autores post laborem gloriam adipiscuntur. Si Demosthenis uitam mihi definieris, quid aliud dices, nisi quoque oratore laboriosiorem, mox rhetorem factum, omnium oratorum fuisse clarissimum? Et quo plus studii praestitit, eo plus decoris, et gloriae sibi uendicauit, summum ornamentum a uirtute ducens. Ea quidem laboribus impedit, quae caeteri ad uoluptates referunt. Proinde Hesiodum admiraru oportet, qui asperam uirtutis uiam, summitatem uero facilem referebat, consimilem Isocraticae sententiam philosophatus. Quam Hediosus uiam dixit, Isocrates uario nomine radicem uocauit, uterque unam sententiam commentatus est. Quae quidem omnia qui considerant, Isocratem admirari debent, optima quaeque de disciplina philosophatum.
-
Página 4 (Teoría)
De chria uel usu
Chria uel usus est quae breuem commemorationem in aliquam personam decenter refert. Ab utilitate in dicendo nomen accepit. Cuius pars altera in uerbis, altera in rebus uersatur, tertia media dicitur. Ea quae in uerbis est, uerbis ostendit utilitatem, ut Plato uirtutis ramos ex sudoribus laboribusque constare dicebat. Quae rerum est, actione utilitatem repraesentat. Hoc modo Pythagoras, quanta esset hominum uita, interrogatus, breue quid ostendens abscondidit, mensuramque uitae breuem illum conspectum fecir. Media ex utrisque conficitur, hoc modo: Diogenes puerum uidens stulta agitantem, eius paedagogum uerberauit, dicens: Cur haec doces? Haec est igitur chriae diuisio. In exercitanda chria his capitibus utemur laudatione, interpretatione, ratione, argumentatione a contrario, parabola, exemplo, antiquorum, testimonio, breuique, epilogo.
-
Página 6 (Teoría)
Sententiae definitio
Sententia est oratio in enunciationibus primaria ad aliquid conuertens uel diuertens. Sententiarum aliqua suadet, aliqua uero dissuadet, aliqua enuntiat, aliqua simplex, aliqua coniugata, aliqua uerisimilis, aliqua uera, aliqua hyperbolica, id est, supra ueritatem. Suasiua quidem, ut Oportet hospitem aduentantem osculari et discedere uolentem. Dissuasiua, ut Non oportet noctem dormire uirum consilia ferentem. Enuntiatiua, ut Opus est nummis, et sine his corum quae necessaria sunt, nihil fieri contingit. Simplex, ut Vna augurium auis optima pugnare pro patria. Coniugata, ut Non bene si multorum dominatio, unus tyrannus esto. Verisimilis est, ut Talis est quisque, quales sunt amici, quibus delectatur. Vera, ut Vitam iucundam, uel tristia carentem in nemine contingit inuenire. Hyperbolica supra ueritatem, ut Nihil imbecillius terra homine nutrit. Haec quidem est diuisio sententiarum. Vteris autem in hac capitibus chriae, laudatiuo, interpretatione uidelicet causae, ex contrario, collatione, exemplo, testimonio antiquorum, epilogo breui. Differt autem chria a sententia quod illa aliquando est in factis haec semper in uerbis, deinde quia chria personis indiget, sententia uero sine personis effertur.
-
Página 7 (Ejemplo)
Sententiae persuasiuae exemplum et declamatio
Pauperiem fugiens, undas, pontumque profundum, inuia saxa simul Cyrne coactus obit.
Poesim Theognis accusari non sustinuit, pro fabulis uitae documentata tradens. Videns enim poetas, qui multas fingunt, dimissis fabulis, recte uiuendi documenta carmine exarauit et cum carmine gratiam retinuit et documenti emolumentum intulit. Si quis autem de multis rebus Theognim laudet, in his maxime laudare debet, quae de paupertate philosophatus est. Quid enim dicebat? Qui cum paupertate uiuit, praecipitem dari cupit. Item, quanto melius e uita decedere, quam solem pudoris testem possidere? Et quae in hunc modum scripsit, haud ab re erit quam pulchre philosophatus est considerare. Nam qui cum paupertate degit, primum quidem si puer est, uirtutem nullam exercet; si inter homines prodierit, difficilia quaeque subibit; si legatus erit, pro pecunia patriam deseret; si concionetur, pro argento exclamabit; si iudicium fortiatur, pro largitionibus iudicabit. Ne tales quidem esse uidentur, qui rerum inopia liberati sunt: si pueri fuerint, in quacunque re se pulcherrime gerunt; si in homines exierint, praeclarissima quaeque operantur in festis ac bello uaria edunt munera. Sicut enim qui graui uinculo ostricti sunt, nullam operandi facultatem hebent, ita qui in paupertate degunt, omnem audendi difficultatem subire coguntur. Consideres Irum, qui Ithacensis fuit, qui nemini ciuium suam egestatem communicauit: tanta inopia laborauit, ut nomen mutarit. Arneus primum dictus, mox Irus appelatus a seruitute et labore nomen accepit. Sed quid Irum dicimus? Vlyssem memoria repetamus Ithacae dominum, qui postquam in patriam solum descendit, paupertatem statim simulauit, cuius etiam malorum haud expers fuit, postquam domi positus a seruis undique circunuentus est. Difficilis est itaque paupertas, quantum uix animo existimari possit. Proinde Euripidem sic mirari opus est, qui non habere, malum esse dicit, et impossibile esse nobilitatem mutare paupertatem afferit. Quare, ut par est, Theognim mirari debemus, haec ipsa de paupertate philosophantem.
-
Página 8 (Ejemplo)
Poetis aduersari, et contra eos dicere, absurdum est. Sed aduersus se ipsi dicunt, inuicemque congrediuntur. In deos primi haec confabulati sunt. Quomodo igitur non absurdum est illos Deorum nullam habere rationem et nos magnam quidem habere poetarum? Iniurias et opprobia omnium Deorum apprime doleo, sed aum maxime Apollinis, quem suae artis ducem faciunt et autorem. De Daphne demum Apollinis haec fingunt. Daphnen, ex terra et Ladone productam, aspectuque multis praestantiorem ferunt. Cuius amatorem Apollinem faciunt. Hic amans puellam sequebatur, nec sequens mutuo amore ab ea redamari sentiebat. Terra puellam excepit, ramum sui nominis extulit, quem in coronam continuo transtulit et ob puellae amorem in Pythium tripoda recondidit. Ramum igitur hunc poeticae artis insigne esse iussit. Et alia in hunc modum poetae fabulantur, quos confutare haud erit iniquum. Daphne ex Ladone et terra prouenit, quam generationis fidem hoc habet? Num haec homo? Num aliam isti naturam praeter hanc habebat? Quo pacto Ladon suo alueo defluens cum terra coiuit? Num omnes fluuii terrae mariti cognominantur, qui eam interfluunt? Si ex fluuio homo prouenit, profecto fluuium ex hominibus prouenire par est. Mutuae enim successiones, qui futuri sunt, ostendunt. Cur fluuii et terrae nuptias nominat? Sensibilium enim hymenaeus. Terra uero sensibilis esse nequit. Vel igitur Daphne inter fluuios computanda, uel Ladon inter homines ponendus. Verum si concedatur poetis, ex terra et Ladone Daphnen esse natam, haec edita a quibus enutrita est? Quod si generatio concedatur, impossibilis erit educatio. Vbi enim uiuendi modum habuit? A parente quidem. Et quis hominum fluuio uiuendo modum affert? Celabat pater suo familiam profluente demergens uel suis undis aluit. At sub terra a matre puella uiuendi modum habuit? Nam latebat, et si latebat, uideri non poterat. Cuius enim pulchritudo celatur, desiderium creari non potest. Quod si hoc etiam poetis iam concedi uelis, quonam pacto deus pro desiderio suam mentitur naturam? Amor enim omnium quae sunt difficilimus est. Diis autem grauissima adscribere impium censeri solet. Si morbos dii subeunt, quid a mortalibus differunt? Si amorem omnium rerum miserrimum patiuntur, cur alios liberant et miseriam omnium grauissimam ferunt? Verum neque affectum naturam uidit, neque Apollo amator uisus est. Quo enim pacto puellam insecutus est Pythius? Num mortali inferior factus est? Viri mulieribus praesunt an ne mulieres nunc maiora iura quam dii sortiuntur? Num quod uiris subest, diis praeest et imperiose dominatur? Cur mater puellam fugientem excepit? An malorum nuptiae? Et quonam pacto ipsa mater effecta est? Quippe bonorum. Quid puellam bonis priuauit? Proinde uel mater non fuit, uel si fuit, mala existimatur. Cur idoneis operibus terra aduersatur? Cur Pythium ingenti tristitia confecit, si salutem erat allatura? Quod si ademptura erat, quonam pacto illum in uitam reuocauit? Reuocare non oportebat, si enecare uolebat. Cur Deus eo germine coronatus? Cur insigne uoluptatis arborem apud tripoda statuit? Virtutis signum diuinatione ostenditur. Quonam igitur modo Pythius cum his coiuit, quibus cum misceri non potuit? Cur mortalis occasio, terminus uero immortalis? Sed hic poetarum finis esto, ne contra poetas clamasse uidear.
-
Página 8 (Teoría)
Refutationis definitio
Refutatio est praepositae rei improbatio. Refutanda quidem sunt quae non nimis certa et quae non penitus impossibilia sunt, sed quaecunque ancipitem habent opinionem. Oportet autem refutantes de eorum, qui dicturi sunt, calumnia dicere, post haec rei expositionem afferre. His autem capitibus utentur: primum quidem ab incerto et incredibili, postea ab impossibili, inconsequenti, indecenti refutabunt. Opus est etiam in conclusione incommodum ducere. Exercitatio uero ipsa omnem artis complectitur potentiam.
Antonius Buchardus
-
Página 1-28 (Teoría)
Fabula a poetis quidem prodita est, uerum cum his oratoribus est communis, quandoquidem in adhortationibus idonea est.
Est autem fabula oratio falsa sub imagine exprimens ueritatem. Vocatur nunc Sybaritica iterum Cilissa aut Cypria mutans nomen secundum inuentores. Potior tamen obtinuit consuetudo ut Aesopicae uocentur fabulae quod Aesopus in primis optimus fabularum scriptor habeatur. Fabularum genus unum est λογικòν, alterum morale, tertium compositum.
Λογικòν uocant in quo homo aliquid facere fingitur. Morale in quo τò ἦθος consuetudines et mores rerum ratione carentium effingimus. Compositum in quo utraque illa genera reperiuntur. Sententia autem cuius gratia fabula excogitata est, eam inquam si primo loco enarrationis collocaueris uocabunt προμúθιον. Si post fabulam subiunxeris ἐπιμúθιον affabulationem.
-
Página 1-44 (Teoría)
Definitio narrationis
Narratio est expositio rei gestae aut quasi gestae. Differt autem narratio a narratione sicut a poesi poema. Vniuersa Homeri Ilias est poesis, fabricatio armorum Achillis est poema. E narrationibus auten unae sunt dramaticae uel poeticae, alterae historicae, tertiae politicae. Dramaticae dicuntur fictae uel rerum fictarum. Historicae sunt rerum iam olim gestarum. Politicae quibus etiam rhetores utuntur in litibus. Sunt autem narratione sex quasi comitantes partes: persona, ipsum negocium actum, tempus, locus, modus, causa. Virtutes narrationis sunt quattuor: perspicuitas, breuitas, probabilitas et uocum proprietas
-
Página 1-61 (Teoría)
Progymnasma tertium et quartum chreía et gnome
Chria est dictum quoddam memorabile breuiusculum attributum personae alicui tanquam authori. Quia autem χρειώδης id est utilis est, inde dicta est χρεíα. Alia χρεíα est uerbalis, alia actiua, aliae mixta uel composita. Verbalis quando uerbis significat author commodam aliquam sententiam ut Plato solebat dicere frondes uirtutis enasci e sudore et laboribus. Actiua quando gestu ac actione aliquid eiusmodi significatum est ut Pythagoras interrogatus quam longum esset spacium uitae humanae cum paulisper conspiciendum se praebuisset mox occultauit illoque spectaculo ostendit mensuram uitae. Mixta est quae ex utranque habet, orationem scilicet et actionem ut Diogenes, conspecto adolescente improbo, paedagogum uerberauit et ea, inquit, tua disciplina est? Et sic quidem chria diuiditur. His autem capitibus poterit tractari: Laude, paraphrasi, causa uel probatione, contrario, simili, exemplo, testimonio ueterum, epilogo breui.
-
Página 1-62 (Teoría)
Gnome uel sententia est propositio quaedam summaria uel uniuersalis adhortans ad aliquid uel dehortans. Aliae sententiae exhortamur, aliae dehortamur, aliae simpliciter rem aliquam affirmamus. Iterum alia sententia est simplex, aliae connexae uel composita. Demum alia est uerisimilis, aliae uera, alia hyperbolica. Sententia qua adhortamur est uerbi gratia: Hospitem debemus praesentem amplecti et dimittere abire uolentem.
Sententia dehortans uerbi gratia illa Homerica: Non decet totam noctem dormire eum qui alios consilio regit.
Affirmans: Sane opus est pecuniis et absque his nihil potest omnium quibus usus eget.
Simplex: Optimum id auspicium est patriam defendere terram.
Connexa: Vtile multorum non est regnum unus habeto.
Verisimilis: Talis est quisque quales ii quibus conuersatur.
Vera: Non potest ullum uitae genus reperiri quod careat molestia.
Hyperbolica: Nil tellus homine imbecilius educat alma. Et sic quidem diuiditur gnome.
Tractatio autem iisdem constabit capitibus ac chria, laude, paraphrasi etc.
Differt chria a gnome quod illa aliqua est actiua, haec nulla. Deinde quod illa semper appositum habet certi authoris nomen, haec non habet.
-
Página 1-81 (Teoría)
Progymnasma quintum et sextum. Confutatio et confirmatio.
Confutatio est euersio propositi cuiusque negotii. Sunt autem confutanda quae neque nimis euidentia neque plane impossibilia sunt sed mediae quasi naturae. Oportet autem confutationem scripturos primo loco ponere reprehensionem aduersarii, deinde subiungere expositionem, post uti his capitibus, obscuro, non uerisimili, item impossibili, inconsequente, indecoro et demum inutili. Hoc autem progymnasma omne complectitur artis huius robur uel in confutatione potssima uis sita est orationis.
-
Página 1-82 (Teoría)
Confirmatio est propositi cuiusque negotii probatio. Confirmanda autem sunt quae neque nimis manifesta neque plane impossibilia sunt sed mediae quodammodo naturae. Oportet autem confirmationem confecturos uti contrariis atque in confutatione nempe ut primo loco ponat commendationem authoris, deinde subiungat expositionem singularium factorum, demum utatur capitibus uel locis probationis contrariis ut perspicuo pro obscuro, uerisimili pro non uerisimili, pro impossibili possibili, pro inconsequente consequente, pro indecoro decoro et denique utili pro inutili. Et haec pars exercitiorum praesentium potissima est maxime efficax in hoc genere.
-
Página 2-11 (Teoría)
Locus Communis est oratio extollens et quae in unaquaque re insunt bona uel mala. Inde uero sortitus est nomen ut Communis Locus appellaretur quod ad multas res eiusdem generis conueniat atque accomodari possit. Verbi gratia quae aduersus proditorem generatim possunt dici ea postea recte ad quoslibet singulos inflecti queunt qui proditionis accusantur.
Videtur autem Locus Communis esse quaedam quasi accessoria et secundaria probatio et epilogi instar uel conclusionis. Ideo etiam exordio destituitur.
Praecipimus tamen etiam hic de exordio, sed saltem in huiusmodi exercitiis scholasticis. Post praemium (sic) haec subiiciuntur quasi capita et partes. Primum ponitur contrarium. Ab eo subiicitur ἔκθεσις expositio uel Narratio non causa docendi et instituendi auditorem sed excitandi atque inflammandi. Hinc instituamus Comparationem et conferendo rem aliam inferamus de re praesenti maius aliquid. Mox Γνώμη adducentur, (hoc autem est peculiare huic parti nomen) qua repraehendimus (sic) sententias et opiniones eius cuius mores accusamus. Deinde subiicitur παρέκβασις uel Egressio qua criminamur ex uariis coniecturis uitam eiusdem hactenus actam. Porro misericordia praeciditur. Et tandem in extremo apponuntur loci illi usitati: Legitimum, iustum, utile, possibile, uerosimile, euentus uel consequens.
-
Página 2-39 (Teoría)
Laudatio.
Laudatio uel encomium est oratio enarrans bona, quae alicui rei insunt. Graecum autem nomen inde originem traxit, quod olim in pagis et conuentibus hominum hoc orationis genus decantaretur; pagos autem uel uicos Graeci apellant κώμας. Differunt autem hymnus, encomium uel laudatio, et ἒπαινος uel praedicatio scilicet quod hymnus deos laudat, encomium autem tribuitur rebus mortalibus, ἒπαινος uel praedicatio est laus breuibus expedita. Encomium uero dicitur si ex arte et operose laudes. Laudari uero poterunt personae, res, tempora, loca, animalia bruta et demum stirpes. Personae ut Thucydides, Demosthenes. Res ut iusticia (sic), temperantia. Tempora ut uer, aestas, hyems. Loca ut portus, horti. Animalia bruta ut equus, bos. Stirpes ut o[…]ea, uites. Porro laudari possunt uel ipsa rerum genera uel res indiuiduae seu singulares. Rerum genera e. g. Athenienses uniuersim; res singulares ut unus aliquis ciuis Atheniensis. Et haec quidem uarietas occurrit in Encomio. Tractationis autem hae possunt fieri partes. Primum exordium sumatur pro re nata et dato argumento. Postea ponatur genus uel origo, quae partienda erit in gentem, patriam, maiores, parentes. Hinc subiungetur educatio quae includit studia, artem, leges. Inde ueniunt considerandae actiones uel res gestae, quae caput sunt in laudatione. Has distribues secundum animum, corpus et fortunas. Ad animum referimus e.g. fortitudinem, prudentiam. Ad corpus formam, celeritatem et robur. Ad fortunam potentiam, diuitias, amicos. Post haec instituitur comparatio quae ex collatione rei alterius similis, maius aliquid infert de re in praesenti laudata. Demum attexitur epilogus uel conclusio quae plerumque uotum habet.
-
Página 2-40 (Teoría)
Vituperatio
Vituperatio est oratio enarrans mala quae alicui rei insunt. Differt autem a loco communi quoniam in eo hoc agitur ab oratore ut supplicio reus dignus demonstretur. In uituperatione autem sola spectatur reprehensio. Varietas autem rerum quae uituperationem incurrunt hic eadem est atque in laudatione. Eadem enim genera rerum quae laudabantur etiam uituperari possunt. Item hic uel ad ipsum genus uniuersum uel ad res singulas licet uituperationem accommodare. Ubi exordium absolutum fuerit enarrabitur genus secundum partes iam explicatas. Item educatio et res gestae. Demum instituetur comparatio et ultimo loco conclusio adiungetur ut praeceptum est de laudationibus.
-
Página 3-23 (Teoría)
Comparatio est oratio, quasi mutui rerum examinis causa instituta et per collationem infert atque attribuit rei per comparationem illustrandae maius uel aequale quid. Oportet uero inter comparandum aut bona bonis componere, aut mala malis. Aut etiam mala et bona, parua et magna inter se comparare. Est uero comparatio quasi geminum encomium, aut saltem oratio admistam habens laudationem. Et sane comparatione accedente increscit orationis uehementia. Praesertim si fiat comparatio a minori, ut uocant, siue si alia prae re nostra extenuentur. Et eadem omnino res illustrantur comparatione quibus laus aut uituperium ahibentur, scilicet, personae et negotia, tempora, loca, brutae bestiae et praeterea plantae.
Porro in comparando non tantum totum toti committendum, quod nullo negotio fieret, sed partes partibus opponendae, ubi maiori industria opus erit.
Denum partes orationis huc adhibendae in laudatione explicatae sunt, cuius portio quaedam est comparatio.
-
Página 3-45 (Teoría)
Ηθοποιία est imitatio morum cuiuslibet personae. Species tres sunt: εἰδολωποιία, προσωποιία, ηθοποιία, proprie sic dicta.
Et haec quidem ethopoeia est quae personam aliquam notam introducit, cuius saltem mores effingit, unde dicta est ethopoeia quasi morum fictio uel deformatio, e. g., si excogites uerba quibus Euristheo iniqua imperanti occurrerit Hercules, est ethopoeia, quia hic Hercules quis sit notum est. Saltem mores Herculis illa oratione, quasi imagine depinguntur.
Εἰδολωποιίαν uero uocant quando item notum hominem facimus loquentem, sed illo tempore quo mortuus est et cum dudum loqui desierit. Vt Eupolis in Comoedia quadam, Populi et Aristides in oratione quadam pro quatuor. Et hinc etiam εἰδολωποιίας nomen attributum est, quod est simulacri uel spectri introductio.
Προσωποιία est quando ficta sunt, non solum mores, uerum etiam persona. Verbi causa, Menander produxit in theatrum elenchum. Elenchus quidem est res sed non persona. Hinc dicta est προσωποιία, id est, effictio personae, quod praeter mores, etiam persona quaedam ficta adornetur. Et hactenus quidem de illa diuisione. Iam uero ethopoeiae aliae sunt patheticae, siue uehementiores, aliae ethicae siue remissiores, aliae mixtae uel mediae. Vehementiores sunt in quibus tantum sint πάθη affectus uel commotiones et perturbationes animi. Vt si fingas orationem Hecubae euersa Troia. Remissiores quae habitus morum, uel consuetudinem hominis ante oculos ponunt. Vt si pingas quid dicturus sit aliquis in meditullio natus et educatus cum primum mare conspiciat. Mixtae uel mediae sunt quae utraque illa complectuntur, e. g., si exprimas orationem Achyllis Patroclo caeso, qua de proelio adeundo secum deliberat. Quatenus enim deliberatio describitur mores efformantur. Quatenus amici obitus attenditur, affectus scilicet dolor oratione adumbrandus est. Elaborabimus uero ethopoeiam genere dictionis perspicuo, breui, florido, soluto et alieno ab elegantiori cultura figurarum.
In dispositione, capitum uel partium loco erunt, tria tempora, praesens, praeteritum et futurum.
-
Página 3-71 (Teoría)
Descriptio est oratio circumducta ipsis pene oculis rem descriptam subiiciens. Describi autem possunt personae, negotia, tempora, bestiae et demum stirpes. Personae, quemadmodum Homerus in Odyssea Euribatem describit in curuis humeris ater crispoque capillo. Res, ut proelia mari aut terra commissa, quae ab historicis solent describi. Tempora, e. g., si quis ueris aut aestatis amoenitatem exponat, ut flores horum temporum quasi picti in oratione perspiciantur. Loca, quemadmodum Thucydides hortum Thesprotarum Chimerium oratione descriptum exhibuit.
In personis describendis animum referre oportet et pertendere a primis ad ultima, a capite ad pedes. In negotiorum autem descriptione incipiendum est ab antecedentibus, progrediendium ad media et tandem ad ipsos euentus ueniendum.
Loca et tempora repraesentantur descriptis rebus quae istis continentur.
Sunt autem aliae simplices, aliae compositae. Simplices, ut si tantum proelium describas siue nauale, siue terrestre.
Compositae, ut si forte praeter negotium etiam tempus operose exprimas. Quod fecit Thucydides quando describit proelium nocturnum in Sicilia. Praeter rem gestam enim etiam nocturnum tempus artificiose descriptum exhibuit.
Oportet autem describentes oratione uti libera uel soluta, uarietate tamen figurarum eam condire et omnini se accomodare ad naturam rerum describendarum.
-
Página 3-77 (Teoría)
Thesis est consideratio oratione exposita, hoc est, deliberatio de negotio aliquo per mentem cognoscibili. Aliae autem theses sunt politicae, aliae theoreticae. Politicae theses appellantur quae instituuntur de actione aliqua ad politicam uel uitam ciuilem pertinente, e. g. sintne matrimonia celebranda? An nauigatione sit utendum? An urbs aliqua moenibus sit munienda? Haec enim pertinent ad uitam politicam et salutem Reipublicae. Theoreticae autem theses appellantur quae solius speculationis causa proponuntur, e. g. an sit coeli figura sphaerica? An sint plures mundi? Haec sub humanum exercitium non cadunt, sed tantum mentis speculatione absoluuntur. Inter thesin et hypothesin hoc est discriminis: hypothesis certis conclusa est circumstantiis; thesis autem extra singulares circumstantias uagatur. Circumstantiam autem uocamus, e. g. personam, negotium, causam, etc. Theseos igitur erit exemplum, e. g. sint ne extruenda moenia? Quia in hac deliberatione non habetur ratio ullius personae. Sin uero quaeras: an Lacedaemonii urbem suam munire debeant aduersus impetum Persarum? Hic adsunt certae personae deliberantes, nempe Lacedaemonii. Est singulare negotium, nempe istius Spartanae urbis munitio. Demum est singularis causa, nempe impetus Persarum prohibendus. Hoc autem progymnasma primum est quod admittit in contentione objectionem et solutionem. Ita autem destribuitur, ut primum ponatur introitus, hoc est, exordium. Deinde subiungantur capita illa usitata: legitimum, iustum, utile, facile, etc.
-
Página 3-85 (Teoría)
Legumlationem quoque quidam inter progymnasmata retulerunt. Est autem haec fere hypothesis quaedam, quanquam non omnes seruet hypotheseos conditiones. Nam etiam hic introducitur persona, uerum non plane nota. Quare potius ad thesin referenda quam hypothesin. Quatenus enim personae etiam rationem habet, hactenus a thesi discedit. Quatenus autem non manifeste exprimit personam, hactenus quiddam ab hypothesi dissimile habet. Duobus autem modis institui potest legumlatio: 1. Vt instituatur defensio legis. 2. Vt suscipiatur legis accusatio. Est uero lex inuentum et beneficium Dei et publicum quasi ciuitatus pactum et correctio uel prohibitio delictorum in quamcunque partem. Et his quidem modis legislatio diuiditur. Describitur autem iisdem partibus, quibus explicatur thesis, nempe probatur ex legitimo, utili, facili.
Praemittitur exordium, postea contrarium subiungitur. Deinde capita illa probationis, ut et hac in parte discrimen quoddam inter thesin et legumlationem existat.
No hay textos disponibles para este autor.
Danielis Hensius
-
Página 102 (Teoría)
De legislatione.
Quin etiam legislationem inter praeludium esse quidam tradidere. Parum enim abest quin sit hypothesis: neque tamen hypotheseos omnino leges seruat. Habet enim personam, non tamen quae nota sit omnibus. Quo quidem fit ut ad thesin magis quam ad hypothesin accedat. Nam quatenus in uniuersum personae habet speciem, theseos naturam exuperat: quatenus autem circumstantiae naturam non seruat, infra hypothesin est. Est autem in legislation exercitatio duplex: legis latae tum criminatio, tum etiam defensio. Lex porro munus quidem atque inuentum deorum, hominum uero prudentium quasi quaedam est sententia, qua ex communi ciuitatis consensu partim quae sponte, partim quae ignorantia commissa sunt, emendantur peccata. Est ergo quaedam, ex qua omnes qui in ciuitate sunt uitam componunt, quasi regula. Ac legislationis quidem huiusmodi est partitio. Eam autem iisdem capitibus conficies, quibus negotialem: legitimo, iusto, utili, et eo quod fieri potest. Prooemia primo loco statues. Post proemia, caput illud quod contrarium appellant. Tum deinde capitibus utere, quibus utendum diximus. Quo fit ut hac parte a thesi differat.
-
Página 104 (Ejemplo)
Legislationis exemplum.
Lex quae indicta causa adulteros occidi iubet, reprehenditur.
Ego uero neque prorsus probabo, sed neque omni ex parte accusabo legem. Nam qua adúlteros tollit de medio, non possum quin eam laudem; qua autem iudicum non expectat sententiam, eius profecto institutum uehementer reprehendo. Si enim propter corruptelam quam damnauit in iudicibus, tollit iudicia, nae iniquo in iudices animo esse, manifesto conuincitur. Sin uos caste integreque iudicia, quemadmodum sane exercitis, statuit; nonne iniquum eam fuerit, iudices laudare et iudicandi tamen potestatem auferre? Omnes enimuero reliquae leges, quae cum iam latis pugnant legibus, tametsi a quibusdam ciuitatibus dissentiunt, cum aliis tamen congruunt consentiuntque, cum haec aeque aduersetur omnibus. Ac mihi quidem eam ut excutiatis, multo praestare uidetur; praesertim cum omnem censeatis Reipublicae partem: milites, sacerdotes, decreta omnia. Ac parum abest quin dicam omnia, quae praeclare in bello geruntur, in iudicum uenire disceptationem. Dux est exercitus, quem explorauit, qui de eo iudicare potest. Fungitur item sacerdotio, quem iudex comprobauit; decretumque quod a reliquis ciuibus excussum est, id demum ratum habetur; postremo bellicae uictoriae nisi in disceptationem uenerint prius, praemiis haudquaquam afficiuntur. Nonne igitur a ratione alienum, omnia iudicem admittere aut habere, solam hanc legem omnium calculum recusare iudicum? Esto, inquies. Verum magnae adulterorum sunt iniuriae. Quid? An non homicidarum maiores? Et an aliis peccare proditores arbitrabimur? Neque proditoribus sacrilegi habentur tetriores? In his tamen deprehensus iudicium expectat. Neque proditor, nidi lata a iudice sententia, sceleris poenas luit; aut homicida, nisi accusator criminis eum conuicerit, morte mulctatur; quemadmodum nec qui res praestantiorum furati sunt, nisi prius id crimen iudices cognouerunt, ullo supplicio afficiuntur.
Nonne igitur absurdum fuerit, grauioribus poenas a iudicibus irrogari peccatis, neque horum quicquam, nisi pronuntiauerit de eo iudex, admissum uideri; solum autem indicta causa adulterum occidi? Quem prae caeteris tanto magis iudicium experiri oportebat, quanto leuius peccat quam caeteri. Sed quid intererit, inquies, adulterum occidas, an iudicibus tradas, siquidem utrumuis fiat, simili afficietur morte? Quanto interuallo tyrannus ac lex disiunguntur, quantoque discrimine popularis status a regio differt dominatu. Tyranni enim, quem collibuerit, occidere; legis autem iure eum, qui criminis conuictus fuerit, morte mulctare. Et quidem populus ea de quibus in concione agit, iudicum committit disceptationi; monarcha uero uindicat ille quidem, in iudicio tamen neminem exhibet. Duo haec adeo populus ac lex, ex actionibus tyranno contrariis omnia conficiunt. Nonne igitur intererit, adulterum occidas, an iudicibus tradas? Accedit his etiam quod qui adulterum neccat, se rei dominum ac moderatorem facit; qui iudici tradit, ius rei iudicibus defert. Satius autem profecto est penes iudicem sententiae potestatem esse, quam penes accusatorem.
Iam uero qui ipse adulterum tollit, ob aliud se sustulisse mouet suspicionem; qui ad iudices refert, ius aequumque uidetur persequi.
Sit ita sane, inquies. Grauius tamen supplicium feret, si primo quoque tempore morte mulctetur. Nam alioqui quod ad iudicium usque intercedit temporis lucrabitur.
Imo uero, si iudicium subeat, habebit longe secus. Vitam enim post haec acerbiorem deget (siquidem poenam expectare grauius est, quam perpeti) suppliciique tarditas, poenae uidebitur accessio. Morietur saepe, qui se opinabitur moriturum. Acerbiorem namque habebit ipso experimento mortis expectationem. At moechus repentina morte affectus, mortis sensum amittit, poenae enim sensum celeritas occultat.
Mors omni caret dolore, quae citius opinione accidit. At expectata saepius, semel autem illata, crebris expectattionibus poenam metitur. Haec igitur ex aduerso inter se commissa considera. Qui ipse adulterum occidit, neminem adhibet supplicii testem; qui iudicibus tradit, poenae multos facit spectatores. Est autem poenae modus grauior, spectatorum oculis subiectus. Alioqui adulterorum e re fuerit clam interire, quod plerisque suspicionem, inimicitiarum causa morte se affectos, relicturi sint. Delicto autem probato iudicibus, qui interibit, haud ducias luet poenas. Quamobrem, quod ad eum attinet, intererit clamne adulter occisus, an iudicibus traditus fuerit. Nefaria res adulter et omnem scelerum transgressa magnitudinem. Conuincatur igitur prius, ac deinceps morte afficiatur, iudiciumque subeat potius, quam non expectato puniatur iudicio. Sic enim de medio sublatus, liberorum sobolem efficiet certiorem nemoque dubitauit, adulteris hac luce in posterum priuatis, quis cuius sit filius. Communis maleficium naturae: eoque communi decreto facinus exponatur iam editum. Alioqui uereor ne permultos adulter similes sui relinquat, si quamobrem occiditur nesciatur. Eum enim aemulabuntur alii, qui qua de causa ei mors inferatur nesciunt. Eritque initium morbi, non autem finis, sumptum de adultero supplicium.
-
Página 11 (Teoría)
Definitio fabulae.
Fabula a poetis quidem originem duxit. Quatenus uero in monitis moralibus adhiberi coepit, Rhetoribus quoque communis facta est. Ac fabula quidem falsa est, ita tamen, ut ueritatem ueluti simulachro quodam adumbret. Et nuncupatur quidem tum Sybaritica, tum Cilissa, tum Cypria, nominibus iuxta inuentorum uarietatem permutatis. Euicit tamen ut Aesopea appellaretur: quod Aesopus optimas omnium Fabulas conscripserit. Fabulae autem aliud rationale, aliud morale, aliud quiddam abutroque quod mixtum sane appelletur. Et rationale quidem id dicitur, quo fieri quippiam ab homine fingimus: morale autem, quod animalium ratione carentium mores imitatur: mixtum, quod utroque constat, rationali nempe et non rationali. Sed monitionem quidem, cuius gratia fabula pertexitur, siquidem ei praeposueris, προμύθιον, id est, praefabulare, sin postposueris ἐπιμύθιον, id est, subfabulare, recte appellaueris.
-
Página 12 (Ejemplo)
Exemplum fabulae.
Formicarum er cicadarum, iuuenes ad laborem adhortans.
Aestatis ardor increuerat, cum cicadae uehemens carmen contentis uocibus inchoabant. Formicis autem laborare, ac fructus colligere, quibus hyeme uescerentur, curae erat. Ac cum hyems aduenisset, his quidem uere partae laboribus fruges pabulo fuere: illis oblectatio in miseram desiit inediam. Sic iuuentus ineunte aetate, labore detrectans; ingrauescente, uitam agit aerumnosam.
-
Página 13 (Teoría)
De narratione.
Diegema, id est Narratio, est expositio rei gestae, aut ueluti gestae: eoque a diegese differt, quo poema distat a poesi. Est enim uniuersa Ilias poesis, armorum autem Achillis adornatio atque instructio, poema. Narrationis autem pars quaedam est dramatica, quaedam historica, quaedam ciuilis: dramatica dicitur, quae tota ficta est; historica, quae ueterem aliquam memoriam complectitur; ciuilis, qua oratores in ciuilibus contentionibus utuntur. Narrationem uero sex fere constituunt: persona qua res gessit; res gesta; tempus ac locus quo gesta res est; ratio gerendae rei; causa denique propter quam gesta est. Virtutes autem narrationis sunt quatuor, ut dilucide, ut breuiter, ut probabiliter, ut Latine casteque dicatur.
-
Página 15 (Ejemplo)
Exemplum narrationis.
De rosa.
Quisquis rosae decorem miratur, Veneris secum reputet uulnus. Amabat dea Adonin: Mars contra eius amore ardebat; quodque Mars erat Veneri, id erat Adonidi Venus. Deus deperibat deam, at mortalem dea sequebatur. Amor erat similis, tametsi discrepabat genus. Cum autem zelotypia Mars laboraret, Adonin de medio tollere cogitauit: Adonidis interitum amoris finem fore arbitratus. Sauciat itaque Mars Adonin, quo cognito, dea uim ut propulsaret, adproperat. Sed cum festinandi studio in rosam incidisset, in spinas impegit, quarum aculeis planta pedis eius perstricta est. Qui autem e uulnere effluxit cruor, rosam suo colore infecit. Sic rosa, quae initio alba fuerat, in eum, quo nunc cernitur, conuersa est colorem.
-
Página 16 (Teoría)
De chria.
Chria breuis est alicuius memorabilis dicti factiue commemoratio, scite ad personam aliquam id ipsum, quod commemoratur, referens, et ab utilitate quidem, chria nominatur. Chriae autem pars quaedam circa dictum aliquod, quaedam circa actionem uersatur, quaedam mixta est. Et circa dictum quidem ea uersari dicitur: quae utilitatem ex eo quod ab aliquo dictum est. Exempli causa: Plauto uirtutis ramos sudore laboribusque nasci dicebat. Circa actionem autem, quod de actione agit. Exempli gratia: Pythagoras interrogatus quam longa esset hominum uita, temporis momentum se exhibuit, rursusque subito spectantium ex oculis eripuit; breui intuitu hominum metiens uitam. Mixta autem, cum ex utroque, dicto pariter et actione, sumitur. Exempli gratia: Diogenes, cum puerum lasciuientem uidisset, paedagogum percussit, addiditque: Quid enim sic puerum instituis? Et chriae quidem haec est partitio. Eam autem his capitibus expolies: laudatione, expositione, causa, contrario, similitudine, exemplo, ueterum testimonio, et epilogo.
-
Página 18 (Ejemplo)
Exemplum chriae.
Isocrates doctrinae radices amaras esse dicebat, fructus uero dulces.
Par est Isocratem artis oratoriae nomine suspicere: qui nomen ei peperit clarissimum, quamque esset praeclara, exercendo eam docuit. Adeo quidem ut ipse, dum artem celebrat, ab ea celebretur. Quantas autem, siue regibus imperii gerendi rationem praescribat, siue officii sui commoneat priuatos, uitae attulerit utilitates, longum esset recensere. Sufficiant nunc nobis, quae de literarum disciplinis sapienter scripsit. Quisquis, inquit, literarum humanitatisque amans est, a laboribus auspicatur ille quidem, laboribus uero iis, qui in utilitatem desinunt ac fructum. Atque hoc quidem quod sapientissime ab eo dictum, nos in iis quae nunc dicemus, cum admiratione expendemus. Literarum enim studiosi cum disciplinarum praeceptoribus commituntur: ad quos et accedere formidolosum, et a quibus abstinere prorsus, singularis inscitiae est. Pueros enim siue adsint iis, siue ad eos aduenturi sint, semper inccessit timor. Praeceptoribus paedagogi succedunt, aspectu quidem ipso terribiles, cum uero caedunt terribiliores. Ita ut experimentum praecurrat metus, metum excipiat animaduersio. Ac puerorum delicta quidem plectunt, si quae uero recte faciant, sibi tanquam propria ascribunt. Iam uero paedagogis morosiores sunt partes: qui quocunque eunt liberi, diligenter in id inquirunt. Nam et in publicum prodire eos cogunt, et in publicum suspectum habent. Animaduersione autem ubi opus est, naturae obliuiscuntur. Et tamen sic exercitus puer, cum ad uirilem peruenit aetatem, uirtute coronatur. Quod si quis haec reformidans praeceptores fugerit, a parentibus sese proripuerit, paedagogos fuerit auersatus, nae ille literatum se priuauerit cognition, simulque cum metu eruditionis quoque fecerit iacturam. Haec nimirum omnia Isocratem in eam adduxerunt mentem, ut amaras doctrinae nuncuparet radices. Quemadmodum enim agricolae non sine magno labore terrae semina mandant, sed maiore cum uoluptate metunt, pari quoque ratione doctrinae studiosi, gloriam ad posteros transituram pepererunt sibi. Demosthenis uitam inspicito, qui sicut prae caeteris oratoribus laboris amans fuit, ita et gloria reliquos omnes facile superauit. Qui et tam excellens afferret studium, ut capitis ornamentum sibi ademerit, partum uirtute decus omnium existimans longe pulcherrimum: eaque laboribus insumpserit, quae caeteri in uoluptates insumunt. Quamobrem dignus admiratione Hesiodus, qui cum asperam uirtutis uiam, cacumen uero molle diceret, eandem atque Isocrates sententiam est commentatus. Hesiodus enim uiam, radicem Isocrates nuncupauit, uariis nominibus eandem uterque sententiam exprimens. Quae quidem qui consideret, fieri non potest, quin Isocratem, qui tam praeclare de disciplinis philosophatus est, admiratione prosequatur.
-
Página 22 (Teoría)
De sententia.
Sententia, est oratio, effato breui ac succincto, suadens aliquid aut dissuadens.
Sententiarum autem alia cohortatoria, alia dehortatoria, alia est denuncians. Item alia simplex, alia coniuncta. Item alia probabilis, alia uera, alia superans fidem.
Et cohortatoria quidem, ut haec: Hospes ubi est, colere, at cum uult, dimittere oportet. Dehortatoria, ut haec: Stertere perpetuam non dignum est principe noctem. Enuntians, ut, Pecunis opus est, neque sine iis quicquam quod facto opus sit, queas perficere. Ac Simplex quidem, ut haec: Vna auis optima, pro patria pugnare tuenda. Coniuncta autem, ut, Complures regnare malum. rex unicus esto. Probabilis autem, ut haec: Talis quisque est, quales ii, quorum consuetudine delectatur. Vera, ut: Vitam haud inuenias omni uacuam molestia. Quae superat fidem, ut: nihil homine imbecillius tellus alit. Atque haec quidem est sententiae diuisio: quam iisdem capitibus expolies, quibus chriam: laudatione, expositione, causa, contrario, similitudine, exemplo, ueterum testimonio, et epilogo breui. Distat autem chria a sententia, quod chria interdum circa actionem, sententia autem circa dictum semper uersatur, quodque chria persona semper indiget, sententia autem seposita persona etiam profertur.
-
Página 24 (Ejemplo)
Praecipitem te Cyrne iugis demittito ab altis
Aequor in immensum, pauperiem ut fugias.
Poësin incusari minime patitur Theognis: qui pro fabulis praeclara monita composuit. Etenim cum a poëtis fabularum narrationes plurimi uideret fieri, iis praetermissis, uitae bene instituendae praecepta uersibus complexus est, ita ut seruata uersuum uenustate, praeceptorum quoque adiungeret utilitatem. Et permulta quidem in Theognidis laude merito quis posuerit, inprimis quod de paupertate philosophatus est. Et quid illud quod ab eo dicitur? Qui in paupertate degit, uitae mortem praeoptet: cum satius sit e uita migrare, quam solem habere sui dedecoris testem. Haec philosophatus ille; quam autem recte, uidere perfacile est. Primum enim qui in paupertate uitam degit, colendae uirtuti, dum adhuc puer est, incumbere non potest. Ita fit ut ubi uirilis accedit aetas, atrocissima quaeque in se admittat. In legationibus enim obeundis patriam pecuniae causa exterorum obiicet libidini; in concionibus uocem quaestui habebit; in iudiciis largientibus calculum addicet, quales non sunt, quos obnoxios paupertas sibi non habet. Nam et dum sunt pueri, praeclarissimis sese addicunt disciplinis, et uirilem ingressi aetatem, cum splendore agunt omnia, siue ludorum sumptus, siue bellica sustineant onera. Ac quemadmodum qui arctissimis sunt astricti uinculis, constrictione hac ab omni prohibentur actione, sic qui degunt in paupertate, quo minus libere loquantur, constringuntur inopia atque impediuntur. Irum contemplator, qui tametsi unus de Ithacensium numero fuit, communis tamen cum caeteris ciuibus libertatis particeps non fuit, eoque deuenit egestatis, ut cum inopia appellationem commutarit. Cum enim Arnaeus ante appellaretur, post Irus, id est, pauper, uocari coepit: ex famulato id cognomen sortitus. Sed quid necesse est Irum a nobis proferri? Ipse Vlysses, Itachae praefectus, ditionis suae solum ingressus, cum paupertatis habitum ac formam prae se ferret, ne incommodorum quidem, quae secum fert paupertas, expers fuit. Domi enim suae percussus, et a temulentis ancillis contumeliis affectus est. Adeo, uel sola specie, grauis est paupertas Euripidem igitur laudari a me par est, qui nihil habere malum esse dixit, fierique non posse, ut natalium claritate paupertas leuetur. Quamobrem qui potest pro dignitate laudari Theognis, qui de paupertate talia philosophatus sit?
-
Página 28 (Teoría)
De refutatione.
Refutatio est cuiuspiam rei propositae inuersio. Refutari autem minime debent, quae aut ualde aperta sunt, aut fieri omnino nequeunt, sed quae medio se habent modo. In refutatione autem, primo aduersariorum ponenda est calumnia: tum rei adiungenda expositio, atque hisce capitibus utendum. Obscuro primum, incredibili deinceps, et impossibili, et dissentaneo, et indecoro: ac postremo inutili. Hoc uero rhetorices praeludium uim omnem artis in se complectitur.
-
Página 29 (Ejemplo)
Refutationis exemplum.
Non esse uerissimilia, quae de Daphne, id est, Lauro, dicta sunt. Sumitur autem exordium ex eorum qui dixerunt calumnia.
Oratione poetas quidem refutare abs re profecto foret, nisi ad hoc ipsi nos impellerent: qui de diis primi omnium digna refutatione fabulati sunt. Quid enim indignius quam ut eorum habeamus rationem, qui deorum ipsi nullam habuere? Equidem grauiter et iniquo animo tuli, deos quidem omnes probris conuitiisque, inprimis uero Apollinem, quem artis suae ducem auctoremque uoluerunt, affici. Qualia enim sunt quae de Apollinis Daphne fabulati sunt? Daphne, inquiunt, ex terra et Ladone prognata est. Quae cum forma excelleret, in amorem sui Pythium pertraxit, qui, amore ardens, insequebatur quidem, non assequebatur tamen eam. Gremio autem eam terra cum excepisset, florem puellae cognominem reddidit. Ita Apollo mutatae corona redimitus atque ex planta, tripodi Pythio ornando, corona, ob amorem quo puellam mortalem Apollo prosecutus fuerat, imposita, eiusque gérmen indicium poeticae factum. Haec quidem illi fabulari. Quae quemadmodum sint diluenda, ex sequentibus apparet. Daphne Ladone patre terraque matre prognata est. Quo generis argumento ? Nam ea homo quidem; illi autem natura ab hac praediti fuere alia. Iam uero Ladon qua ratione terrae tandem copulatur? An quod eam fluctibus inundet? Quin igitur omnes fluuii terrae mariti appellantur? Terram enim aeque omnes inundant. Iam si e fluuio nata est homo, utique ex homine fluuius gignetur, succedendi enim uices progenitores arguunt. Quid autem fluuii et terrae nuptias appellant? Sunt enim nuptiae eorum quae sunt sensu praedita: terra autem natura non est in iis quae sentiunt. Aut igitur Daphnen in fluctibus uersari cogitandum est, aut Ladon inter homines recipiendus erit. Sed sit ita sane. Daphnen e terra et Ladone procreatam, poetis concedamus. Quaero, puella in lucem edita, apud quos sit educata? Etsi enim iis ortum concessero, ipsa tamen fidem superauit educatio. Etenim puella ubinam aetatem egit? Apud eum qui genuit uidelicet. Et quisquam hominum in fluuio uitam deget ac sustinebit? Non intelligebat pater, futurum ut potius fluuio eam mergeret, quam aquis educaret? At enim sub terra apud matrem educata est. Latuit igitur et spectatore caruit; siquidem latebat. Cuius autem erat in ábdito pulchritudo, eius certe amor excitari gignique non potuit. Sed hoc quoque, si placet, poetis largiamur. Quaero, Apollo qui amarit et amore naturam adulterarit? Amor omnium molestissimum: diis autem talia tribuere impietatem habet. Etenim, si quibuslibet morbis obnoxii sunt dei, ecquid erit quo mortalibus antecellant? Et si illud quod grauissimum ferunt, quid a caeteris different, qui, quod est molestissimum, ferunt? Sed neque in diuinam affectus naturam cadit, neque amasse Apollo unquam uisus est. Age uero, sectatus puellam Pythius, a mortali, curso qui uictus est? Praestant mulieribus uiri: et feminae superiores diis hic fuerint? Quomodo, quod, inter mortales quoque, inferiorem tenet partem, deos superauit? Puellam autem fugientem quare mater excepit? Num quod nuptiae in malis habendae sunt? Quare ergo ipsa extitit mater? At sunt in bonis. Cur igitur filiam bono priuauit? Aut igitur mater minime fuit; aut si fuit, improba censetur fuisse. Deinde, cur terra iis quae fecisset, contraria faceret? Offendebat scilicet Apollinem cum filiam seruaret; eandemque, cum iam eam ex se produceret, oblectabat. Solari necesse nihil erat, siquidem affligere eum decreuerat. Postremo corona cur deus ornatus? Arbor autem tripodi apposita? Voluptatis enim indicium gérmen; uirtutem uero diuinatio, nota certissima testatur. Qui obsectus Pythius ea coniunxit, quae minime inter sese commisceri possunt? Quomodo autem ipsius affectionis, siue amoris, occasio mortalis, ipsa autem affectio immortalis est?
Sed de poetis finis dicendi sit, ne poetarum more loquacior uidear.
-
Página 35 (Teoría)
De confirmatione.
Confirmatio est rei cuiuspiam propositae corroboratio. Confirmari autem minime necesse est, quae aut ualde aperta sunt, aut fieri omnino nequeunt, sed quae inter haec media atque interiecta sunt. Vtendum autem in confirmando contrariis ab iis quibus constabat refutatio capitibus. Ac primum eius, qui dixit, proferenda commendatio: res deinde uicissim explicanda: utendumque contrariis capitibus, pro obscuro, dilucido; pro incredibili, probabili; eo quod fieri potest, pro eo quod non potest: consentaneo, pro dissentaneo: decoro, pro indecoro; ac postremo utili pro inutili. Atque haec quoque exercitatio omnem artis in se uim complectitur.
-
Página 37 (Ejemplo)
Exemplum confirmationis.
Verisimilia esse quae de Daphne dicuntur. Sumitur autem exordium ex eorum qui dixere commendatione.
Qui poetis aduersatur, is mihi ipsis aduersari Musis uidetur. Etenim si quae poetae canunt, ex Musarum sensu ac mente prodiere, nonne Musis reclamari uideatur, qui poetarum labefactare inuenta studeat? Ego quidem poetarum omnium lubens opiniones amplector: sed eius uero imprimis, qui Daphnem a Pythio amatam sapientissime exposuit nobis. Nam quid supra fidem dixit? Daphne, Terra et Ladone, inquit, procreata est. Quid, per Deos immortales, fidem hic excedit? Nonne omnibus rebus aqua et terra ortum praebent? Nonne elementa ut semina sint uitae, e naturae gremio profluunt? Quod si e terra atque aqua prouenit, quicquid gignitur, Daphne, siquidem e Terra et Ladone procreata est, communem omnium rerum ortum suo confirmat. Et quidem inde orta cum sit, unde omnia oriuntur, caeteris omnibus formae elegantia praestitit. Ac merito id quidem. Quae enim primum e terra emittuntur, cum germana oriuntur naturae uenustate. In multis enim, in quibus hodie miramur pulchrum, corporibus, magnae fieri mutationes solent. Quod uerum primum in lucem editum, omnium longe pulcherrimum. Merito igitur Daphne, quae prae caeteris e terra primum orta est, corporis elegantia praestitit. Cum autem Daphne forma esset egregia, puellae amore Apollo exarsit. Quisquis enim pulcher in terris degit, originem a Diis habet. Quod si longe omnia quae in terris bona, pulchritudo, quae deorum contigit munere, excedit, quid mirum si haec pulchritudo amatorem habet deum? Nec id quidem praeter fidem. Quae enim donant superi, omnes amant. Deus autem amore ardens, affectui mederi studebat. Sic enim habent uirtutes, ui corporis atque animi ut comparentur et absque laboribus uirtutem adipisci, nefas. Itaque et amore torquebatur, et cum amaret, non potiebatur tamen. Summum enim uirtutis nemo perspicit terminum. Quamobrem Apollinem amare dicunt, non ut deorum arguant naturam, sed ut uirtutis ostendant naturam. Quae huius rei fuit causa, ut ex eo quod persequebatur, is qui persequebatur, describatur. Puella autem cum fugeret, excepit eam mater. Omnia quippe mortalia ea lege nata sunt, ut eodem unde prodierunt, abeant. Daphne itaque e terra cum si torta, etiam in terram fertur. Quae cum eam excepisset, pro ea plantam reddidit. Vtrumque enim hoc terrae est opus, in quam cadunt homines, ex qua arbores nascuntur. Planta in lucem edita, Apollini honori fuit. Quippe cum ne plantas quidem dii extra prouidentiam relinquant suam. Vt quibus exi is coronae tribuuntur, terrae enim primitiae diis consecrantur. Insigne diuinationis facta. Hoc quoque omptime arbitror dici. Virginem enim Sophronem a continentia dixerant: ex continentia autem diuinatio emanauit.
Quod igitur puella uitam uoluptatibus expertem traduxit, uirtutibus consecratur. Neque enim futura uidere is putabatur, qui intemperantiae laborasset morbo. Atque his quidem de causis poetas admiror, ipsumque habeo magno in honore carmen.
-
Página 41 (Teoría)
De loco communi.
Locus communis oratio est, qua quae in quopiam honesta sunt aut turpia, amplificantur. Nuncupatur autem hoc modo, quod omnibus ex aequo qui eiusdem rei sunt participes accommodari possit. Ita quae in proditorem fito ratio, in eos omnes conuenit, qui eidem facinori afines sunt. Persimilis autem repetitioni atque epilogo uidetur locus communis. Ideoque et prooemium non habet: nisi quod exercendis pueris proemii typum effingimus. Secundum hoc, capita statues. Primo, a contrario; expositionem deinde subiicies: non quo rem doceas (est enim satis nota) sed ut eius qui audit, accendas animum. Post hanc, comparationem subdes, ita ut in reum, id quod grauius est, per contentionem conferas; mentem deinde, siue uoluntatem (unde hoc caput sic appellant) eius, qui crimen admisit, ac institutum, accusabis. Tum egressionem, qua uitam transactam ex coniecturis traduces. Deinde misericordiae remotionem, et postremo huiusce progymnasmatis capita extrema, legitimim, iustum, utile, possibile, et consequens.
-
Página 43 (Ejemplo)
Exemplum loci communis.
Qui leges abolet atque efficit ne sint, prout leges iubent et iudicia apud nos exercentur, legibus poenas luat. Etenim si declinatis iudicii huius laqueis popularior futurus esses, fortasse eum quispiam iudicio liberaret. Nunca utem cum si semel hoc iudicium effugerit audacior futurus uideatur, quid minus aequum, quam, ut nascentem hac foueamus uenia tyrannidem? Ac caeteri quidem qui iudicia sortiti sunt, noxiis poena liberatis, nihil accepere incommodi; tyrannidis autem impunitas ipsis damnum illatura est iudicibus; siquidem tyranno rerum potito, de medio tollitur iurisdictio. Mihi autem, iudices, futurum uidetur, ut de huius, de quo nunc agimus, instituto cogitetis diligentius, si de maiorum uestrorum uobiscum ipsi reputetis consilio. Qui ut maximo nos beneficio afficerent, talem nobis quae ab omni dominatione esset uacua excogitarunt Rempublicam. Nec iniuria. Etenim cum incertis fortunae casibus, et quidem aliis atque aliis, diuersis temporibus obnoxii sint homines, iisque instituta mutent hominum, operam dederunt, ut quod minus aequale in fortuna esset, legum aequalitate emendarent, quibus quasi unam omnibus sententiam efficerent atque institutum. Nihil enim aliud est lex in ciuitatibus, quam malorum, quae fortuna adfert, emendatio. Quae iste pensi minime habens, deterrimum peruertendi iuris publici insit consilium. Qui sic ipse secum loqui solet. Quid haec sibi, dii immortales, uolunt? Vtne ego, qui iam eminere supra caeteros consueui, aequali cum caeteris lege, uitam exigam? Frustra ergo opes nobis contulit fortuna, si quidem eodem loco cum uulgo sum futurus: et si in conuentibus iudicandi potestas sit penes pauperes, mihi autem quod uidetur illis lex sit. Quae igitur horum finis et liberatio incommodorum? Arcem occupabo, pessimeque péssimas tollam ipse leges. Ea lege, ut lex ipse sim uulgo, non uulgus nobis. Haec ille quanquam nondum perficeret, deorum obstitit beneuolentia. Idne igitur quod diis immortalibus debemus, istum hodie seruabit? Ac grauis quidem res, atque atrox, homicida; multo tamen magis tyrannus. Alter enim eius tantum qui in manus eius incidit, caedem patrat; ille autem uniuersas Reipublicae fortunas conuellit. Quanto igitur modico offendere, quam uniuersos trucidare ciues, leuius, tanto me hercule tyrannus homicida est deterior. Sed et caeteros omnes reos, tametsi grauissima admiserint, animi tamen a delicto abhorrentis comitatur defensio. Solus tyrannus inuitum se huc audaciae prolapsum dicere non potest. Quippe si inuitum tyrannidem molitum constaret, forte institutum eius excusari ac uoluntas posset. Nunc cum consulto id fecerit, nonne iniquum, iudicium ut elabatur, cuius institutum ac uoluntas, factum antecessit? Et in omnibus quidem aliis, qui apud nos postulantur, nihil praeter praesens accusatur facinus. Ideoque et ob praeterita non raro absoluuntur. Solus iste anteactae simul ac praesentis uitae causa, iudicium subire cogitur. Nam et olim modica excessit, et quod nunc accusatur, minus tolerandum iis quae commisit prius. Quare simul et eorum quae prius et quae posterius admisit, subeat iudicium. Quorum autem deprecatione ac lacrimis huic ignoscetur? Liberorum, si diis placet. Qui cum lamentantur, adstare uobis leges putate. Pro quibus aequius, quam pro huius liberis, sententiam ferre. Ab istius enim liberis tyrannis confirmabitur, a legibus uero iudicandi potestatem accepistis. Quare pro legibus, per quas iudices estis, potius quam pro illis sententiam uos ferre aequum est. Iam uero, si honores his haberi lex iubet, qui patriam in libertatem uindicarunt, id relinquitur profecto, ut qui seruitute opprimunt, poenis afficiantur. Aequum etiam, ut tam graue apud nos subeat iudicium, quam ipse illud tanto scelere concepto effecit. Neque parum nobis proderit, si cadat tyrannus, nam hoc ipso efficiet, ut stent leges. Sed neque poenam de hoc sumere difficile. Non enim sicut ei ad tyrannidem inuadendam opus erat satellitio: ita nobis ad tyrannum opprimendum auxilio erit opus; cum solo iudicum calculo uis omnis tyrannidis extingui abolerique possit.
-
Página 50 (Teoría)
De encomio, id est, laudatione.
Encomion, id est, laudatio, oratio est explicatrix eorum quae in quopiam insunt bonorum. Sic autem nuncupatur, quod antiquitus in uicis eam passim canerent. Comas autem, compita aut triuia appellabant. Differt autem ab hymno et elogio, quod hymnus sit deorum, encomion hominum: ab elogio autem, quod hoc breue instituatur: encomion autem multo artificio explicetur. Hoc autem exornationis genere laudari debent personae, res, tempora, loca, ratione carentia animália, etiam plantae. Personae quidem, ut Thucydides, ut Demosthenes. Res, ut iustitia, ut temperantia. Tempora, ut uer, ut aestas. Loca, ut portus, ut horti. Ratione carentia animalia, ut equus, ut bos. Plantae, ut olea, ut uitis. Sed laudantur, aut communiter, aut sigillatim. Communiter quidem, ut uniuersi Athenienses: sigillatim autem, ut aliquis Atheniensis. Atque hoc quidem modo laudatio diuiditur. Eam autem his capitibus conficies. Primum exordiere, pro eo ac materia subiecta feret: deinde afferes genus, quod in gentem, patriam, maiores, ac parentes distribues. Post haec educationem, quam in uitae instituta, artes, ac leges diduces. Deinde potissimum laudationum caput, res gestas, adduces: quas in animi bona, fortunae, et corporis distribues. Bona quidem animi, ut fortitudinem, ut prudentiam; corporis, ut formam, ut celeritatem, ut uires; fortunae, ut opes, diuitias, clientelas. Quibus comparationem addes: qua per contentionem, ei quod laudabis, maius ac praestantius attribues. Postremo, epilogo precationi persimili, concludes.
-
Página 53 (Ejemplo)
Exemplum laudationis.
Laudatur Thucydides.
Rerum utilium inventores, iis rebus, quas ipsi pulcherrime hominum generi pepererunt, decorari aequissimum est, quodque ab iis prodiit, conferri in eos ipsos, qui id exhibuerunt nobis. Itaque cum Thucydidem suis ipsius studeam ornare bonis, oratione in eius utar commendatione. Et quidem omnes, qui bene meriti, honore prosequi aequum: tanto autem Thucydidem magis, quanto est praestantius quod ipse inuenit. Nam nec in rebus mortalium oratione quicquam praestantius: neque Thucydide in dicendo quisquam reperitur prudentior. Ortus igitur ex eo solo Thucydides, quod et uictum ei praebuit, et optimis perfecit artibus. Nec enim aliunde ortus quam unde natae ac profectae optimarum artium sunt disciplinae. Matrem ergo uitae Athenis nactus, atauis regibós editus est, opesque, quibus caeteris plus potuit, ad eum a maioribus fluxere. Atque cum haec ambo et generis potentiam et popularem accepisset statum, quod in utroque erat commodi, ad utriusque uitia emendanda consecutus est. Nam ut iniustis abstineret opibus, iuris fecit aequabilitas, et quod ad splendorem populari deerat Reipublicae generis felicitate suppleuit. Hac stirpe ortus, institutis Reipublicae ac legibus, quibus natura nihil dedit melius, eruditur. Cumque uitae studia ad leges pariter, et militarem conferre laudem decreuisset, idem et philosophari et praeesse exercitui statuit, ut nec bellicis ornamentis eruditionem priuaret, nec bellicas artes a prudentia semoueret. Ita quae non sunt eiusdem artis, eadem cura complexus est, et quae natura erant disiuncta, in unum quasi studium coegit. Ad uirilem autem cum peruenisset aetatem, ea ut publice repraesentaret, in quibus se a prima exercuerat, ocasionem quaesiuit. Nec diutius ei bellum deesse uoluit fortuna. Quidquid igitur a tota gestum Graecia, artem fecit suam, eaque custodiuit literis, quaecunque bellum obtulit. Quae enim singuli fecissent, ea ne obliteraret tempus operam dedit, nec deteri passus est. Ex quibus Plateam captam, uastatam Atticam, Peloponnesi ab Atheniensibus nauigatam esse oram, nemo nunc nescit. Nauales pugnas uidit Naupactus, eas Thucydides memoriae prodidit, neque hominum effugere conscientiam passus est. Lesbus capta est, id quoque etiam nunc praedicatur. Cum Ambraciotis pugna commissa est, eius quoque nulla memoriam deleuit dies.
Sed nec iniquum Lacedaemoniorum ignoratur iudicium, nec Sphacteria et Pylus ingens Atheniensium dissimulatur opus. Vnde Corcyraei Athenis concionem habent: quibus Corinthii respondente: cum acusatione denique Lacedaemona Aeginenses proficiscuntur. Iam quod Archidamus modeste in concione deliberat, contraque Sthenelaidas ad bellum inflammat, quod Pericles Laconicam legationem despicit, aegrosque afflictare se Athenienses non sinit, cuncta haec illo Thucydidis monumento in omnem conseruantur uitam. Et erit qui Herodotum cum hoc conferre audeat? Cum ille in dicendo uoluptatem sectatus sit aurium, hic ad ueritatem loquutus? Quanto igitur minoris, quod gratiae, quam quod ueritati tribuitur, tanto me hercule interuallo a Thucydide Herodotus relinquitur. Erant pleraque alia, quae de Thucydide poterant afferri, nisi quo minus omnia dici possent, copiosa laudum eius effecisset materies.
-
Página 58 (Ejemplo)
Aliud laudationis exemplum.
Sapientia laudatur.
Sapientiam adipisci singularis est felicitatis. Vt uero pro dignitate laudetur, fieri omnino non potest. Cui tantum est ac superest beatitudinis, ut deorum communis statuatur possessio. Deorum namque alius aliud studium sectatus est: nuptiis praeest Iuno; bellis Mars ac Minerua; fabrilem artem exercet Vulcanus; duz est nauigantibus Neptunus; seseque ad aliud studium alius applicuit deorum. Omnes tamen sapientiae sunt participes; praecipue autem Iuppiter, qui tanto coelestes omnes anteit sapientia, quanto iis omnibus potestate praecellit.
Enimuero principatum Ioui firmat sapientia: eamque naturae suae coniunctam Dii habent. Quin et simul ac possessio haec in terram uenit, filii deorum in uitam inducti. Quo lubentius poetas admiror, quod Palamedem et Nestora, et siquis alius priscis temporibus sapientissimus ab iis celebratur, diis genitos fecere: non quod eadem, qua Dii, natura arbitrarentur, (ita enim ipsi quoque dii essent, ac ipso generis communione, communionem etiam uirtutis testarentur) uerum quod deorum uirtutem consecuti essent, eorum habebantur filii. Et deorum quidem uidentur, a quibus tanquam certissimum monumentum, communis huius generis possessio, orta est sapientia. Iam uero utrisque temporibus locum habet regnumque obtinet sapientia. Cum enim caeterarum rerum aliae in otio tantum eluceant, aliae in bello modo laudentur, sola utriusque temporis perinde est moderatrix atque unius, sapientia. In bello enim tanquam pacis ignara se gerit: pacis ita comes otiisque socia, ut nescire bella omnino uideatur, eiusque solius cui praesit censeatur propria. Pacis enim tempore fert leges, omnemque ocii speciem induit ac habitum. In bello autem causa est uictoriae et quemadmodum eam praebet inter arma, sic in concionibus, alium feliciter rem gerere non sinit. Ex aequo enim utrobique sapientia dominatur: siue foris bellum administres, siue domi rempublicam geras. Iam sapientia uim diuinam sola imitatur, quippe quae ueluti Deus futura prospiciat. Haec agricolis terram assignauit: pontum dedit nauigantibus, cum neque sine ea terrae fructus percipi, neque sine gubernatoris sapientia conscendi naues potuerint. Vt et quaecunque maris profert benignitas, et quaecunque hominum generi suppeditat terra, sapientiae inuenta sint. Quaene ea quidem quae ab oculis remota coeli continentur complexu nesciri passa est. Quippe cum et quanto sol spatio orbem conficeret ac peragraret, quaeque caetera circuirent astra, sola hominum generi inuenerit sapientia. Quemadmodum nec terrae recondita, nec quales post obitum futuri simus, sapientia ignorat. Troiam quae tanto capi tempore non potuit, prudenti consilio haec sola expugnauit; unoque suffragio, totam Persarum euertit potentiam. Denique hac duce, sapienti Vlyssis consilio, Cyclopi oculus effossus. Adeo quod quisque potest polletque, id omne a sapientia emanauit. Et quisquam fortitudinem cum ea quae uis potest efficere, ex sapientia mutuetur: ut si fortitudinem a prudentia abiunxeris, reprehensione caritura minime uideatur. Habebam alia praeterea, quae de sapientia dicerem, nisi essent eiusmodi, ut oratione omnia explicari nullo modo possent.
-
Página 63 (Teoría)
De uituperatione.
Vituperatio, oratio est, malorum, quae cuipiam insunt, explicatrix. Differt autem a loco communi, quod hic animaduersionem inducta, uituperatio solam habeat calumniam. In eadem autem quae laudatio capita distribuitur, tam multa enim uituperari, auam laudari solent. Personae nimirum, res, tempora, ac loca, ratione carentia animália, et plantae. Vituperare autem aut in genere aut sigillatim solemus. Primumque exordiri, deinde genus subiicere, idque ut in laudatione, ita hic quoque partiri debes. Sed et educationem, ac res gestas, comparationem item atque epilogum, non secus atque in laudatione collocabis.
-
Página 64 (Ejemplo)
Exemplum uituperationis.
Nec uirtutem sine laude, nec improbitatem sine uituperatione praeterire oportet: cum ex utroque, tam ex bonorum laude, quam ex malorum uituperio, aliquod quasi lucrum in lectorum relinquatur animis. Omnes ergo male audire, qui tales sunt, oportet. Philippum autem tanto magis, quanto ímprobos omnes peruersosque superavit. Is igitur primo, gente Barbarorum omnium nequissima ortus est, quae sedem mutare ex sede, ob ignauiam non dubitauit. Ab Argiuis enim primum pulsi, sedibus deinceps uagi atque errantes, eo profugere, ubi uitae domicilium nunc habent. Vt in sede capienda duplici sint infortunio affecti, qui et melioribus ex ignauia cederent, imbellioresque eiicerent, cum nec imbellia nec auaritia firmum illis esse domicilium permitteret. Hac gente ortus, urbe deteriore natus est. Nam ut Macedones Barbarorum sunt nequissimi, ita Pelle urbium Macedoniae contemptissima, e qua nemo se mancipia bello cepisse laetari solet. Et quanquam in abiectissimo procreatus solo, durioribus tamen patria maioribus natus est. Philippus enim huic proauus fuit: cui ob genus, ut regnum obtineret, permissum non est. Hunc Amyntas pater secutus est, qui ad regnum obtinendum aliorum ope eguit. Siquidem regno pulsus, ab Atheniensibus reductus est. Ac rebus huiusmodi usus, Thebanorum Philippus obses fuit, qui quamuis in media uersaretur Graecia, tamen, consuetudine Graecorum minime mutauit mores: contra uero Barbaricam in Graeciae disciplina institutisque retinuit potentiam. Iam uero cum omnes dupliciter distinguantur gentes, in Graecos nempe barbarosque, eundem utrisque se praestitit, et in genere dissimiles idem exercuit improbitatis genus. Ac primo quidem a cognatis incepit: quos seruire coegit: perfidiam suam iis primum ut proderet, e quibus ortus fuerat. Hinc finitimos agressus, Paeonibus captis Illyrios adiunxit, et in eandem ruinam adduxit; Triballorum fines inuasit cepitque; omnes denique, quibus ea infelicitas obtigerat, ut proximae essent inuasit. Neque tamen quanquam barbarorum corpora pugnando cepit, cum corporibus tamen ipsos quoque capere potuit ânimos. Quin cum armis ei inseruirent, animo defectionem agitabant, ita ut cogitatione essent liberi, qui re ac factis seruiebant. E barbaris autem finitimos cum subegisset, hac uia etiam ad Graecos peruenit. Atque omnium quidem primum Thraciae in seruitutem ab illo reductae sunt urbes. Capta Amphipolis, Pydna occupata. Cum his Potidea opressa: nec Pheris cum Pegaseis, sed nec Magnesia excepta cum Pheris. Omnes adeo Thraciae ciuitates ab illo oppressae, seruitutem uelut communem generis tulere notam. Qualis uero eius fuerit interitus, non indignum fuerit commemorare. Cum enim plerasque gentes oppressisset, eosque quibuscum foedus percusserat, rupto foedere iniquae seruituti addixisset, a diis immortalibus, foederum ruptorum ultoribus, morte quae quam maxime cum moribus ac uita congrueret, affectus est. Neque enim fortiter pugnantem, sustulere, aut uirum ullum fortem mortis eius testem ac spectatorem fecere, sed in ipsis extinxerunt uoluptatibus, ut condigno nempe rebus turpissime ab eo gestis funere efferretur: ipsarum nempe comitatu uoluptatum, quas et uitae intemperanter actae, et mortis molliter oppetitae testes haberet. Et quisquam cum hoc Echetum conferre audeat? Cum Echetus summas tantum praecideret, reliquas corporis partes relinqueret; Philippus autem tota cum integris hominibus corpora deleret. Quanto igitur grauius est totum, quam partem corrumpi, tanto fuit Echeto perniciosior Philippus. Ac me quidem oratione de illo institutae modum statuere necesse est, quamuis ille, quamdiu superstes fuit, finem minime statuerit peccandi.
-
Página 70 (Teoría)
De comparatione.
Comparatio oratio est, res ex aduerso inter se contendens: qua id quod cum altero confertur, collatione aduersi, maius, aut certe aequale, efficitur. Qui autem comparationem instituunt, aut honesta cum honestis, aut turpia cum turpibus, aut parua cum magnis conferant necesse est: nihilque aliud est comparatio, quam duplicata laudatio, aut uituperatio ex laudatione conflata. Ac nullus quidem est comparationis locus, qui uim non habeat longe maximam, inprimisque is, in quo parua conferuntur magnis. Comparari autem tam multa, quam laudari, aut uituperari oportet: ut personas, res, tempora, loca, carentia ratione animalia, ac plantas. Neque uero totum conferri cum toto in comparando debet, (supinum enim id et minime urget aduersarium) sed cum capite, quod magis urget, unumquodque caput. Distributio enim ad laudationem, non ad comparationem pertinet. Non est autem in laudatione comparatio: cum progymnasma integrum sit comparatio.
-
Página 72 (Ejemplo)
Comparationis exemplum.
Comparatur Achilles cum Hectore.
Achillem uirtutis cum uirtute comparandae studio adductus, filium Pelei cum Hectore committere statui. Etsi enim praestantes per se sunt uirtutes, maiorem sui excitant amorem, ubi comparantur. Nati igitur sunt ambo, non eodem quidem, utroque tamen admodum laudato solo. Quorum ille in Phthia, e qua is quoque, ad quem nominis Graeciae originem referunt, ortus fertur. Hic autem apud Troiam, cuius dii primi incolae atque habitatores fuerunt. Itaque quatenus eodem in solo progenitum esse, ad parentum laudes facit, hactenus Achillis sane laudibus non cedit Hector. Et quemadmodum ex laudata uterque fuit ortus pátria, ita par utrique generis cognationisque nobilitas. A Ioue enim principium utrique. Nam quemadmodum Pelei Achilles, Aeaci Peleus, Iouis Aeacus, ita Hector Priami, Priamus Laomedontis, Laomedon Dardani, Dardanus fuit Iouis. Itaque ut Iouem progenitorem ambo, ita patres quoque habuerunt non dissimiles, Achilles, Aeacum, et Pelea, quorum ille ariditate ac sterilitate liberauit Graecos; hic autem, Lapithis deuictis, egregiae uirtutis praemium coniugem habere deam meruit. Hectori uero proauus Dardanus fuit, qui cum diis olim dicitur uixisse patera utem Priamus, qui urbi quam muro dii immortales cinxerant, praefuit. Quatenus igitur coniugii cum diis immortalibus societate coniunctum esse ac praestantissimorum frui conuictu deorum, par habetur, hactenus his Hector atque Achilles similes sunt inter se ac propemodum pares. Qui cum his maioribus orti essent, ad fortitudinem capessendam liberaliter sunt instituti: hic quidem a Chirone Centauro, ille a Priamo patre, a quo educatore, uelut a natura, uirtutis praecepta institutaque hausit. Quae quidem compar ac non dissimilis in omni uirtute educativo, parem illis iterum attribuit gloriam. Nam cum ad uirilem uterque peruenisset aetatem, ui animi ac robore in eodem praestitere bello. Etenim omnium primum Hector Troianas ducit acies, qui quoad incolumis fuit, firmissimum quasi Troiae fuit propugnaculum. Et quemadmodum diis pariter cum eo pugnantibus stetit, ita Troiam secum traxit, cum cecidit. Et ita Achilles Graeciae ductor fuit, Troianosque universos metu consternatos Mineruae auxilio saepissime fregit, qui ibidem cum cecidisset, omnem Graecis morte sua spem uictoriae ademit. Atque ille quidem uictus a Minerua, exticntus est; hic uero confixus ab Apolline, fato concessit. Itaque a diis orti, deos quoque suae necis auctores habuere, et unde genus hauserant, ab iis supremus uitae dies allatus est. Quatenus igitur uitam quoque similem ac necem habuere, hactenus quoque sit Achilli Hector non dissimilis. Plura de horum uirtute afferri potuerunt, nisi magnitudinem rerum ab illis gestarum similis de illis aequaret opinio.
-
Página 76 (Teoría)
De ethopoeia.
Ethopoeia morum propositae personae imitatio est. Eius autem tria sunt genera: idolopoeia, prosopopoeia, et ethopoeia. Est autem ethopoeia, in qua cum persona sit nota, effinguntur mores, unde et ethopoeiae nomen accepit. Exempli causa, qua oratione uteretur Hercules, cum Eurysteus ei imperaret. Hic enim uides, notum esse Hercules, eius uero qui loquitur, mores fingimus. Idolopoeia autem, in qua tametsi persona nota est, mortui tamen est, atque eius, qui loquit, desierit: quemadmodum in Demis fixit Eupolis, et in oratione Pro quatuor uiris Aristides. Ex quo factum est, ut idolopoeia nuncuparetur. Prosopopoeia uero ubi omnia finguntur, tum mores, tum et persona: quemadmodum Menander in Argumento fecit. Argumentum enim res quidem est, non tamen etiam persona; eoque Prosopopoeia dicitur. Fingitur enim pariter cum moribus loquentis persona. Atque haec quidem est partitio. Ethopoeiarum porro aliae sunt patheticae, aliae ethicae, aliae mixtae. Patheticae appellantur, in quibus ubique grauiores animi affectus exprimuntur: ut, in quae uerba prorumperet Hecuba Troia euersa. Ethicae, quibus mores tantum exprimuntur. Vt, exempli causa, qualis oratio in continente nati esset, qui mare nunquam prius uidisset. Mixtae autem, in quibus utrunque permiscetur. Vt, exempli causa, quali oratione Achilles, ob Patrocli interitum, cum de bello secum ipse deliberaret, uteretur. Ad mores enim pertinet deliberativo: ad affectum animi grauiorem, amici casus. Conficies autem ethopoeiam charactere dilucido, breui, florido, absoluto, et qui omni flexu et figura orationis careat. Sed pro capitibus, in tria eam partiere tempora: praesens, praeteritum, ac futurum.
-
Página 79 (Ejemplo)
Ethopoeiae exemplum.
Qua oratione uteretur Niobe iacentibus filiis.
Quam fortunam cum qua commuto: orba liberis quae prius numerosa sóbole felix uidebar! In orbitatem conuersa multitudo: quaeque antea mater multorum uisa sum liberorum, ne unius quidem filii sum mater. Quam satius fuerat non peperisse, quam ad lacrymas luctumque parere. Iis enim quae nunquam pepere líberos, quae liberis orbantur, miseriores. Siquidem acerba est eius rei amissio, qua expertus frui coeperis. Sed heu me miseram persimili ac pater fortuna conflictor. Tantalus enim mihi pater fuit, qui cum deorum conuictu usus esset, post eam consuetudinem, deorum beneuolentia excidit. A Tantalo igitur generata, his aerumnis genus confirmo. Cum Latona mihi consuetudo intercessit cuius causa his conflictor malis. Nam quod familiariter cum ea uixi, hoc ipsum mihi liberos eripuit, ut in aerumnas ea mihi recidat familiaritas. Priusquam ullus cum Latona mihi usus fuisset, ad inuidiam usque felicissima eram mater. Postquam autem illi innotui, iis ipsis, quibus ante Latonae abundabam consuetudinem, priuata sum. Itaque nunc in summo moerore, ob utriusque sexus liberorum interitum luctuque uersor. Adeo ut nec satis exprimere luctum queam. Eiusque minime, quod inter ea quae amisi est praestantissimum. Quo me uertam? Ad quos me recipiam? Ecquod sufficiet corporum iacentium liberorum exitio sepulchrum? Supremo etiam honore in tantis destituor malis. Sed quid haec queror? Cum precari deos fas sit, ut in aliam me immutent naturam. Vnicam enim uideo molestiarum liberationem, si in ea quae destituuntur sensu conuertar? Illud autem maxime uereor, ne etiam hoc consecuta, tamen in lachrymas effundar.
-
Página 81 (Teoría)
De descriptione.
Descriptio, oratio est, rem propositam ita circumscribens, ut eam euidenter et perspicue subiiciat oculis. Describenda autem sunt personae, res, tempora, loca, ratione carentia animalia, ac plantae. Personae quidem, ut in Odyssea de Eurybate Homerus:
Incuruis humeris, ore ater, crineque crispus.
Res autem, puta nauales, et terrestres pugnae, ut historiae scriptores. Tempora, ut uer, aestas, ueluti si quis enarret qui flores iis temporibus producantur. Loca autem, quemadmodum Thesprotarum portum Chimerium, qua figura esset, descripsit Thucydides. Qui autem personas describunt, in iis describendis a primo oportet decurrant ad extrema, id est, a capite ad calcem. In rebus uero, ab iis, quae res antecedunt, quae in iis, et quae consegui ex iis consueuere. In temporibus, ac locis, tum ab iis quae continent, tum quae iis continentur, tum quae insunt. Es descriptionum quidem aliae sunt símplices, aliae coniunctae. Simplices, ut in quibus aut pedestres pugnae explicantur, aut nauales; coniunctae, ut in quibus res, ac tempora nectuntur, ueluti Thucydides pugnam noctu in Sicilia comissão describit. Pariter enim et pugnam ut commissa est, et noctem describit. Qui uero descriptionem instituunt, eos charactere oportet orationis uti remissiore, et orationem uariis figuris distinguere, et in summa res eas, quae describuntur dicendo imitari.
-
Página 84 (Ejemplo)
Descriptionis exemplum.
Describitur arx Alexandrina.
Arces in urbibus ad communem ciuium securitatem constitutae sunt. Sunt enim uelut iuga urbium. Neque magis aedificiis cinguntur, quam ipsae urbes muniunt. Ac Atheniensium quidem medium Athenarum complectebatur spatium. Quam autem Alexander urbi suae imposuit, quemadmodum ἄκρα ab eo nuncupata fuit, ita reuera talis extructa est. In editissima enim urbis parte eam excitauit ; quae prae ea, quae magnos Atheniensibus spiritus attulit, sic uocari potest. Talis enim, qualem hic oratione descripturi sumus, fuit. Primo summitas quaedam prominens e terra in ingentem altitudinem assurgit; quae arx duplici nomine appellatur, uel quod in summa sita est urbis parte.
Ad eam autem aditus ferunt dissimiles. Hac enim uia illac, ingressus, uariantque appellationibus, et pro situ ac modo quo se habent, appellantur. A parte enim altera uia est, qua pedibus, idque uulgo, aut curribus adiri potest. Ab altera ascensus interrupti a se dirimuntur, estque inuius curribus ingressus. Gradus enim additus gradui ex angustiore fit paulatim latior, semperque sic ascendit, ut ante centesimum non desinat. Quo enim fine absoluitur numerus, eodem termino ad iustam mensuram altitudo prorigitur.
Scalas ut modicis cancellis circum clusum excipit uestibulum. Quod quidem quatuor maximae sustinent columnae, quae uaria uiarum in communem aditum conferunt diuortia. Columnis autem aedificium quoddam innititur, quod minores alias ex se proiicit columnas, quae uariis coloribus distinctae et structurae opificio inter se respondentes, operi ornatum afferunt. Tectum autem aedificii in fornicem inflectitur, et in ipso fornicis circuitu rerum ingens elaboratum monumentum.
Ingredienti porro arcem, omne quatuor aequis lateribus diuiditur, spatium; forma ab artífice quadrata fabricatum. Cuius in medio aula est columnis undiquaque suffulta, quam porticus excipiunt, quae paribus iterum discriminantur columnis, eaque iis mensura est, ut quod addat haud facile quisquam reperire possit. Iam uero porticus singulae in obliquam desinunt alteram. In ipsa coitione duplex columna ut ad utranque porticum spectat, ita distinguuntur, ut parte altera porticum terminet, altera inchoet. In porticibus intimis partim armaria condita sunt quibus libri asseruantur, eaque omnibus patente quibus non insuaue est philosophiae eoque ipsa indicant urbem uniuersam sapientiae consecratam esse; partim autem sacraria ad ueterum deorum cultum extructa sunt. Porticuum laquearia auro sunt elaborata; uertices columnarum aere, sic ut auro tamen illiti tegantur. Neque uero unus atque idem aulae ornatus, cum enim alibi alia, tum uero hic Persei repraesentat certamina. Medium ingenti altitudine quaedam sustinet columna, quae totum infra positum exhibet atque intuendum dat locum, cuius nisi quis indicio utatur, haud facile quo progrediatur scire potest. Eadem totam terra marique conspicuam atque illustrem reddit arcem. Eius columnae uertex caelatis rerum primordiis redimitur. Sed priusquam in aulam mediam digrediare, opus quoddam partium discriminatione extructum, omnes respiciens portas, extat; quae ueterum deorum nominibus inscribuntur. Duae item pyramides lapideae in altum erectae, ubi fonte Pisistratidarum fons est elegantior. Vniuerso autem operi miraculo fuerit, artificum numerus omnem superans fidem. Cum enim unus ad effectionem eius minime sufficere uisus sit, duo supra decem expressi cernuntur. Postremo ab arce descendentem, altera planícies, stadio non dissimilis excipit, quo etiam fit, ut eo nomine uocetur: ab altera autem locus paribus diuiditur spatiis, sed non pariter decurrit. Atque huius quidem operis elegantia maior est, quam ut oratione explicari possit. Si quid autem praeteritum est, admirationis accedit magnitudini, quia enim exprimi non poterat, silentio est praetermissum.
-
Página 90 (Teoría)
De thesi.
Thesis est rei de qua quaeritur rationibus munita disputatio. Thesium autem duo sunt genera: aliae politicae, aliae quae ad contemplationem spectant. Ac politicae quidem quae actionem continent, quae ad tuendam spectat Rempublicam, ut, an uxor ducenda sit, an nauigandum, an muris urbs munienda. Haec enim omnia rem tuentur ciuilem. Ad contemplationem autem pertinent, quae sola mente considerantur: ut, an rotundum sit caelum, an plures mundi. Haec enim ab omni separata actione, sola considerantur mente. Differt autem thesis ab hypothesi, quod haec quidem circumstantiis definiatur, illa circumstantias ignoret. Sunt autem circumstantiae, personae, res, causa, ac caetera generis eiusdem. Sicuti in hac quaestione, an urbs munienda sit, disputatio persona caret. Sin, inuadentibus Persis, Lacedaemonii deliberant, an muris Spartam debeant munire, iam hypothesis est. Personam enim habet, Lacedaemonios deliberantes; rem autem, Spartae munitionem; causam, Persarum incursum. Primum autem inter progymnasmata thesis obiectionem et solutionem, ut quaestio, habet. Hoc autem modo thesin diuides. Insinuatione primum pro exordio utere. Extremis deinceps capitibus: legitimo, iusto, utili, ac possibili.
-
Página 92 (Ejemplo)
Thesis exemplum.
An uxor ducenda.
Quisquis hanc mundi uniuersitatem compendio laudare studet, is mihi matrimonium laudet. E coelo enim origo eius, aut potius coelum etiam diis impleuit, parensque iis extitit, a quibus patris ortum est uocabulum. Diisque quos protulit, uim suam ut conseruarent permisit. In terras autem postquam uenit, reliquis rebus omnibus ortum attulit, et in iis quae cito dilabuntur producendis multiplici nascendi ac succedendi serie, ea ut permanerent, sapienter effecit. Ac primum quidem uiros ad animi fortitudinem accendit, ob id ipsum maxime, quod cum coniuges ac líberos, quorum causa bellum geritur, matrimonium procreat, suis non muneribus confirmat ac munit. Quin etiam praeterquam quod fortes, etiam amantes aequi bonique matrimonium efficit. Nam quod sobolem largitur, hominesque liberis metuunt, ab iniuria inferenda eos abducit, et hac parte iustos nuptiae efficiunt. Neque uero uiros tantum fortes ac iustos, sed et sapientes efficit. Quippe cum ad curam et procurationem pignorum charissimorum accendat. Et quod postremo incredibile uideatur, temperantes ac moderatos reddit; siquidem ad ipsas uoluptatum illecebras temperantiam adiungit. Nam quod uoluptatibus quasi legem indicit, temperantiae lege coercitas docet habere libidines, et quod per se uituperatione non uacat, id ipsum, si cum matrimonio conjungatur, redditur laudabile. Quamobrem, si et matrimonium deos genuit, et post hos unaquaeque sigillatim propagauit genera, hominibus autem fortitudinem, iustitiam, sapientiam, moderationemque animi tribuit, quidni summis laudibus efferri ac ornari matrimonium meretur? Esto inquies. Sed multarum calamitatum auctor est. Fortunam in eo non matrimonium uideris incusare. Eorum enim incommodorum, quibus interdum affligimur, in causa est fortunae temeritas, non matrimonium. Quae uero magnifice ac liberaliter largitur, eorum utilitatem ac compendium haudquaquam casus attribuit. Vt matrimonium ab iis commodis, quibus nos afficit, potius laudandum, quam ab iis quae fortuna affert incommodis, uituperandum sit. Sin quae aduersissima hominibus eueniunt, matrimonio placet assignare, num propterea nuptiis erit abstinendum? Neque enim quaecunque rebus difficultates insunt ac molestiae, continuo ad eas fugiendas nos hortari debent. Atqui singulas, si lubet, artes circunspice. In singulis profecto quod accuses inuenies. Procellae agrícolas infestant, grandinum ruinae euertunt. Num igitur quod procellis agri uastantur, ob id ipsum deseruntur ab iis? Nonne coluntur potius, quamuis e coelo quippiam erumpat, quod animum exulceret? Quid? Annon qui nauigant fortunae aduersis interdum flatibus iactantur, et exorta tempestate saepe faciunt naufragium? Neque ob ea tamen quae peculiariter euenire sibi uident, nauigationem deserunt; quin calamitatem in fortunae transferunt iniuriam, refectis uero nauibus, lucrum e mari expectant. Bella ac pugnae, bellantium absumunt corpora; nec idcirco tamen, quod qui proeliantur cadunt interdum, pugnas derelinquunt, sed quia qui fortiter pugnant, laudantur mortem lubenter adeunt quodque in re inest incommodi, boni occulunt specie ac dissimulant. Non enim rerum incommodarum metu quaeuis bona fugienda sunt: contra autem, rerum bonarum causa, uel deterrima sunt subeunda. Indignum ergo, agricolas, nautas, ac postremo milites, summas difficultates molestiasque, earum rerum gratia quae cum his incommodis laudem habent coniunctam, aequo ferre animo, matrimonium autem a nobis contemni quod nonnihil molestiae adferre uideatur. Sed sit ita, inquies. Mulieribus tamen uiduitatem, orbitatem liberis saepe attulit. At haec mortis incommoda sunt, cuius affectio secundum naturam. Itaque matrimoniuo id uitio uertis, quod homines deos non efficit; quodque mortalia et in deorum numero non collocauit. Nam quid, quaeso, ea quae mors ipsa efficit in matrimonio accusas? Aut quid in nuptiis ea criminaris, quae naturae fiunt prouidentia? Quin occidere eum pateris, qui ea lege, ut fato fungeretur, natus erat? Etenim, si, quia homines nati sumus, fati necessitate extinguimur, tu mihi quod maritus quispiam e uita discedens uiduam uxorem, líberos relinquit pupilos, matrimonium fecisse dices, quae solius ui naturae euenerunt? Equidem longe aliter sentio, qui et liberorum orbitatem et matronarum uiduitatem sarciri matrimonio et corrigi existimo. Nam ponamus interire patrem, hac quidem parte filius patre orbus est; neque minus tamen patre orbis alterum parentem affert matrimonium. Vt e matrimonio non oriatur haec calamitas, sed eam potius occultet atque emendet matrimonium. Ita uiduitatem ex morte inuexit natura, ex coniunctione uero nouae mutante nuptiae. Quam enim uiduam fecit mors, uiro, tanquam beneficii sui conseruator, coniunxit thalamus, siquidem quae donarat initio, sublata amissaque restituit. Itaque uiduitatem abolere, non inferre, nouit matrimonium. Quinetiam pater morte líberos amittit, at matrimonio, aliorum fit particeps, parensque denuo efficitur, cui esse patri prorsus non licebat. Quid igitur ad criminandum ea transfers, quae in matrimonio sunt praestantissima? Laudare quidem certe uideris uelle matrimonium, non insectari. Nam quod beneficia quibus ab illo afficimur enumerare nos cogis; matrimonii laudator non uituperator es. Siquidem huiusmodi criminatione in eius nos admirationem traducis, eiusque beneficiorum enumeratione pro accusatione abuteris. Esto, inquies. At laboriosum est matrimonium. Et quicquam est quod perinde laborem leuet ac matrimonium? Quam multi labores nuptiis tolluntur? Et profecto, quotidiana cum muliere consuetudo, animi solatium. Quantam uero suauitatem uitae aspergit uir! Cum muliere liberorum causa coitio! Quantam animo adfert uoluptatem sobolis expectatio! Quae in lucem expectata prodit, blandeque patrem eddita appellat. Ac postremo alicui tandem applicatur arti, donec patris subleuat laborem, et in concione uocem praestat, et in senectute patrem fouet, ubique denique fit omnia. Vt quas commoditates ferat matrimonium, exprimi non possit uerbis. Magnum igitur est munus matrimonii, quod et diis esse donat et mortales, quia continuat, dii ut uideantur effici. Quin et coniugatos iustitiam docet, et ad castitatis curam excitat. Sed et uoluptates, quae non possunt reprehendi, praebet. Quibus de causis plurimi faciendum matrimonium, omnium hominum consensus confirmauit.
No hay textos disponibles para este autor.
Franciscus Scobarius
-
Página 11 (Teoría)
DE SENTENTIA
Sententia oratio est inter effata summam quandam complectens, suadens aliquid aut dissuadens. Sententiarum autem alia cohortatoria est, alia dehortatoria, alia enuncians. Item alia simplex, alia coniuncta. Item alia probabilis, alia uera, alia superans fidem. Et cohortatoria quidem, ut haec: Cum hospes adest, colere, at cum uult, dimittere oportet. Dehortatoria, ut haec: Stertere perpetuam non dignum est principe noctem. Enuncians, ut: Pecuniis opus est neque sine iis quicquam quod facto opus sit queas perficere. Ac simplex quidem, ut haec: Vna auis optima pro patria pugnare tuenda. Coniuncta autem, ut: Complures regnare manlum, rex unicus esto. Probabilis autem, ut haec: Talis quisque est quales iis quorum consuetudine delectatur. Vera, ut: Vitam haud iuenias omni uacuam molestia. Quae superat fidem, ut: Nihil homine imbecillius tellus alit. Atque haec quidem est sententiae diuisio quam iisdem capitibus expolies quibus chriam: laudatione, expositione, causa, contrario, similitudine, exemplo, ueterum testimonio et epilogo breui. Distat autem chria a sententia, quod chria interdum actione cernitur. Sententia autem in dicto semper posita est quodque chria persona semper indiget, sententia autem seposita persona etiam profertur.
-
Página 12 (Ejemplo)
EXEMPLVM SENTENTIAE
Praecipitem te Cyrne iugis demittito ab altis
Aequor in immensum, pauperiem fugiens.
Poesim incusari minime siuit Theognis, qui pro eo ut fabulas narraret praecipiendi genus excoluit. Etenim cum a poetis uideret fabularum narrationem in pretio haberi, praecepta uitae bene instituendae uersibus complexus est uersibus non modo seruata uenustate, sed praecepti etiam utilitatem adiuncta. Et permulta quidem in Theognidis laude merito quis posuerit, sed illud tamen imprimis quod de paupertate philosophatus est. Ecquidnam quaeso dixit? Qui degit in paupertate uitae morte praeoptet, cum satius sit e uita migrare quam solem sui dedecoris testem. Haec ille philosophatus est quam autem recte uidere perfacile est. Ac primum qui in paupertate uitam degit colendae uirtuti in pueritia minime assuescit, cum autem uirilis aetas acceserit, atrocissima quaeque admittet. In legationibus enim obeundis patriam pecuniae causa exterorum proiiciet libidini in concionibus uocem quaestui habebit calculum in iudiciis addicet largitioni. At uero qui non sunt egestati obnoxii, omnibus reipublicae muneribus splendide perfunguntur seu in solenni festorum celebritate ludos praebeant seu in onera bellica pecuniam erogent. Ac quemadmodum qui arctissimis sunt uinculis deuincti uinculorum astrictione ab omni actione prohibentur, sic qui degunt in paupertate quo minus libere loquantur alligantur inopia atque impediuntur. Fac Irum tibi subiicias atque animum tuum proponas, qui tametsi unus de Ithacensium numero fuit, communem tamen cum caeteris ciuibus impunitatis securitatem non habuit eoque deuenit egestatis ut cum inopia appellationem commutarit. Cum enim Arneus ante appellaretur, post Irus, id est, pauper, uocari coepit ex famulatu id cognomen sortitus. Sed quid necesse est Irum a nobis proferri? Vlysses ipse, qui Ithacensibus imperabat, ditionis suae solum ingressus, postquam pauperis formam personamque induit, incommodorum quae secum fert paupertas expers minime fuit. Domi enim suae iactatus est et ab ancillis ebrius redditus. Adeo uel sola specie et simulatione grauis est paupertas. Euripidem igitur par est a me laudari, qui nihil habere malum esse dixit fierique non posse ut natalium claritate paupertas leuetur. Quamobrem qui potest pro dignitate laudari Theognis, qui de paupertate talia sit philosophatus?
-
Página 14 (Teoría)
DE REFVTATIONE
Refutatio est cuiuspiam rei propositae inuersio. Refutari autem minime debent quae aut ualde aperta sunt aut fieri omnino nequeunt, sed quae medio habent modo. Qui autem refellere aliquid aggrediuntur eorum opus est proferant calumniam qui dixere, deinde rei propositionem adiungant atque hisce capitibus utantur. Obscuro primum, incredibili deinceps et impossibili et dissentaneo et indecoro, postremo inutili. Hoc uero rhetorices praeludium uim omnem artis in se complectitur.
-
Página 14 (Ejemplo)
REFVTATIONIS EXEMPLVM
Non esse uerissimilia quae de Daphne, id est, Lauro, dicta sunt, sumitur autem exordium ex eorum qui dixere calumnia.
Poetis aduersari abs re profecto foret, nisi ad comparandam aduersus se contrariam orationem nos ipsi perpellerent, cum in deos res huiusmodi primi fabulentur. Nam quis non iniquum duxerit deorum ab iis rationem nullam habitam eorum autem a nobis aliquam haberi? Equidem grauiter et iniquo animo tuli deos omnes probris conuitiisque iactari, sed Apollinem potissimum, quem illi artis suae ducem auctoremque esse uoluere. Nam quae de Apollinis Daphne fabulati sunt? Daphne, inquiunt, ex Terra et Ladone prognata est. Quae, cum puella esset forma egregia, sui amore Apollinem accendit. Is autem amore ardens eam insequebatur nec insequendo tamen eam est assecutus, sed cum gremio eam terra excepisset, florem puellae cognominem reddidit estque Apollo mutatae corona redimitus et planta tripodi Pythio ornando corona apposita, ob eum amorem quo mortalem puellam Apollo quondam adamarat, capreolus autem artis poetices indicium factus. Haec quidem illi fabulati. Quae quemadmodum dilui possunt ex iis quae continenter dicentur, licebit cognoscere. Daphne Ladonis satu Terraeque conceptu generata est. Quo generis argumento? Nam ea homo fuit illi autem natura praediti erant, ab huius natura perquam diuersa. Iam uero Ladon qui Terrae tandem copulatur? Num quod eam fluctibus inundet? Quin igitur omnes fluuii terrae mariti appellentur, terram enim aeque omnes inundant. Iam si e fluuio nata est utique ex homine fluuius gignetur, succedendi enim uices progenitores arguunt. Quid autem fluuii et terrae nuptias appellant? Sunt enim nuptiae eorum quae praedita sunt sensu, terra autem natura non est in iis quae sentiunt. Aut igitur Daphnen in fluctibus uersari cogitandum est aut Ladon hominis forma statuendus. Sed sit ita sane. Daphnen e Terra et Ladone procreatam poetis concedamus. Quaero puella partu in lucem edita, apud quos educata sit? Etsi enim iis ortum concessero, ipsa tamen educatio eo euadit, ut fieri minime posse uideatur. Etenim puella ubinam aetatem egit? nimirum apud eum qui genuit. Et quisquam hominum in fluuio uitam degere sustinet? Nesciebat pater se citius eam suffocare fluctibus quam fluxionibus irriguis enutrire. At enim puella sub terra apud matrem educata est. Latuit igitur et spectatore caruit siquidem latebat. Cuius autem erat in abdito pulchritudo eius certe amor excitari gignique non potuit. Sed hoc quoque si placet poetis largiamur. Quaero Apollo qui amarit? qui naturam suam adulterarit? Amor omnium infestissimus est. Diis autem acerbissima quaeque suo testimonio tribuere singularis est impietatis. Etenim si dii quibuslibet morbis obnoxii sunt ecquid erit in quo mortalibus antecellant? Si amoris saeuitiam sentiunt, quid inter eos intererit atque hominum uulgus, cum rem omnium ferant longe laboriosissimam? Sed neque in diuinam naturam cadit affectus neque amasse Apollo unquam uisus est. Age uero sectatus puellam Pythius a mortali cursu qui uictus est? praestant mulieribus uiri et foeminae potiores quam dii partes tulere? Mortalibus inferior atque humilior foemina qui obsecro diis superior euasit? Puellam autem fugientem ecquid mater excepit? Num quod nuptiae in rebus malis ducendae sunt? Quonam igitur modo extitit mater? At sunt in bonis. Cur igitur filiam bono priuauit? Aut igitur mater minime fuit aut si fuit improba censetur fuisse. Deinde cur terra iis quae fecisset contraria faceret? Offendebat scilicet Apollinem cum filiam seruaret cum proferret leuationem animi ac solatium afferebat. Solari necesse nihil erat siquidem eum exercere decreuerat. Postremo corona cur deus ornatus? planta autem tripodi apposita? uoluptatem enim capreolus arguit uirtutem diuinatio nota certissima testatur. Qui obsecro Pythius ea coniunxit, quae minime nata sunt inter se commisceri? Ecquid autem res mortalis praetexitur affectio est immortalis? Sed de poetis finis dicendi sit ne poetarum more importunior ac loquacior uidear.
-
Página 17 (Teoría)
DE CONFIRMATIONE
Confirmatio est cuiuspiam rei propositae corroboratio. Confirmari autem minime debent quae aut ualde aperta sunt aut fieri omnino nequeunt, sed quae inter haec media atque interiecta sunt. Vtendum autem iis qui confirmare aliquid aggrediuntur capitibus ac quibus refutatio constabat contrariis. Ac primum eius, qui dixit, proferenda commendatio, res deinde uicissim a se explicanda capitibus utendum contrariis atque aduersis pro obscuro, dilucido, pro incredibili, probabili et eo quod fieri potest pro eo quod non potest et consentaneo pro dissentaneo et decoro pro indecoro et postremo utili pro inutili. Atque haec quoque exercitatio uim omnem artis in se complectitur.
-
Página 18 (Ejemplo)
EXEMPLVM CONFIRMATIONIS
Verisimilia esse quae de Daphne dicuntur, sumitur autem exordium ex eorum qui dixere commendatione.
Qui poetis aduersatur, is mihi uidetur ipsis etiam aduersari Musis. Etenim si quae poetae canunt ex Musarum sensu ac mente prodiere, nonne Musis reclamare uideatur qui poetarum studeat labefactare inuenta? Equidem poetarum omnium sententiam lubens amplector, sed eius imprimis qui Daphnen a Pythio amatam sapientissime secum ipse reputauit. Quid enim dixit, quo minus ei fides habeatur? Daphne, ex Terra et Ladone procreata est. Quid habet per deos immortales haec res incredibile? Nonne omnibus rebus aqua et terra ortum praebent? Nonne elementa uitae ut semina sint, e naturae gremio profluunt? Quod si e terra atque aqua prouenit, quicquid gignitur, Daphne, siquidem e Terra et Ladone procreata est, communem omnium rerum ortum suo confirmat. Et quidem cum inde orta sit, unde omnia oriuntur, caeteris comnibus formae elegantia praestitit ac merito id quidem. Quae enim primum a terra emittuntur, cum germana oriuntur naturae uenustate. Quibus enim in rebus species aliqua et pulchritudo hodie cernitur in iis multae corporum factae sunt mutationes, at quod primum in lucem eductum est omnium est longe pulcherrimam. Merito igitur Daphne quae prae caeteris rebus e terra primum orta est, corporis elegantia praestitit. Cum autem Daphne forma esset egregia, puellae amore Apollo exarsit. Ne id quidem praeter fidem. Puella enim, si quid in terris pulchri degit, pulcherrima e diis originem duxit. Atqui si bonorum, quibus in terris frui licet, puchritudo beatitudinis maxime est particeps eoque est pulchritudo deorum munus pulchritudoutique sui amore deum accendit. Quae enim donant superi, omnes exosculantur. Deus autem amore ardens affectui mederi studebat. Sic enim habent uirtutes ui corporis atque animi ut comparentur et absque laboribus uirtutem non liceat adipisci. Itaque prae desiderio animi angebatur nec tamen desiderio flagrans quod optabat est assecutus. Summum enim uirtutis perspicere haudquaquam licet. Quamobrem Apollinem amare dicunt, non eo quidem studio terram aut deorum naturam ut reprehendant, sed ut naturam demonstrent uirtuti obnoxiam. Et quidem quod sequitur, id quod urgetur delineat. Puella autem cum fugeret a mater excepta est. Etenim omnia mortalia ea lege nata sunt, ut eodem recedant, unde prodiere. Quamobrem Daphne, cum e terra orta sit, in terram etiam fertur. Terra porro cum eam excepisset, pro ea plantam reddidit. Vtrunque enim hoc terrae est opus quippe cum in eam homines decidant et ex ea plantae nascantur. Planta in lucem edita Apollini honori fuit. Etenim dii ne plantas quidem extra suam prouidentiam relinquunt, sed e terra productis coronantur. Terrae enim primitiae diis consecrantur. Insigne diuinationis extitit. Hoc quoque congruere arbitror. Virginem enim continentem appellant ex continentia autem diuinatio emanauit. Quod igitur puella uitam uoluptatibus expertem traduxit, uirtutibus consecratur. Neque enim futura uidere licebat ei, qui intemperantiae uitio laborasset. Atque his quidem de causis poetas admiror ipsumque habeo magno in honore carmen.
-
Página 20 (Teoría)
DE LOCO COMMVNI
Locus communis oratio est qua quae in quopiam honesta insunt aut turpia amplificantur. Nuncupatur autem hoc modo, quod omnibus ex aequo possit accommodari, qui modo sunt eiusdem rei participes. Nam quae in proditorem comparatur oratio in eos omnes conuenit qui eius facinoris sunt affines. Persimilis autem repetitioni atque epilogo uidetur locus communis quae causa est ut prooemio careat. Sed tamen exercitationis gratia puerilis, prooemii typum effingimus. Secundum hoc capita statues. Primum a contrario, expositionem deinde subiicies non quo rem doceas, est enim satis cognita, sed ut eius animum qui audit accendas. Post hanc, comparationem subdes, in reum quod grauius est per contentionem conferens. Mentem deinde, sic enim hoc caput appellant, qua eius qui crimen admisit animum ac institutum calumniabere. Tum egressionem qua uitam transactam calumniabere coniecturis. Tum misericordiae remotionem et postremo huiusce progymnasmatis capita extrema: legitimum, iustum, utile, possibile et consequens.
-
Página 21 (Ejemplo)
EXEMPLVM LOCI COMMVNIS contra tyrannum
Qui leges abolet, ut leges iubent utque iudicia apud nos exercentur, legibus poenas luat. Etenim si declinatis iudicii laqueis popularior futurus esset, hunc fortasse quispiam iudicio liberaret. Nunc autem cum audacior futurus uideatur, si hoc effugerit, quinam aequum uideri possit, ut nascentem tyrannidem huiusce uenia foueamus? Ac caeteri quidem qui iudicia fortiti sunt noxiis poena liberatis, nihil incommodi accepere, tyrannidis autem impunitas graue affert iudicibus damnum, siquidem tyranno rerum potito iurisdictio de medio tollitur. Mihi autem uidemini, iudices, de huius sensu cogitare accuratius quam maiorum uestrorum consilia uobiscum ipsi reputatis. Illi enim ut maximo nos beneficio afficerent omni dominatu uacuam rempublicam nobis excogitarunt. Nec iniuria. Etenim cum incerti fortunae euentus uarie hominibus accidant mutentque hominum sententias inaequabilitatem fortunae iuris aequabilitate ut corrigerent leges inuenerunt, quibus quasi unum omnium sensum efficerent. Ciuitatibus enim nihil aliud est lex, quam malorum, quae secum fortuiti casus aduehunt, emendatio. Quae iste pensi minime habens consilium deterrrimum iniit iuris reipublublicae peruertendi. Et quidem sic ipse secum loquebatur: Ecquid haec dii immortales? supra uulgus eminens aequa prorsus ut sim conditione perpetiar? Fortunam enim mihi opes astruere frustra sino siquidem haec uulgo submisero. Enimuero tenuis fortunae homines in concilium eunt ac iudicant quodque uisum est multitudini nata mihi lex est. Quae igitur horum fuga et liberatio incommodorum? Arcem occupabo et pessime perituras leges tollam de medio atque ita uulgo lex ero, non uulgus mihi. Haec ille apud sese loquebatur, tametsi re nondum perfecta. Deorum enim benignitas ea perfici uetuit. Huic igitur hodie id saluti erit propter quod tantam beneficii gratiam diis immortalibus debemus? Ac grauis quidem res est atque atrox homicida sed multo magis tyrannus. Hic enim eius tantum quisquis in manus inciderit caedem facit ille autem uniuersum reipublicae statum fortunamque conuellit. Quanto leuius est modice offendere quam caedem uniuersorum facere ciuium, tanto, me Hercule, tyrannus homicida est deterior. Iam caeteros omnes reos tametsi grauissima admiserint, animi tamen a delicto abhorrentis comitatur defensio, solus tyrannus se inuitum eo prolapsum audaciae dicere non potest. Nam si tyrannidem nolens occupare adhortus esset, eum fortasse quispiam sua sententia liberandum putaret. Sed cum id consulto fecerit, nonne fuerit iniquum ut iudicium elabatur, qui tyrannus ante rem perfectam extiterit? Et quidem omnes alii rei crimine de quo tum quaeritur, modo premuntur, uitae autem anteactae meritis plerumque iis ignoscitur unus hic ob utriusque uitae crimina causam dicit. Praeterita enim aetas nulla moderatione illi traducta est, praesens autem praeterita intollerabilior. Vtrorumque igitur criminum indicium subeat et quibus prius et quibus posterius laesit. Sed quorum deprecatione ac lachrimis huic ignoscetur? Profecto liberorum. At in eorum fletu putare uobis adesse leges, quibus aequius est, quam istius liberis uestram sententiam accommodare. Ab istius enim liberis tyrannis corroborabitur, a legibus iudicandi potestatem accepistis. Itaque legibus, propter quas iudices estis, in ferendis sententiis quam iis estote aequiores. Iam uero si his honores haberi lex iubet, qui patriam in libertatem uindicarunt, id profecto relinquitur, ut qui seruitute opprimunt poenis afficiantur. Aequum autem etiam est ut tam graue iudicium apud nos subeat, quam graue ille concepto tanto scelere effecit. Neque uero si tyrannus occiderit, nullus ad nos ex eius morte fructus redundabit: cum praesertim firmitatem legibus allatura uideatur. Sed neque hunc animaduersione coercere perdifficile. Non enim sicut ei ad tyrannidem inuadendam opus erat satellitio, sic nobis sociis ad opprimendum tyrannum opus fuerit cum solo iudicum calculo uis omnis tyrannidis extingui abolerique possit.
-
Página 24 (Teoría)
DE ENCOMIO, id est, exornatione
Encomion, id est, exornatio, oratio est explicatrix eorum, quae in quopiam insunt bonorum. Sic autem nuncupatur quod antiquitus in comis passim canerent. Comas autem compita aut triuia appellabant. Differt autem ab hymno et elogio quod hymnus sit deorum, ecomion hominum, ab elogio autem quod hoc breuiter instituatur, encomion autem multo artificio explicetur. Hoc autem exornationis genere laudari debent personae, res, tempora, loca, ratione carentia animalia atque etiam plantae. Personae quidem, ut Thucydides, ut Demosthenes. Res, ut iustitia, ut temperantia. Tempora, ut uer, ut aestas. Loca, ut portusm ut horti. Ratione carentia animalia, ut equus, ut bos. Plantae, ut olea, ut uitis. Sed laudantur aut communiter aut sigillatim. Communiter quidem, ut uniuersi Athenienses. Sigillatim autem, ut quispiam Atheniensis. Atque hoc quidem modo exornatio diuiditur. Eam autem his capitibus conficies. Primum exordiere pro eo ac materia subiecta feret, deinde afferes genus, quod in gentem, patriam, maiores ac parentes distribues. Post haec educationem, quam in uitae instituta, artes ac leges diduces, deinceps potissimum exornationum caput, res gestas, adduces, quas in animi bona, fortunae et corporis distribues. Bona quidem animi, ut fortitudinem, ut prudentiam, corporis, ut formam, ut celeritatem, ut uires, fortunae, ut opes, diuitias, clientelas, Quibus comparationem addes, qua per contentionem ei quod laudabis, maius ac praestantius attribues. Postremo epilogo precationi persimili concludes.
-
Página 25 (Ejemplo)
EXEMPLVM EXORNATIONIS
Laudatur Thucidides
Rerum utilium inuentores, iis rebus, quas ipsi pulcherrime hominum generi pepererunt decorari aequissimum est quodque ab iis emersit, conferri in eos ipsos, qui patefacere. Itaque cum Thucididem suis ipsius bonis ornare studeam, oratione utar ad eum ipsum laudandum. Et quidem praeclarum est iis honorem tribuere, a quibus beneficium acceperis, sed tanto praeclarius honorem habere Thucididi, quanto rem praestabiliorem inuenit quam caeteri. Neque enim in rebus mortalium quicquam licet adipisci oratione melius neque Thucidide sapientior in dicendo quisquam reperiri. Ortus est igitur ex eo solo Thucidides, quod non modo uictum ei praebuit, sed eum etiam optimis artibus erudiuit. Nec enim aliunde ortus est, quam unde natae ac profectae sunt optimarum artium disciplinae. Athenas igitur uitae parentem nactus attauis regibus editus est opesque fortunae, quibus erat caeteris potentior, e marioribus ad eum fluxere. Sed cum haec ambo et generis potentiam et popularem statum accepisset cepit quod in utroque erat commodi ad utriusque uitia emendanda. Nam et ab iniustis opibus iuris aequabilitate abstinebat et abiectionem popularem generis obscurabat foelicitate. Hac stirpe profectus, reipublicae institutis ac legibus, quibus natura nihil dedit melius, eruditur. Cumque uitae studia ad discendas leges et militarem laudem colligendam conferre decreuisset, idem et philosophari statuit et exercitus ductare ut neque doctrinam bellicis ornamentis priuaret nec bellicas pugnas a prudentia semoueret. Sic una eademque meditatione excoluit ea, quorum unicam artem minime habebat et quae a natura disiuncta erant, in unun quasi studium coegit. Vbi autem ad uirilem aetatem peruenit, ut ea publice ederet, in quibus se ab ineunte aetate exercuerat, occasionem quaesiuit. Nec diutius ei fortuna defuit. Bellum enim resque a Graecia gestas artem suam effecit eaque custodiuit literis, quae uis Martis aboleuerat. Neque enim quae quisque fecisset, temporis uetustate contegi atque obrui siuit. Hinc enim cognitum est Plateam captam, uastatam Atticam, Peloponessi oram ab Atheniensibus nauigatam. Nam quod nauales pugnas uidit Neupactus, eas Thucidides memoriae prodidit, neque hominum effugere conscientiam siuit. Quod Lesbus capta est, id quoque usque adhuc praedicatur. Quod cum Ambraciotis pugna commissa est, eius facti memoriam nulla deleuit dies. Postremo iniquum Lacedaemoniorum iudicium in comperto est. Sphacteria et Pylus ingens Atheniensium opus, in obscuro minime uersatur. Corcyraei Athenis concionantur, contra hos dicunt Corinthii. Aeginenses cum accusatione Lacedaemona proficiscuntur. Iam quod Archidamus in concione sobrie ac mature deliberat contraque Sthenelaidas ad bellum inflammat, quod Pericles Laconicam legationem despicit aegrotantes Athenienses sese aflictare non sinit, haec uidelicet omnia Thucididis monumentis immortalitati commendantur. Et quisquam erit qui Herodotum cum hoc conferre audeat? Cum ille in dicendo uoluptatem sectatus sit aurium, hic ad ueritatem loquutus? Quanto igitur minoris aestimari debet quod tribuitur gratiae quam quod ueritati tanto, me Hercule, interuallo a Thucidide Herodotus relinquitur. Erant pleraque alia quae de Thucidide poterant afferri, nisi quo minus ea dici possent, facultatem eripuisset infinita prope eius laudum multitudo.
-
Página 28 (Ejemplo)
ALIVD EXORNATIONIS exemplum.
Sapientia laudatur
Sapientiam adipisci singularis est foelicitatis, ut uero pro dignitate laudetur fieri prorsus nequit. Tantum enim beatitudinis ei affluit, ut deorum communis statuatur possessio. Deorum nanque alius aliud studium sectatus est, Iuno nuptiis praeest, Mars bellis ac Minerua, Vulcanus fabrilem artem exercet, dux est nauigantibus Neptunus seseque ad aliud studium alius applicuit, omnes tamen sapientiae sunt participes, praecipue autem supremus Iuppiter, qui tanto coelestes omnes anteit sapientia quanto iis omnibus potestate praecellit. Enimuero a Ioue principatum obtineri fidum facit sapientia et eam dii naturae suae coniunctam habent et simul ac possessio haec in terram euasit deorum filii in uitam inducti. Quo lubentius poetas admiror, quod Palamedem et Nestora et siquis alius priscis temporibus sapientissimus ab iis celebratur, diis genitos fecere, non quod eadem, qua dii, natura constarent, generis enim communione uirtutis communicationem prodebant, sed quod deorum erant uirtutem adepti, eorum filii habebantur. Et deorum quidem uidentur esse, e quibus sapientia possessio orta est, diuini generis monumentum. Iam uero sapientia utrisque temporibus praecipue dominatur. Cum enim caeterarum rerum aliae in otio tantum eluceant aliae in bello modo laudentur, sola sapientia utriusque temporis perinde est moderatrix atque unius, Circa res bellicas ita uersatur, ut quietis ignara, sic pacis est comes otiique socia, ut bella nescire omnino uideatur eiusque solius censeatur propria cui administrandae praesit. Leges fert pacis tempore et multiplicis otii uarius rationibus utitur, bello autem suscepto, cum ut armis superiores simus, sapientia efficiat, uictorias etiam nobis impartitur. Eadem in concionibus cum laude uersari, nisi qui ea praeditus est, sinit praeterea neminem. Ex aequo enim utrobique sapientia dominatur seu foris bellum administres seu domi rempublicam geras. Iam sapientia uim diuinam sola imitatur, quippe quae ueluti deus futura prospiciat. Haec terram agricolis aperuit, pontum strauit nauigantibus, ut neque sine ea terrae fructus percipi potuerint neque sine sapiente gubernatore naues conscendi. Itaque quaecunque mare benigne profert, quaecunque hominum generi terra profundit, sapientiae inuenta sunt. Postremo ea quae ab oculis seposita coeli complexu continentur, nesciri a nobis passa non est quantoque spatio sol orbem suum conficeret ac peragraret caeteraque astra, quae suis conuersionibus torquentur, sola sapientia hominum generi adinuenit. Ac ne sapientem quidem terrae recondita latuere, sed ubi fato concesserimus, qui futuri simus, ei sapientia commonstrauit. Haec Troiam cepit quae magna temporis diuturnitate capi non potuerat, haec sapienti consilio dato uniuersas Persarum opes attriuit unico, inquam, consilio allisit atque afflixit. Denique hac sapienti Vlissis consilio Cyclopi oculus effosus. Adeo quo quisque plus potest polletque id omne a sapientia emanauit. Et quisquam fortitudinem cum ea comparare audeat? cum ea quae uis potest efficere, ex sapientia mutuetur, ut si fortitudinem a prudentia abiunxeris, reprehensione caritura minime uideatur. Habebam alia praetera, quae de sapientia dicerem, nisi essent eiusmodi, ut oratione omnia explicari nullo modo possent.
-
Página 30 (Teoría)
DE VITVPERATIONE
Vituperatio oratio est malorum, quae cuipiam insunt, explicatrix. Differt autem a loco communi quod hic animaduersionem inducat, uituperatio solam habeat famae calumniam. In eadem autem atque exornatio capita distribuitur et tam multa uituperare licet quam multa laudare. Personas nimirum, res, tempora ac loca, ratione carentia animalia et plantas. Vituperare autem oportet aut communiter aut sigillatim. Primumque exordiri, deinde genus subiicere idque ut in exornatione, ita hic quoque partiri, tum educationem, res gestas, comparationem atque epilogum non secus atque in exornatione collocare.
-
Página 31 (Ejemplo)
EXEMPLVM VITVPERATIONIS
Virtutem merita luade priuare haud decet, sed ne improbitatem quidem sine uituperatione praeterire cum utilitas, quae ex bonorum laudatione colligitur et uituperatione improborum utriusque rei praetermissione amittatur. Et quidem cum omnes eos, qui prauitate imbuti sunt male audire sit longe aequissimum, Philippum tanto etiam aequius quanto nequitia improbos omnes peruersitateque superauit. Is igitur ortus est gente omnium barbarum nequissima quae sedem mutare ex sede ob ignauiam non dubitauit. Ab Argiuis enim primum sedibus pulsi Macedones, deinceps sedibus uagi atque errantes eo profugere ubi uitae domicilium nunc habent et in sede capienda duplici sunt infortunio affecti. Partim enim ob ignauiam, partim ob immoderatam fortunae melioris cupiditatem sedem stabilem ac firmum domicilium habere permissi non sunt, cum et potentioribus loco cesserint et inferiores suis possessionibus exturbarint. Hac gente ortus in urbe natus est multo humiliore. Macedones enim nequissimi sunt barbarorum, Pelle autem urbium Macedoniae contemptissima, e qua nemo se mancipia bello cepisse laetari solet. Et quanquam procreatus est in abiectissimo solo, infestioribus tamen patria maioribus natus est. Philippus enim huic proauus fuit qui ob genus regnum obtinere permissus non est, hunc Aminthas pater secutus est, cui ad regnum obtinendum armis opus fuit. Siquidem regno pulsus ab Atheniensibus reductus est. Ac rebus huiusmodi uisis, Atheniensium Philippus obses fuit, qui quanuis in media Graecia uersaretur, mores tamen consuetudine Graecorum minime commutauit, sed barbaricam impotentiam in Graeciae disciplina institutisque retinuit. Iam uero cum omnes gentes dupliciter distrahantur, in Graecos nimirum ac barbaros, eundem utrisque se praestitit et in genere dissimiles idem exercuit improbitatis genus. Omnium primum cognatam gentem ui oppressam seruire coegit perfidiam suam iis primum ut proderet, e quibus ortus fuerat. Hinc aggressus finitimos crudelissime eos perdidit. Peonibus captis adiunxit Illirios et in eandem ruinam adduxit. Triballorum fines inuasit cepitque atque omnes gentes, quae in proximo erant, quarum fortuna esset afflictior, oppressit. Et quanquam barbarorum corpora pugnando cepit, minime tamen cum corporibus animos capere potuit. Sed cum in ferendis armis ei inseruirent animo defectionem agitabant et quae cogitatione erant libera re ac factis seruiebant. Cum e barbaris finitimos subegisset, hac uia progrediens serpsit etiam ad Graecos. Atque omnium primum Thraciae urbes in seruitutem ab illo missae. Capta Amphipolis, Pidna occupata, cum his Potidea oppressa, Pheris a Pegaseis minime excerptis, sed ne Magnessa quidem a Pheris. Omnes adeo Thraciae ciuitates ab illo oppressae, seruitutem uelut communem generis notam pertulere. At qui eius interitus extiterit, non indignum fuerit commemorare. Cum enim plerasque gentes oppressisset eosque quibuscum foedus percusserat, rupto foedere iniquae seruituti addixisset, a diis immortalibus foederum ruptorum ultoribus morte affectus est cum moribus ac uita congruente. Neque enim cum fortiter pugnaret mortem ei attulerunt aut quemquam uirum fortem eius mortis testem ac spectatorem fecere, sed in ipsis extinxerunt uoluptatibus nimirum ut cum digno rebus turpissime gestis funere efferretur, ipsarum uidelicet uoluptatum comitatu, quas et uitae intemperanter actae et mortis molliter oppetitae testes haberet. Et quisquam cum hoc Echetum conferre audeat? Cum Echetus summas corporis partes tantum praecideret, Philippus autem tota cum integris hominibus corpora deleret. Quanto igitur grauius est totum quam partem corrumpi tanto est Echeto perniciosior Philippus. Sed me orationi de illo institutae modum statuere necesse est, tametsi ille, quandiu superstes fuit, finem minime fecit peccandi.
-
Página 34 (Ejemplo)
COMPARATIONIS EXEMPLVM
Comparatur Achilles cum Hectore
Achillem cum Hectore committere statui uirtutis cum uirtute comparandae studio adductus. Etsi enim uirtutes per se sunt praestabiles tamen si inter se conferantur expetibiliores redduntur. Nati sunt igitur ambo non eodem quidem in solo, sed tamen laudato. Quorum ille in Phthia procreatus est e qua is ortus est in quem nominis Graecia originem referunt, hic autem apud Troiam, cuius dii primi incolae atque habitatores fuerunt. Itaque quantum ad paritatem laudis momenti habet eodem esse in solo procreatum tantundem Hector Achillis laudibus atque ornamentis minime cedit. Ac ne iis quidem laudata tantum patria fuit, sed par etiam generis cognationisque nobilitas uterque enim originem suam ad Iouem referebat. Achilles enim Pelea patrem habuit qui ab Aeaco genitus est, cum Iouis satu Aeacus generatus fuisset. Pari ratione Hector Priami filius fuit, Priamus Laomedontis, cuius pater Dardanus Iouis filius fuit. Itaque cum Ioue progenitore ambo gloriari possint, patres etiam non dissimiles habuerunt. Achilles, Aeacum et Pelea, quorum ille Graecos pestilentiae foeditate liberauit, huic autem Lapithis deuictis, pro egregiae uirtutis praemio tributum est deam ut coniugem haberet. Hectori uero proauus Dardanus fuit, qui olim cum diis conuixisse dicitur, pater autem Priamus, qui urbi a diis immortalibus circundatae ac munitae imperauit. Quocirca ut paria sunt inter se haec ac pene similia, cum diis coniugii societate esse coniunctum ac praestantissimorum deorum frui conuictu, sic Hector atque Achilles similes sunt inter se ac propemodum pares. Qui cum his maioribus orti essent ad fortitudinem capessendam liberaliter sunt instituti hic quidem a Chirone centauro, ille a Priamo patre a quo educatore uelut a natura uirtutis praecepta institutaque hausit. Quae quidem compar ac non dissimilis educatio parem utrique attulit nominis celebritatem. Nam cum ad constantem aetatem peruenissent eadem ui animi ac robore in eodem bello praestitere. Etenim omnium primum Hector Troianas acies ductauit et quo ad incolumis fuit Troiae uelut firmissimum propugnaculum extitit stetitque quandiu belli gerendi societatem cum diis habuit. Vbi autem occubuit, Troiam in eandem secum calamitatem traxit. At uero Achilles Graeciae ductor etiam fuit et uniuersos Troianos metu consternatos Mineruae auxilio saepissime fregit. Cum autem concidisset, interitu suo omnem Graecis uictoriae spem ademit. Atque ille quidem uictus a Minerua extinctus est, hic uero confixus ab Apolline, fato concessit. Atque a diis orti, deos quoque suae necis auctores habuere et unde genus hauserant ab iis supremus uitae dies allatus est. Quanta igitur uitae ac necis similitudo in his fuit, tam sit Achilli Hector non dissimilis necesse est. Plura de horum uirtute potuerunt afferri nisi magnitudinem rerum ab illis gestarum sparsa de illis aequaret opinio.
-
Página 34 (Teoría)
DE COMPARATIONE
Comparatio oratio est res ex aduerso inter se committens qua id quod cum altero confertur, appositione aduersi maius aut certe aequale efficitur. Qui autem comparationem aliquam instituunt aut honesta conferant cum honestis necesse est aut turpia cum turpibus aut certe honesta cum turpibus parua cum magnis nihilque aliud est comparatio quam duplicata exornatio aut uituperatio ex laudatione conflata. Ac nullus quidem est comparationis locus, qui uim non habeat longe maximam imprimisque ea comparatio in qua parua magnis conferuntur. Comparari autem tam multa conuenit quam multa laudari aut uituperari, ut personas, res, tempora, loca, carentia ratione animalia ac plantas. Neque uero totum conferri cum toto debet in comparando, esset enim supina ac languidior oratio et minime pugnax, sed caput cum capite, in quo plurimum est contentionis. Distributio enim ad laudandi rationem pertinet non comparandi. Non est autem in laudatione comparatio, cum haec integrum sit progymnasma.
-
Página 37 (Teoría)
DE ETHOPOEIA
Ethopoeia morum est propositae personae imitatio. Eius autem tria sunt genera: idolopoeiae, prosopopoeia et ethopoeia. Est autem ethopoeia in qua cum persona sit cognita, mores tantum effinguntur, unde etiam ethopoeia nomen accepit, ut qua oratione Hercules uteretur, cum Euristeus ei imperaret. Idolopoeia autem in qua tametsi persona cognita est mortui tamen est atque eius qui loqui desierit, ueluti in Demis finxit Eupolis aut Aristides in oratione hyper tessaron, ex quo factum est ut idolopoeia nuncuparetur. Prosopopoeia uero ubi omnia finguntur tum mores, tum etiam persona, quemadmodum fecit Menander conficto argumento. Argumentum enim res quidem est, non tamen etiam persona eoque prosopopoeia dicitur. Fingitur enim pariter persona cum moribus loquentis. Atque haec quidem est partitio. Ethopoeiarum porro aliae sunt patheticae, aliae ethicae, aliae mixtae. Patheticae appellantur, in quibus ubique grauiores animi affectus exprimuntur, ut in quae uerba prorumperet Hecuba Troia euersa. Ethicae quibus mores tantum in medium adducuntur, ut quae esset oratio Epirotae, qui mare nunquam prius uidisset. Mixtae autem, in quibus utrunque permiscetur, ut qua oratione Achilles uteretur, ob Patrocli interitum, cum de bello secum ipse deliberaret. Ad mores enim pertinet deliberatio, ad affectum animi grauiorem, amici casus. Conficies autem Ethopoeiam charactere dicendi dilucido, breui, florido, absoluto et qui omni flexu et figura orationis careat. Sed pro eo ut capitibus utare, eam in tria tempora partiere: praesens, praeteritum ac futurum.
-
Página 38 (Ejemplo)
ETHOPOEIAE EXEMPLVM
Qua oratione uteretur Niobe iacentibus filiis
Quam fortunam cum qua commuto orba liberis quae prius numerosa sobole foelix uidebar. Ad orbitatem affluit multitudo, quaeque antea mater multorum uisa sum liberorum, ne unius quidem filii sum mater. Quam satius fuerat non peperisse, quam ad lachrimas luctumque parere, liberis enim orbatae infortunatiores sunt iis quae nunquam peperere, siquidem acerba est eius reis amissio, qua experta frui coeperis. Sed heu me miseram persimili ac pater fortuna conflictor. Tantalus enim mihi pater fuit, qui cum deorum conuictu usus esset, post eam consuetudinem deorum beneuolentia excidit. A Tantalo igitur generata his aerumnis genus confirmo. Cum Latona coniunctio mihi fuit et ob eam his misera afficior malis utque cum ea consuescerem ad liberorum adepta sum orbitatem et in aerumnas recidit deae consuetudo. Priusquam ullus cum Latona mihi usus fuisset, mater eram usque adeo foelix, ut cuiuis inuidiam possem commouere, ubi autem illi innotui, facta sum liberum indiges, quibus ante Latonae consuetudinem abundabam. Itaque nunc in summo moerore ob utriusque sexus liberorum interitu luctuque uersor et quid ueluti charius deplorem magis adeo incertum est. Quo me uertam? Ad quos me recipiam? Ecquod sepulchrum sufficiet iacentium liberorum exitio? Supremo etiam honore in tantis destituor malis. Sed quid haec queror? Cum deos precari mihi liceat, ut me in aliam naturam immutent, unicam enim molestiarum liberationem uideo, mei in ea quae sensu carent, commutationem. Sed uereor ne rei sensu carentis speciem praebeam, intus luctu afflictari non desinam.
-
Página 39 (Teoría)
DE DESCRIPTIONE
Descriptio oratio est rem propositam ita circunscribens, ut eam euidenter et perspicue subiiciat oculis. Describenda autem sunt personae, res, tempora, loca, ratione carentia animalia ac plantae. Personae quidem, ut in Odyssea ad Euribatem Homerus: Latus erat humeris, ore ater, crineque crispus. Res autem, ut nauales et terrestres pugnae, ut facit historiae scriptor. Tempora, ut uer, aestas, ueluti si quis enarret qui flores iis temporibus producantur. Loca autem, ut Thucidides Thesprotarum portum Chimerium, quas figura esset, descripsit. Qui autem personas describere aggrediuntur in iis describendis a facie oportet decurrant ad extrema, id est, a capite ad calcem, in rebus uero ab iis quae res describendas antecedunt, deinceps ab iis quae consequi ex iis consueuere, in temporibus ac locis ab iis quae ipsis tum continentur, tum etiam insunt. Et descriptionum quidem aliae sunt simplices, aliae coniunctae. Simplices, ut in quibus aut pedestres pugnae explicantur aut nauales. Coniunctae , ut in quibus res ac tempora connectuntur, ueluti Thucidides pugnam noctu in Sicilia commissam describit. Pariter enim et ut pugna commissa est et ut id noctis definit. Qui uero descriptionem instituunt eos charactere oportet orationis uti remissiore et orationem uariis figuris distinguere et in summa res eas quae describuntur dicendo imitari.
-
Página 40 (Ejemplo)
DESCRIPTIONIS EXEMPLVM
Describitur arx Alexandrina
Arces in urbibus constituae sunt ad communem ciuium securitatem. Sunt enim uelut urbium iuga nec magis aedificiis extruuntur quam ipsae urbes muniunt. Atheniensium quidem arcem Athenarum media regio amplexa est, quam autem Alexander urbi suae imposuit, ἄκραν, hoc est, excelsam, nimirum quia sic eam nuncuparat extruxit. In editissima enim urbis parte eam excitauit quam arcem uerius possis appellare quam eam, quae magnos Atheniensibus spiritus attulit. Oratione enim sic fere describitur. Cliuus quidam e terra prominens in ingentem altitudinem assurgit quae arx duplici nomine appellatur uel quod in excelsum attolitur vel quod in summa sita est urbis parte. Ad eam autem aditus ferunt dissimiles, hac enim uia est, illac ingressus uariantque appellationibus et pro situ ac modo quo habent appellantur. Hac enim uia est qua pedibus adiri potest idque uulgo ac etiam curribus. Illac assensus interrupti a sese dirimuntur estque inuius curribus ingressus. Gradus enim additus gradui uelut ex minore numero ducens, maiorem semper numerum praebet et usque adeo in sublime ducit, ut non nisi incentensimum desinat. Quo enim fine absoluitur numerus eodem termino ad iustam mensuram altitudo porrigitur. Scalas propyleon excipit, modicis cancellis circunclusum idque quatuor maximae columnae sustinent, quae uaria uiarum diuortia in communem aditum conferunt. Columnis autem aedificium quoddam innititur, quod alias columellas pro modo ex se proiicit quae uariis coloribus distinctae et structurae opificio inter se respondentes operi ornatum afferunt. Tectum autem aedificii in fornicem inflectitur et in ipso fornicis circuitu rerum ingens elaboratum monumentum. Ingredienti porro in arcem spatium omne quatuor aequis lateribus diuiditur forma quadrata ab artifice fabricatum, cuius in medio aula est columnis undiquaque suffulta, quam porticus excipiunt quae paribus columnis discriminantur eaque iis mensura est, ut in ea quod excedat haud facile quicquam reperieas. Iam uero una quaeque porticus in obliquam alteram desinit et in ipsa coitione duplex columna ut ad utranque porticum spectat ita distinguitur et parte altera porticum terminat, altera inchoat. In porticibus intimis partim armaria condita sunt, quibus libri asseruantur iis omnibus adaperti quibus non est insuaue laborem philosophiae impendere qui uniuersam ciuitatem ad discendae sapientiae facultatem capiendam adhortantur partim autem sacraria ad ueterum deorum cultum extructa sunt. Porticuum laquearia auro sunt elaborata, uertices columnarum aere, sed auro tamen illiti alte integuntur. Neque uero aulae unus erat atque idem ornatus, cum enim alibi alius erat tum uero hic Persei certamina continebat. Medium porro columna quaedam sustinet ingenti altitudine prominens quae totum id spatium notum efficit, ut nisi columnae indicio utatur qui quopiam progressus fuerit non facile sciat, quo flexerit quoue perrexerit. Quin etiam arcem terra marique conspicuam atque illustrem reddit. Eius columnae uertex caelatis rerum primordiis redimitur. Sed priusquam in mediam aulam digrediare extat opus quoddam extructum partium disciminatione portas omnes respiciens quae ueterum deorum nominibus inscribuntur, duae item pyramides lapideae in altum erectae et fonte Pisistratidarum fons melior profluit. Vniuerso autem operi miraculo fuerit artificum numerus omnem superans fidem. Quod enim unus ad eius effectionem minime sufficere uisus est, duo supra decem propositi cernuntur. Postremo ex arce descendenti altera planities excipit stadio non dissimilis quo etiam fit ut eo nomine uocetur, altera autem locus paribus diuiditur spatiis, sed non pariter decurrit. Atque huius quidem operis elegantia maior est quam ut oratione explicari possit. Si quid autem praeteritum est, admirationis effectum est magnitudine ob idque quod exprimi non poterat, silentio es praetermissum.
-
Página 43 (Teoría)
DE PROPOSITO
Propositum est rei de qua quaeritur logica disputatio. Propositorum autem duo sunt genera unum ciuilis actionis, alterum cognitionis. Ciuilis autem actionis dicitur, quod habet actionem rem ciuilem continentem, ut an uxor ducenda sit, an nauigandum, an muris urbs munienda. Haec enim omnia rem ciuilem continent. Cognitionis autem quod sola mentis cogitatione inspicitur, ut an rotundum sit coelum, an plures mundi. Haec enim sola mentis peruestigatione inquiruntur in nullam autem cadunt hominum effectionem. Distat autem propositum a controuersia, quod haec circunstantiis septa teneatur, illud autem sine appositione circunstantiarum sit infinitum. Sunt porro circunstantiae: personae, res, causa ac caetera generis eiusdem. Sicuti in hac quaestione an urbs munienda sit, disputatio persona caret. Sin inuadentibus Persis Lacedaemonii de eo deliberent an muris Spartam muniant, controuersia est. Personam enim habet Lacedaemonios deliberantes, rem autem Spartae munitionem causam porro, Persarum incursum. Primum autem inter progymnasmata propositum obiectionem habet et subiectionem, ueluti quaestio. Id uero hoc modo distribues, insinuatione primum pro exordio utere, extremis deinceps capitibus: legitimo, iusto, utili ac possibili.
-
Página 44 (Ejemplo)
PROPOSITI EXEMPLVM
An uxor ducenda
Quisquis hanc mundi uniuersitatem compendio laudare studet, is mihi matrimonium laudet. De coelo enim in terras demissum est et coelum tamen aliquanto etiam magis diis adimpleuit parensque iis extitit unde parentis tributa appellatio diisque quos protulit uim suam ut conseruarent permisit. In terras autem progressum reliquis rebus omnibus ortum attulit et in iis quae cito dilabuntur producendis multiplici nascendi ac succedendi serie ea ut permanerent sapienter effecit. Ac primum uiros ad animi fortitudinem accendit ob id ipsum maxime quod coniuges ac liberos matrimonium secum affert pro quibus bella suscipiuntur, Suis adeo muneribus robur nobis adiungit. Quin etiam praeter quam quod fortes amantes etiam aequi bonique matrimonium efficit. Nam quod sobolem largitur, homines liberis metuentes ab iniuria inferenda abducit. Neque uero uiros tantum fortes ac iustos efficit, sed etiam sapientes quippe cum ad curam exucitet et prouisionem pignorum charissimorum. Et quod postremo incredibile uideatur temperantes ac moderatos reddit cum in ipsas uoluptatum illecebras temperantiam infundat. Nam quod uoluptatibus quasi legem indicit temperantiae lege coercitas docet habere libidines et quod per se uituperatione non uacat id ipsum si cum matrimonio coniungatur redditur laudabile. Quamobrem si et matrimonium deos genuit et secundum hos singularum rerum genera propagauit, hominibus autem fortitudinem, iustitiam, sapientiam moderationemque animi tribuit, nonne matrimonium summis laudibus efferri ac ornari debet? Esto, inquies, sed multarum calamitatum auctor est. Fortunam in eo non matrimonium uideris incusare. Eorum enim incommodorum quibus interdum affligimur in causa est fortunae temeritas, non matrimonium, quae uero munifice ac liberaliter largitur eorum utilitatem ac compendium haudquaquam casus attribuit. Quocirca matrimonium ab iis commodis quibus nos afficit laudare potius licet quam ab iis uituperare incommodis quorum effectrix est fortuna. Sin quae aduersissima hominibus eueniunt, matrimonio placet assignare, num propterea nuptiis erit abstinendum? Neque enim quae in rebus insunt molestiae ac difficultates satis sunt idoneae ob quas res deuitentur. Atqui conuerte mihi animum et singulas artes circunspice in iis profecto reperies quod accuses. Procellae agricolas infestant grandinum ruinae euertunt. Num igitur quod procellis agri uastantur ob id ipsum deseruntur ab iis? Nonne coluntur potius quamuis e coelo quippiam erumpat quod animum exulceret? Quid? Nonne qui nauigant fortunae aduersis flatibus interdum iactantur? Et tempestate exorta saepe faciunt naufragium? non tamen ob id quod peculiariter perpetiuntur nauigagionem deserunt, sed calamitatem in fortunae transferunt iniuriam et refectis nauibus maris tanquilli prosperum traiectum expectant. Bella ac pugnae bellantium corpora absumunt non tamen idcirco quod qui praeliantur cadunt interdum pugnas dereliquunt, sed quia qui fortiter pugnant, laudantur, mortem lubenter adeunt quoque in re inest incommodi boni occulunt specie ac dissimulant. Non enim rerum incommodarum metu quaeuis bona fugienda sunt, sed contra rerum bonarum causa deterrima etiam subeunda. Non igitur indignum fuerit agricolas, nautas et postremo etiam milites summas difficultates ac molestias earum rerum gratia quae cum his incommodis laudem habent coniunctam aequo animo ferre, matrimonium autem a nobis contemni quod nonnihil molestiae secum importare uideatur? Sed sit ita, inquies, mulieribus tamen uiduitatem orbitatem liberis saepe attulit. At haec mortis incommoda sunt cuius affectus est secundum naturam. Itaque matrimonio id uitio uertis quod homines deos non efficit quodque mortalia et in deorum numero minime collocauit. Nam quid, quaeso, in matrimonio accusas ea quae nobis mors ipsa conciliat? aut quid in nuptiis ea criminaris quae naturae fiunt prouidentia. Quin eum occidere pateris qui ea lege natus erat, ut fato fungeretur? Etenim si quod homines nati sumus fati necessitate extinguimur cum maritus quispiam e uita discedens uiduam uxorem reliquerit liberos pupillos, num matrimonium fecisse ea dices quae solius ui naturae euenerunt? Equidem longe aliter sentio qui et liberorum orbitatem et matronarum uiduitatem sarciri matrimonio et corrigi existimem. Etenim cuiuspiam intereat pater hac quidem parte filius patre orbus est, sed patre orbis alterum parentem matrimonium affert et e nuptiis hoc molestiae haudquaquam proficiscitur, sed nuptiis obscuratur potius atque occulitur estque matrimonium orbitatis dissimulatio non argumentum. Iam uero cum uiduitas per interitum a natura inuehatur hanc contractis denuo nuptiis commutat et quam mors uiduarat eidem cum uiro ut queat conuiuere matrimonium tribuit tanquam sui beneficii custos siquidem quae donarat initio sublata amissaque restituit. Itaque uiduitatem abolere nouit matrimonium non afferre. Quinetiam pater morte liberos amittit, at matrimonio aliorum fit participes et parens denuo efficitur cui esse patri prorsus non licebat. Quid igitur ad criminandum ea transfers quae insunt in matrimonio praestabilia? Laudare quidem certe uideris uelle matrimonium non insectari. Nam quod beneficia quibus ab illo afficimur enumerare nos cogis, matrimonii laudator es, non uituperator, si quidem huiusmodi criminatione in eius nos admirationem traducis eiusque beneficiorum enumeratione pro accusatione abuteris. Esto, inquies. At laboriosum est matrimonium. Et quicquam est quod perinde laborem leuet ac matrimonium? Quam multi labores nuptiis tolluntur? Leuatio profecto animi est congredi cum muliere quotidianae causa consuetudinis. Quantam uero suauitatem uitae aspergit uiri cum muliere liberorum causa coitio? Quantam animi tranquillitatem liberorum expectatio? Qui expectari prodeunt in lucem atque editi patrem blandius appellant, postea autem ad quampiam artem discendam meditandamque deducuntur fiuntque patriorum laborum particeps concionum procellas subeunt, senibus uictum praebent et in summa nam enarrandis commodis quae matrimonium affert, nulla satis idonea oratio est, quicquid opus fuerit, id demum fiunt. Magnum igitur est munus matrimonii a quo dii inuecti mortalibus excogitato permanendi modo diuinitatis species tributa. Id coniugatos iusta edocet ad temperantiae excitat animaduersionem, cum eas uoluptates lagiatur, quae non uidentur reddere deteriores. Quibus de causis plurimi faciendum matrimonium omnium hominum consensus confirmauit.
-
Página 49 (Ejemplo)
LEGISLATIONIS EXEMPLVM
Lex quae indicta causa adulteros occidi iubet, reprehenditur
Ego uero neque legem probabo omnino, sed neque scriptum omni ex parte criminabor. Nam quod adulteros tollit de medio equidem non possum quin eam laudem quod iudicum non expectauit sententiam eius profecto institutum uehementer reprehendo. Si enim iudicibus corruptelae damnatis tollit iudicia nae iniqua in iudices mente esse aperte ostenditur, sin uos caste integreque iudicia statuit exercere ut quidem exercetis, nonne iniquum fuerit iudices laudare iudicibus legem praeferre? Enimuero reliquae omnes leges quae cum iam latis legibus pugnant, tametsi a quibusdam ciuitatibus dissentiunt, congruunt tamen cum aliis atque consentiunt, haec autem aeque omnibus aduersatur. Mihi quidem legem ut excutiatis multo praestabilius uidetur, praesertim cum omnem censeatis reipublicae partem: milites, sacerdotes, decreta omnia. Ac parum abest quim dicam omnia quae praeclare in bello geruntur in iudicum uenire disceptationem. Dux est exercitus de quo disceptator iudicium fecit, funditur item sacerdotio quem iudex comprobauit decretumque quod a reliquis ciuibus excussum est, id demum ratum habetur, postremo bellicae uictoriae nisi in disceptationem uenerint prius, praemiis haudquaquam afficiuntur. Quamobrem nonne fuerit a ratione alienum ab omnibus disceptatorem expectari, solam hanc legem iudicum calculum recusare? Esto, inquies, sed magnae sunt adulterorum iniuriae. Quid nonne sunt homicidarum maiores? An minus aliis peccare proditores arbitrabimur? An non sunt proditoribus sacrilegi tetriores? In his tamen deprehensi ad iudicium asseruantur neque proditor nisi lata a iudice sententia sceleris poenas luit aut homicida nisi accusator criminis eum conuicerit morte mulctatur aut qui res praestantiorum furati sunt nisi iudicibus id crimen cognoscere prius licuerit ullo supplicio afficiuntur. Nonne igitur absurdum fuerit peccatis grauioribus poenas a iudicibus irrogari neque horum quicquam admissum uideri nisi de eo iudex pronunciarit solum autem adulterum indicta causa occidi quem prae caeteris tanto magis iudicium experiri oportebat quanto leuius peccat quam caeteri? Sed quid intererit, inquies, adulterum occidas an iudicibus tradas siquidem utrauis uia pariter morte afficietur. Quanto interuallo tyrannus ac lex disiunguntur quantoque discrimine popularis status a regio differt dominatu. Tyranni enim est quem collibuerit occidere legis autem iure qui criminis conuictus fuerit morte mulctare. Et quidem populus ea de quibus in concione agit iudicum committit disceptationi monarcha uindicat ille quidem in iudicium tamen neminem adhibet. Duo haec adeo populus ac lex ex actionibus tyranno contrariis omnia confecere. Nonne igitur intererit adulterum occidas an iudicibus tradas? Accedit his etiam quod qui adulterum necat, se facit sententiae dominum ac moderatorem qui iudici tradit facti iurisdictionem iudicibus defert. Satius autem profecto est penes iudicem sententiae potestatem esse quam penes accusatorem. Iam uero qui ipse adulterum occidit ob aliud occidisse mouet suspicionem qui ad iudices refert ius aequumque uidetur persequi. Sit ita sane, inquies, sed grauius supplicium feret si primo quoque tempore morte mulctetur. Nam alioqui lucrabitur quod ad iudicium usque temporis intercedit. Imo uero si iudicium subeat habebit longe secus. Vitam enim post haec acerbiorem deget, siquidem poenam expectare grauius est quam perpeti suppliciique tarditas poenae uidetur accessio. Morietur saepe qui se opinabitur moriturum acerbiorem namque habebit ipso experimento mortis expectationem. At moechus repentina morte affectus mortis sensum amittit. Poenae enim sensum celeritas occulit. Mors omni caret dolore quae citius opinione accidit, at expectata saepius semel autem illata, crebris expectationibus poenam metitur. Haec igitur ex aduerso inter se commissa considera. Qui ipse adulterum occidit neminem adhibet supplicium testem, qui iudicibus tradit, poenae multos facit spectatores. Est autem poenae modus grauior spectatorum oculis subiectus alioqui adulterorum e re fuerit clam interire, quod plerisque suspicionem relinquent inimicitiarum causa esse morte affectos, at delicto probato iudicibus qui interibit haud dubias poenas luet. Quamobrem quod ad eum attinet intererit clamne adulter occisus an iudicibus traditus fuerit. Nefaria res adulter et omnem scelerum transgressa magnitudinem. Conuincatur igitur prius et morte deinceps afficiatur iudiciumque subeat potius quam non expectato iudicio puniatur. Sic enim de medio sublatus liberorum sobolem certiorem dabit nemoque dubitabit, adulteris hac luce in posterum priuatis, cuius filius fuerit communis maleficium naturae eoque commnuni decreto foetus editus exponatur. Alioqui uereor ne permultos adulter similes sui relinquat, si quamobrem occiditur, nesciatur. Eum enim aemulabuntur alii qui qua de causa ei mors afferatur nesciunt eritque initium morbi non autem finis sumptum de adultero supplicium.
Finis Laus deo
-
Página 49 (Teoría)
DE LEGISLATIONE
Quin etiam legislationem praeludium esse quidam tradidere. Parum enim abest quin sit controuersia neque tamen controuersiae leges seruat omnino. In eam enim persona incurrit, non tamen quae nota sit omnibus quo quidem fit ut propositi magis sit, minus autem controuersiae. Nam quod in uniuersum personae habet speciem, propositi naturam exuperat quod circunstantiae naturam non seruat infra controuersiam est. Est autem legislatio exercitatio duplex, legis latae tum criminatio, tum etiam defensio. Lex porro munus est atque inuentum deorum et erratorum, quibus in utranque partem peccatur correctio. Ac legislationis quidem huiusmodi est partitio. Eam autem iisdem capitibus conficies quibus negotialem: legitimo, iusto, utili et eo quod fieri potest. Proemia primo loco statues, secundum prooemia, caput quod contrarium appellant tum deinde capitibus utere quibus utendum diximus quo fit a thesi ut differat.
-
Página 6 (Teoría)
FABVLA a poetis quidem emanauit, sed quod ad eas cohortationes quae de moribus institui solent coepta est adhiberi, rhetorum quoque communis facta est. Fabula falsa est illa quidem, sed tamen ueritatem ueluti simulachro quodam adumbrans. Nuncupatur autem tum Sybaritica, tum Cilix, tum Cypria, nominibus iuxta inuentorum uarietatem permutatis. Euicit tamen ut Aesopea appellaretur, quod Aesopus optimas omnium fabulas conscripserit. Fabulae autem quiddam est rationis particeps, quiddam moris, quiddam utriusque, quod mixtum sane appellaretur. Et rationis quidem particeps id dicitur, quo facere quippiam hominem fingimus, moris autem in quo animalium ratione carentium mores imitamur, mixtum, quod utroque constat et participe rationis et experte. Sed praeceptum cuius gratia fabula pertexitur, siquidem ei praeposueris, προμύθιον, id est, praefabulare, sin postposueris, ἐπιμύθιον, id est, subfabulare, recte appellaueris.
-
Página 7 (Teoría)
DE NARRATIONE
Diegema, id est, narratio, expositio est rei gestae aut ueluti gestae idque a diegesi differt, quod poema distat a poesi. Est enim uniuersa Ilias poesis, armorum autem Achillis adornatio atque instructio poema putandum est. Narrationis autem pars quaedam est dramatica, quaedam historica, quaedam ciuilis. Dramatica dicitur quae tota ficta est. Historica quae ueterem aliquam memoriam complectitur. Ciuilis qua oratores in ciuilibus contentionibus utuntur. Atque in narrationem sex fere incurrunt: persona quae rem gessit, res gestae, tempus ac locus quo gesta res est, ratio rei gerendae cum causa ob quam quidem gesta est. Virtutes autem narrationis sunt quatuor, ut dilucide, ut breuiter, ut probabiliter, ut Latine casteque dicatur.
-
Página 7 (Ejemplo)
EXEMPLVM FABVLAE
Aestatis ardor increuerat, cum cicadae incitatum carmen contentis uocibus sustollebant, formicis autem nauare operas ac fructus colligere, quibus hyeme uescerentur, curae erat. Cum hyems aduenisset, his partae laboribus fruges pabulo fuere, illis oblectatio in miseram inediam recidit. Sic iuuentus ineunte aetate labores detrectans, ingrauescente aetate, uitam agit aerumnosam.
-
Página 8 (Teoría)
DE CHRIA
Chria breuis est alicuius memorabilis dicti factiue commemoratio scite quampiam ad personam id ipsum, quod commemoratur, referens. Ea quod sit utilis chria nominatur. Chria autem pars quaedam oratione cernitur, quaedam actione, quaedam mixtae est. Et oratione quidem ea cerni dicitur, quae utile quippiam explicat oratione, ut Plato uirtutis ramos sudore laboribusque seri dicebat. Actione autem cum aliquid agi significatur, ut Pythagoras interrogatus quam longa esset hominum uita, cum temporis momento palam prodiisset, subito se spectantium ex oculis eripuit breui intuitu metiens hominum uitam. Mixta autem, cum utroque constat et oratione et actione, ut Diogenes cum puerum lasciuientem uidisset paedagogum percussit atque addidit: Quid enim sic puerum instituis? Et chriae quidum haec est partitio. Eam autem his capitibus expolies: laudatione, expositione, causa, contrario, similitudine, exemplo, ueterum testimonio et epilogo.
-
Página 8 (Ejemplo)
EXEMPLVM NARRATIONIS
Quisquis rosae decorem miratur Veneris secum reputet uulnus. Amabat dea Adonidem, Mars contra eius amore ardebat quodque Mars erat Veneri id erat Adonidi Venus. Deus deperibat deam at mortalem dea sequebatur. Erat affectus consimilis tametsi discrepabat genus. Cum autem zelotypia Mars laboraret, Adonidem de medio tollere cogitauit ratus Adonidis interitum amoris fore solutionem. Sauciat itaque Mars Adonidem. Quo cognito, dea uim ut propulsaret adproperabat. Sed cum festinandi studio in rosam irrupisset, in spinas impegit, quarum aculeis planta pedis eius perstricta est. Qui autem e uulnere effluxit cruor rosam suo colore infecit. Sic rosa, quae initio alba fuerat, in eum colorem quo nunc cernitur conuersa est.
-
Página 9 (Ejemplo)
EXEMPLVM CHRIAE
Isocrates doctrinae radices amaras esse dicebat, fructus uero dulces.
Par est Isocratem artis oratoriae nomine suspicere qui nomen ei clarissimum pepererit quamque esset praeclara docuerit eam exercendo. Et ab eo quidem etiam nunc praeconium arti tribuitur, at ipse haudquaquam est artis praeconio nobilitatus. Quantas autem hominum uitae utilitates attulerit seu regibus imperii gerendi rationem praescriberet seu priuatos officii sui commoneret longum admodum esset recensere. At quaenam est de doctrina commentatus? Quisquis, inquit, literarum humanitatisque amans est a laboribus auspicatur ille quidem, sed laboribus tamen qui in utilitatem ac fructum desinunt. Haec ille commentatus est quae nos iis quae subinde dicentur admirabundi expendemus. Literarum enim studiosi disciplinae ducibus uelut in societatem coniunguntur ad quos et accedere formidolosum et eorum consuetudine abstinere singularis inscitiae est. Pueros praesentes futurosque semper incessit timor. Praeceptoribus paedagogi succedunt aspectu ipso terribiles, sed cum uerberibus caedunt, terribiliores. Periculum autem praecurrit metus et metum excipit animaduersio. Enimuero puerorum errata grauibus plectunt supliciis, recte facta tanquam iis propria innataque iudicant. Iam uero paedagogis morosiores sunt patres, qui quocunque eunt liberi, diligenter exquirunt, obuios progredi cogunt, publicum suspectum habent cum animaduersione opus est naturae obliuiscuntur suae. Sed tamen his rebus exercitus puer, cum ad uirilem aetatem peruenit, uirtute coronantur. Quod si quis haec reformidans fugerit praeceptores, a parentibus sese proripuerit, paedagogos fuerit auersatus, nae ille literarum spoliabitur cognitione simulque cum metu eruditionem quoque amittet. Haec nimirum omnia Isocratem in eam mentem impulerunt, ut doctrinae radices amaras nuncuparet. Quemadmodum enim agricolae non sine magno labore terrae semina mandant, sed metunt maiore cum uoluptate, pari quoque ratione doctrinae auidi gloriam laboribus adepti sunt ad posteros euasuram. Demosthenis uitam inspicito, qui sicut prae caeteris oratoribus laboris amans fuit, sic etiam gloria reliquos omnes facile superauit. Nam et studio adeo abundauit ut capitis ornamentum sibi ademerit, partum uirtute decus omnium existimans longe pulcherrimum et laboribus ea comsupsit quae caeteri in uoluptates insumunt. Qamobrem dignus est praedicatione Hesiodus, qui cum asperam uirtutis uiam diceret, cacumen uero molle, eandem atque Isocrates sententiam est commentatus. Hesiodus enim uiam, radicem Isocrates nuncupauit, uariis nominibus eandem uterque sententiam exprimens. Quae quidem mentis acie intuentem, Isocrates opus est miris laudibus efferre de doctrina pulcherrime commentatum.
Gentianus Heruetus
-
Página 10 (Ejemplo)
Communis locus contra tyrannum
Donec leges stant et iudicia legibus paenas luat qui leges destruit. Nam si praesenti iudicio liberatus popularior futurus esset, paenam fortasse quispiam ei condonaret. Verum enim praesenti deuitato periculo futurus sit uiolentior. Quo nam pacto iustum fuerit, tyrannidis initium huius constituere ueniam. Caeteri igitur omnes quicunque iudicare fortiti sunt, ex absolutione reorum nullam lesionem, nullum patiuntur incommodum. Tyrannidis autem absolutio ad iudices transfert nocumentum. Et enim nec iudicium ipsum relinquitur amplius, si tyrannus superior existat. Videmini autem mihi de huius cogitatione exactius consideraturi, si maiorum mentem reputaueritis. Nobis optime consulentes maiores nostri ciuilitatem adinuenerunt a tyrannide nimium alienam ac ualde quidem iuste. Nam cum aliae alias fortunae inuadant homines ac mentes eorum in diuersum trahant, fortunae uarietatem corrigentes legum aequalitate leges adinuenerunt unam ex ipsis omnium sententiam reddentes atque hoc ciuitatibus lex efficitur malorum certe remedium quorum infortunia prebent initium. Huiusmodi rerum nil iste reputans concilium quoddam pessimum iniit ratus ciuilitatis legem commutandam atque huiusmodi cogitationes secum uersabat. Quid nam haec, o dii, cum caeteris superior uidear aequalis omnino ceteris esse feram diutius? fortunamque temere permitto mihi diuitias largientem, si eadem cum multis perpetior conuentientesque sententiam dicent pauperes et quod multitudini uisum fuerit erit mihi lex, quae nam igitur horum erit mihi solutio? Arcem occupabo et pessime perdendas e medio tollam leges atque in hunc modum lex ero multitudini non multitudo mihi. Haec secum meditabatur fine non imposito. Nam beniuolentia deorum prohibuit. Non igitur ob quae diis habendae sunt gratiae, haec eum seruauerint hodie. Graue quidem est homicida, sed tyrannus longe grauius. Ille enim unum quempiam interimit. Hic omnes mutat ciuitatis fortunas. Itaque quanto unius cedes cunctorum pernicie leuius tanto sicarius tyranno minus malum. Contigit aliis hominibus quantumuis grauia perpetrauerint, ut uoluntatem saltem a factis eximant. Sed tyrannus solus a uoluntate facinus alienum asserere non potest. Si enim inuitus tyrannidem aggrederetur, culpa uoluntatis absolui posset, at cum consulto deliquerit quomodo iustum fuerit eum absoluere qui uoluntatem facinori anteposuerit. At qui omnes alii homines quis coram uobis reis esse obtigit, praesentis solummodo delicti rationem reddunt ob praeterita merita plerunque absoluuntur. Hic autem solus uitae utriusque reus est. Nam neque praeteritam egit modice et praesens est praeterita grauior. Quam ob rem utrorumque penam luat tam preteritorum uidelicet quam praesentium criminum. Qui nam igitur supplicantes eum absoluent? Per Iouem, liberi. Sed cum lugebunt tunc leges assistere reputate. Quis multo iustior est quam huius uos filiis suffragium reddere. Per huius enim filios tyrannis manebit stabilis. Per legem autem iudicandi potestatem uos consecuti estis. Quo circa per quae uos iudices estis constitutis pro his iustum est suffragium feratis. Porro, si lex patriam liberantibus honores tribuit, reliquum est ut qui in seruitutem conantur redigere puniantur.
Iustum est autem ut tanta paena a nobis afficiatur quantum existit iudicium ad quod nos ipse compulit. Expedit ut cadat tyrannus. Nam legibus stare permittit estque admodum facile in hunc animaduertere. Neque enim quemadmodum ipsi satellitibus opus fuit ad aggrediendam tyrannidem, sic uos quoque sociis indigebitis ad hunc summouendum. Iudicium suffragium satis erit ad omnem tyrannidis potentiam abolendam.
-
Página 11 (Teoría)
Diffinitio laudationis
Encomion, laudatio inquam, est oratio bona quibus quisque praeditus est exponens. Dictum est enim encomion quod in uicis antiquitus caneretur. Differtque encomion, praeconium inquam siue laudatio, ab hymno et laude quod hymnus diis competat, laudatio mortalibus et quod laus breuius fiat, laudatio non sine artificio proferatur. Prosequemur autem laudationem personas ac res, tempora et loca, animalia ratione carentia et haec plantas. Personas, ut Thucydidem aut Demosthenes. Res, ut iustitiam, temperantia. Tempora, ut uer, aestatem. Loca, ut portus hortosue. Animalia ratione carentia, ut equum, bouem. Plantas, ut oliuam aut uitem. Laudandum autem et communiter et priuatim. Communiter, ut omnes Athenienses. Priuatim, ut Atheniensem unum. Diuisio sane huiusmodi est. Dilatabis autem his capitibus. Primum uteris proaemio materiae congruenti, tum genus appones quod diuides in gentem, patriam, progenitores parentesque. Deinde educationem, quam diuides in studia, artes legesque. Post haec maximum afferes laudationum caput, uidelicet res gestas, quas diuides in animum, corpus et fortunam, ab his inquam eas deducens. Animum et in fortitudinem prudentiamue. Corpus, formam agilitatem, robur. Fortunam, ut in potestatem, diuitias, amicos. His addes comparationem ex iuxta positione colligens tribuensue excessum ei quem laudas. Tum epilogum uoto potius congruentem.
-
Página 12 (Ejemplo)
Laudatio Thucydidis
Merito sunt honore persequendi qui adinuenerunt utilia, quoniam exhibuere pulcherrima. Quaque ex illis manauit iis qui uindicauerint iuste retribuendum, ergo Thucididem orationis dotibus commendabo iis eum quae sunt ei peculiaria honorando. Porro omnes quibus beneficium acceperi honore condigno prosequaris par ac decens est. Sed tanto Thucydiden ante alios quanto pulcherrimum omnium adinuenit. Neque enim in existentibus eloquentia praestantius quicque assequi neque Thucydide quempiam in eloquentiae studiis doctiorem inuenire licet. Ex ea igitur regione fuit Thucydides quae tam artem illi praebuit quam uitam. Quandoquidem non aliunde ortus sit quam unde eloquentiae studia prodierunt uitaeque matrem nactus Athenas progenitoribus est regibus usus maiorque fortunae potentia ac ciuilitate populari ad alterum corrigendum alterius commodo usus est. Quippe qui iniustas diuitias ob equalitatem despiceret et popularem indigentiam generis felicitate contegeret. Atque ex eiusmodi parentibus ortus educatur in re publica ac legibus praestantioribus caeteris. Cumque tam armis quam paci uitam duceret esse accommodandam, philosophandum idem atque imperandum simul esse decreuit nec studia armis abdicans nec proelia a prudentia separans unamque fecit meditationem quorum non unam habuit artem in unum colligens quae sunt natura distantia.
Res gestae
Vt uero inter uiros est connumeratus quaerebat occasionem ostendandi quae bene iam exercuerat nec diu fortuna bellum distulit actaque Graecorum omnium peculiarem ipse fecit artem custosque fuit eorum quae in bello occiderunt neque enim permisit ut tempus, res gestas prout quaeque gerebantur a singulis obscuraret. Vnde sane capta Plataea dignoscitur apparet depopulatus ager Atticus ac circum nauigata Peloponessus conspicitur naumachiarumque est conscia naupactus. Haec Thucydides conscripta latere non permisit. Lesbos capta est, id in hunc diem praedicatur, aduersus Ambraciotas est praelium initum nec rem factam tempus abstulit iudicium Lacedemoniorum non ignoratur iniquum. Sphacteria et Pylus magnum Atheniensium non latuit facinus. Vnde Corcirei Athenis concionantur. Corinthii Corcirensibus pro concione aduersantur. Argonitae autem accussari Lacedaemona properant et cohibens impetum Archidamus Sthenelaidas ad pugnam concitans, ad haec Pericles legationem Laconicam despiciens et irasci non permittens Atheniensibus aegrotatibus. Haec cunctim Thucydidis scriptis in omne euum conservantur. At postea ei quispiam Herodotum comparabit at ille narrat ad uoluptatem, hic uni ueritati sacrificat. Quanto igitur oratio ad gratiam quam ad ueritatem inferior tanto Herodotus bonis Thucydidis uincitur. Multa erant praeter haec de Thucydide quae percurrerem nisi ut omnia possim dicere laudum multitudo prohibeat.
-
Página 13 (Ejemplo)
Sapientiae laudatio
Sapientiam assequi nimirum foeliciter obtigit. Laudare condigne nunquam licuit quae tantum felicitate exuperat, ut communis deorum possessio constituta sit. Alius enim deorum praestat aliud quippiam. Iuno praeest nuptiis, bellis Mars cum Pallade, ad ignem Vulcanus fabricat. Neptunus ducem senauigantibus exhibet, alius aliud quippiam deorum exercuit. Caeterum sapientiae cuncti sunt participes, peculiariter autem Iupiter inter omnes. Quanto enim potentia deos superat reliquos tanto sapientia omnes antecessit ac dii quidem hanc ipsis connatam possident. Possesssio autem in terram prodiit atque a deorum filiis in uitam allata est. Proinde mihi licet affatim poetas admirari, quod Palamedem et Hectorem et quicunque est alius imprimis sapientissimus habitus hos diis esse natos tradiderunt. Non quod essent natura deorum filii. Nam ipsi quoque extititssent dii et communicatione generis communicationem uirtutis indicarent. Sed quia deorum uirtutem acquisiuerat deorum filii existimabant et uidentur deorum quorum sapientia possessio generis prodiit monumentum. Caeterum sapientia praestat utroque tempore. Etenim alia pace solummodo adprobantur alia bello dumtaxat in praecio habentur. Sola rerum omnium sapientia utrique scit aeque atque alteri imperare, porro uersatur in bello ac si pacem penitus ignoret, pacis ita fit particeps quasi bellorum penitus inscia et apud quam exercet imperium solius esse existimatur. Nam leges sancit pacis tempore quietisque omnifariam modis utitur. In bellis autem uictoriarum magistra est. Cumque sapientia in armis uictoriam prebeat in concionibus non permittit praestare alium. Sed utrobique superare scit equaliter pugnantes cessantesque. Sola sapientia quae deorum sunt imitatur. Sola enim ut deus futurorum est prescia. Haec agricolis extendit terram ac mare nauigantibus tribuit nec fructus absque sapientia licuisset colligere neque nauim conscendere absque eo qui sapienter gubernaturus esset. Proinde quicquid mare liberaliter exhibet et quaecumque tellus mortalibus praebet ea sapienter inuenta sunt. Haec latere non permisit quae coelum in se arcana continet. Nam quantumcunque sol ambit circulum et quaecunque preterit sydera sola sapientia hominibus adinuenit. Quin etiam quae telluris sunt non ignorauit sapiens qualiterque post obitum erimus. Troiam capi posse sola sapientia praebuit quaeque multum tempus domare non ualuit, sapiens consilium expugauit totamque Persarum dissoluit potentiam. Vnius decreto consilii Cyclopis assumptus est oculus Vlixe sapiens consilio ineunte. Igitur quicquid uincit ex sapientia prouenit et postea fortitudinem ei aliquis comparabit. Sed quod potis est facere potentia id sumit ex sapientia quod si a fortitudine demas prudentiam accusanda relinquitur. Multaerat praeter haec de sapientia percurrenda, sed fieri nequit ut omnia ab enarratoribus dici possint.
-
Página 14 (Teoría)
Diffinitio uituperationis
Vituperatio est oratio mala quae insunt cuipiam exponens. Differt a communi loco quod locum communem sequitur poena, uituperatio calumniam solam continet. Diuiditur eisdem capitibus quibus et laudatio totque uituperare oportet quot etiam laudare, uidelicet personas, res, tempora, loca, animalia ratione carentia et ad haec plantas. Vituperandum est autem et communiter et priuatim. Cumque proaemio usus fueris genus proferes quod diuides sicut in praeconio. Tum educationem actaque postea comparatione atque epilogum ita pones ut in praeconiis.
-
Página 14 (Ejemplo)
Vituperatio Philippi
Nec uirtutem sine laude neque uitium sine uituperatione dimittendum, quoniam ex utraque re idem prouenit commodum, dum boni laudantur malique uituperantur. Omnes igitur aequum est ut male audiant qui perperam meditantur. Sed Philippus tanto poenis omnibus quanto malitia caeteros antecessit. Etenim oriundus est ex genere quod barbarorum existens pessimum, locum ex loco ob imbecillitatem mutare non cessabat. Nam eos Argiui primum expulerunt. Deinde errabundi ad quem habitant confugerunt locum duabus infoelicitatibus ad commigrationem usi, dum cedunt potentioribus ac deterioribus eiiciunt ob imbecillitatem iniquitatemque firmam habitationem consequi non ualentes atque ex eiusmodi genere ortus deteriore urbe progressus est. Etenim Macedones barbarorum pessimi. Pella autem Macedonum regionis pars deterrima, es qua ne seruus quidem frugi haberi possit. Atqui in eiusmodi terra ortus progenitores habuit patria nequiores. Nam Philippus huic progenitor fuit cui regionis imperium non permittebatur ex genere. Subinde Amyntas pater, ut regno potiretur alienae opis egens. Etenim Athenienses eum reduxerunt atque talibus ortus manens apud Thebanos obserat cumque in media Graecia uersaretur mores consuetudine non imitabatur. Sed barbaricam intemperantiam in Graecis barbarosque diuisis inter utrosque idem erat, parem in dissimilibus generibus nequitiam exercens. Primumque cognatam sibi gentem in seruitutem redigebat iis fraudem ostentans a quibus erat oriundus unde uicinos aggressus destruebat captisque Pannonibus, Illiricos iss addebat triballorumque regiones depopulabatur inuasas tot nationes subigens. Quod infeliciter degebant finibus adiacentes et corpora quidem barbarorum subigebat debellando, animos autem una cum corporibus non subigebat. Verum defectionem meditabantur qui armis inseruitent et cogitationibus erant liberi actu seruientes barbarorumque finitimis ut quisque erant proximi subactis aduersus Graecos procedebat. Primumque Thraciam incolentium Graecorum urbes subuertebat. Amphipolin occuppans, capiens Pydnam Potydaeamque cum iis abigens. Nec feras a Pegasis neque Nagnessam a feris seorsum relinquens. Sed omnes Thesalorum expugnabantur urbes et tanquam inditium generis ferebant seruitutem. Caeterum nec de eius interitu referre absurdum est. Vt enim progrediens pleraque occupabat spretisque foederibus qui cum eo inierant in seruitutem redigebat aegreferentes toties despecta foedera. Neque enim purgnantem interemerunt nec testem mortis eius uirum fortem esse uoluerunt, sed inter ipsas uoluntates eum perimunt. Congruens Philippi nequitiae funeris solatium uoluptates statuentes, ut utriusque intemperantiae testimonium ferat ex uita interituque. Et postea comparabit ei aliquis Echetum. Atqui ille exiguum extremorum decerpens reliqua corporis ommittebat. Hic tota corpora cum totis ipsorum partibus absumebat. Quanto igitur grauius totum quam pars absumptum tanto Philippus peior. Echeto desinere Philippus circumueniens haud quaquam nouerat desinere autem sermonem necesse est quo eius facinora enarrantur.
-
Página 16 (Ejemplo)
Comparatio Achillis et Hectoris
Virtutem uirtuti comparate desyderans, Pellei filium cum Hectore confero. Etenim per se uirtutes honorandae, sed inuicem collatae uidentur adhuc amplius aemulandae. Itaque nati sunt ambo ex terra non eadem, uerum tamen uterque ex ualde laudata. Alter enim est Phthia, unde ortus est qui nomen Graecie tribuit, alter ex Troia, cuius conditores dii fuere primi. Quanto igitur ortos esse ex regione simili, non minus facit ad laudem, tanto Hector non est Achille inferior. Cumque uterque ex terra laudata profectus sit, ambo cognitionem equalem habuerunt. Nempe uterque a Ioue prodiit, Pellei si quidem Achilles filius, Eaci Pelleus, Eacus Iouis. Hector similiter Priami filius, Priamus Laomedontis, Laomedon a Dardano est progenitus. Dardanus Iouis extitit filius. Cumque progenitorem habuerint Iouem, patribus similibus usi sunt. Nam Achiles parentes Aeacus Pelleusque, quorum alter siccitatae Graeciam liberat. Alter Iapythis interemptis praemium uirtutis deae fortitut connubium. Hectori autem proauus fuit Dardanus que pridem cum dis consuetudinem habuit. Pater autem Priamus ciuitati imperans a dis conditae. Quanrum igitur simile cum diis conuixisse et consuetudinem cum melioribus hauisse. Tanto Achilli similior natique ex eiusmodi progenitoribus. Ambo ad fortitudinem educati sunt. Alter enim sub Chirone educatur, alterius Priamus, alter extitit natura uirtutis promens documenta. Educari autem ad uirtutem cum aequaliter utrisque contigerit aequalem ipsis affert gloriam. Sed ubi in uirum uterque adultus est in eodem bello pari praestabant robore. Nam primum Hector Troianis imperabat ac dum uiueret Troiae propugnaculum erat. Deinde dis opitulantibus manebat et cadere postquam occubuit Troias permisit. Achilles autem Graecis armatis praeerat in acie cunctosque perterre faciens superabat Troianos concertatricemque Palladem habebat. Cumque occubuit, uictoriam Graecis abstulit et ille uictus a Pallade interimebatur. Hic autem occumbens ab Apolline confodiebatur. Genitique a diis, a diis sublati sunt. Nam unde genus inde etiam uitae finem fortiti sunt. Quantum Hector Achilli similis licebat praeter haec, plura de amborum uirtute referre nisi gloriam ambo parem factis haberent.
-
Página 17 (Teoría)
De alloquutione Ethiopoeia
Alloquutio inquam est imitatio sermonis moribus suppositae personae conueniens. Eius tres sunt differentiae simulachri fictio, prosopopoeia et nomen habens generis, allocutio. Allocutio igitur est quae notam habet personam sed morem solum fingit, unde et ethopoeia appellatur, ut quae nam uerba diceret Hercules praecipiente Euristaeo. Hic Hercules notus est, sed morem solum Herculis fingimus. Idolopoeia (simulachri inquam fictio) quae personam notam habeat uerum mortuam quaeque iam loqui desierit. Sicut in fabula quae Demae (populi inquam) inscribitur, Eupolis finxit et Aristides in defensione quattuor imperatorum. Vnde etiam idolopoeia nuncupatur. Prosopopoeia, cum omnia finguntur et mos et persona. Quemadmodum fecit Menander Elenchum. Nam Elenchus res quidem est, sen non etiam persona. Vnde etiam prosopopoeia nuncupantur. Fingitur enim una cum more etiam persona. At diuisio quidem huiusmodi est. Alloquutionum, quaedam sunt affectuosae quaedam morales quaedam mixtae. Affectuosae quae passim plenae sunt affectibus, ut quae nam uerba diceret Hecuba iacente Troia. Morales quae solum morem introducunt, ut quibus nam uteretur uerbis uir Mediteraneus, tum primum mare conspicatus. Mixtae, quae pariter habent utrumque, ut quibusnam uteretur uerbis Achilles ad Patrocli cadauer dum prugnandum sibi decerneret, mos enim consilium est, affectus amicus iacens. Dilatabis ethopoeiam charactere dilucido, breui, florido, soluto, remoto ab omni circuitione et figura. Diuidesque loco capitum tribus temporibus praesenti, praeterito et futuro.
-
Página 18 (Teoría)
Descriptionibus diffinitio
Descriptio est oratio per circunductionem sub manifestum afferens aspectum quod declaratur. Sunt describenda personae ac res, tempora et loca, animalia ratione carentia et ad haec plantae. Personae, ut apud Homerum in Odyssaea ad Eurebatem Olli habuere teretes atro crispusque capillus. Res, ut naumachias ac terrestria proelia, quemadmodum facit historicus. Tempora, ut uer et aestate describendo quicumque in illis flores prodeunt. Loca, ut idem Thucydides portum Tesprotorum Chimerium dixit qua forma esset. Describentes oportet personas quidem a primis ad extrema procedere a capite inquam ad pedes. Res autem ab iis quae antecesserunt in eisque sint et quaecumque amant euenire. Tempora et loca ex circunstantibus atque in ipsis existentibus. Descriptionum quaedam sunt simplices quaedam coniunctae. Simplices quaecumque terrestres aut nauales enarrant pugnas. Coniunctae quae res ac tempora pariter coniungunt sicut describir Thucydides nocturnum proelium quod in Sicilia gestum est, una enim cum proelio quomodo ageretur qualiter etiam se haberet nox definiuit. Describentes characterem remissum apertumque adhibere oportet diuersique orationem uaria re figuris.
-
Página 18 (Ejemplo)
Ethopaeia affectuosa, quibusnam uteretur uerbis Niobe iacentibus liberis
Qualem ex quali commuto fortunam liberis orba pridem clara liberis uisa atque id mihi ex copia superest ut maior inopia facta sit atque iam ne unius quidem nati mater existo quae prius plurium habebat genitrix quanto satius erat non peperisse quam in lachrimas peerisse. Iis quae non pepererunt orbatae magis sunt miserabiles quod enim ad notitiam prodiit dum aufertur grauius afficit. Sed hei mihi quam similem parenti fortunam sortita sunt. A Tantalo nimirum orta sunt qui consuetudine habebat cum diis atque a deorum consuetudine quam expertus fuerat excidit ac Tantalo genita genus confirmo miseriis cum Latona consortium habui atque ob eam infelix sum eiusque consuetudinem ut priuarer filiis inii atque in calamitatem dei consuetudo mihi desinit. Antequam Latonam experirer mater eram beatior, sed facta familiaris indiga sum prolis qua ante notitiam abundabam et nunc uterque natorum coetus, luctus est mihi propositus et lugendi facultas minor quanto maior est necessitas. Quo me uertam? Quos amplectar? Quod nam mihi suppetet sepulchrum? Ad omnium natorum iacentium perniciem? Desunt honores calamitatibus, sed quid haec ego conqueror? cum a diis petere liceat, ut aliam mutem naturam? Vnam calamitatum solutionem uideo, ut ad penitus sensu carentia transfferar. Verum amplius metuo ne id quoque uisa flens maneam.
-
Página 19 (Ejemplo)
Descriptio arcis Alexandriae
Arces nimirum in commune urbium securitatem erectae sunt. Summa enim urbium extitere muniunturque non magis ipsae habitaculis quam urbes muniant. Atque Atheniensium arcem medius Athenarum complexus est locus. Arx autem quam Alexander urbi suae posuit ut nomen exigit fabricata est. Nempe in extremo urbis eum constituit ac peculiarius ipsam licet arcem adpellare quae ob quam Athenienses gloriari consueuerunt. Etenim sic haber quodammodo prout oratio enarrabit. Vertex quidam eminet e terra multum quidem in altum progressus. Arx autem ob utrumque uocata et quod in summum tollitur et quod in extremo urbis est posita. Quandoquidem arcis uocabulo extremitas designatur. Viae ad ipsam non aequales, hac enim uia facta est illac aditus appellationesque commutant uiae ex modo nuncupatae quo sitae sunt. Hac enim pedibus licet accedere estque commune etiam plaustris ingredientibus iter. Illac torlluntur gradus nec patet accessus curribus, nam scalae scalis superadiectae maiorem usque reddunt altitudinem utpote ad humiliori ad sublimius preducentes antequam ad centum perueniant gradus nusquam desinentes. Terminus enim numeri finis est ad perfectam mesuram progressus. Vestibulum scalas excipit cancellis modicis circumseptum. Et quatuor sane maximae columnae attolluntur uarias uias ad unum ducentes aditum. Super columnis eminet quidam oecus, modicis columnis profectis, quae neutiquam similem colorem exhibeant, sed ad structuram collatae praeferunt ornamentum. Tectum oeco tendit in circulum apud circurlum magnum existentium monimentum affixum est. Ingredienti arcem ipsam quatuor lateribus locus unus aequaliter diuiditur. Structurae figura quadrangula. Aulaque in medio peristylos columnis undique circumdata. Aulam porticus excipiunt, porticus sane paribus columnis distinctae iisque spatium quo non licet maius sumere. Singulae porticus desinunt in obliquam alteram ac duplex columna in utramcumque diuiditur porticus in alteram desinens alteram uero incipies. Arae adstructae sunt intra porticus quaedam librorum thesauri laboribus studiosorum patentes philosophiae incumbentium totamque ciuitatem excitantes ad liberam philosophandi potestatem. Quaedam in deorum honorem ueterum erectae. Tectum porticibus auro elaboratum columnatum capita aere quidem elaborata, sed auro obducta. Atqui ornatus aulae haud omnino unus est aliis enim alius. Est tamen ubi Persei decent erumnae. In medio columna eminet eximiae altitudinis locum spectabilem faciens nec progressus quippiam gnarus quonam procedat ni sit itinerum columna usus inditio arcemque reddit conspicuam terram ac mare uersus principia existententium columnae uerticem circumstetere atque priusquam ad mediam peruenias aulam erecta est structura in ianuas diuisa quaecunque uetustis nuncupatae sunt diis duoque obelisci extant lapidei ad haec fons Pisistratidarum scatet fons praestantior quotque admirandum sit atque incredibile artificum numerum contines. Nam quasi unus non sufficeret operi opifices totius artis decem duobus obiectis sese offerunt. Descendentem ab arce planus excipit locus stadio similis quod etiam loco nomen accessit, illac alter similiter diuisus, sed non aequaliter protensus pulchritudo sane praestantior quam quae referri possit et si quid praetermissum est in admirationis additamentum transit. Nam quia dici non potuit pretermissum est.
-
Página 20 (Teoría)
Definitio thesis siue positionis
Thesis (positio inquam) est consideratio decernendae alicuius rei oratione constans. Positionum quaedam sunt ciuiles, quaedam pertinent ad contemplationem. Ciuiles sunt quibus actio inest ciuitatem continens, ut an ducenda sit uxor and nauigandum an aedificandum. Haec enim omnia si fiant urbem constituunt. Speculatiuae in sola mentis speculatione consistunt, ut an sphericum sit celum an multi sint mundi, nam haec ad hominum notitiam non perueniunt, sed intellectus solius speculationis sunt. Differt thesis ab hypothesi quod hypotesis habet circumstantiam, thesis sine circunstantia est. Circunstantiae sunt personae, res, causa et reliqua, ut pote quaeritur an sit aedificandum. Consideratio est personam non habens, illud autem Persis Graeciam inuadentibus, Lacedemonii consilium ineunt an muris Sparta munienda sit. Hypothesis nam personam habet Lacedemonios decernentes rem muris Spartem circumdari causam inuadentes Persas. Caeterum primum in praeexercitamentis thesis obiectionem solutionemque in questionibus recipit. Diuiditur thesis primum ephodo, inductione inquam, quam loco proaemii pones tum finalibus uteris capitibus, legitimo, iusto, utili, possibili.
-
Página 20 (Ejemplo)
Thesis an uxor sit ducenda
Qui uniuersum breuibus cupit honore proloqui laudet connubium habet id quidem a celo originem quin potius celum implet diis estque pater eorum unde patris nomen conceditur productumque dis seruanda ipsis naturam dimisit. Tum petit terram reliquis omnibus generationem afferens. Cumque produxerit quae promouere nequeunt perpetuitatem iss successionibus adinuenit primumque uiros ad fortitudinem excitat, nam propterea quod liberos et uxores dat connubium pro quibus geritur bellum, dat esse fortibus suis muneribus, tum praeterquam quod fortes iustos facit. Ex quo enim donat prolem, pro qua homines metuentes operantur iusta, iustos pariter facit connubium fortesque quin et sapientes quando ad consulendum charissimis excitat. Quodque praeter opinionem uideatur temperantiam nouit afferre connubium atque in uoluptatum beneficentia permixta est temperantia. Quia enim legem imponit uoluptatibus lege temperantiae uoluptates exhibet. Quodque per seipsum uituperatur una cum connubio habetur in honore. Si igitur deos producit connubium ac post illos singula genera fortesque et iustos pariter efficit sapientesque reddit connubium honore prosequendum? Verum inquit sed miseriarum causam praebet connubium. Fortuna mihi uideris non connubium accusare. Quae enim aduersa fortuna uexati patiuntur homines fortuna dat non connubium. Quae autem benigne concedit hominibus connubium non haec amplius per fortunam homines assequuntur. Quamobrem admirari potius connubium conuenit ob ea quae insunt ei bona quam uituperare proptet mala quae fortuna praebuerit. Quod si etiam connubio tribuamus quae pessima hominibus accidunt, cur nam magis a connubio abstinendum? Neque enim quaecunque insunt rebus molesta haec etiam res fugiendas reddunt. Iamque mihi singulas artes aequo rependas examine quibus inest quod scilicet culpes agricolas perturbat tempestas et grandinis uis ingruens labores eorum proterit. Non tamen quia agricolis terram uastat tempestas, idcirco agricolae terram aufugiunt, sed manent coluntque quodque perturbat aliquid caelitus delatum. Rursus utuntur aduersa fortuna homines nauigando illiduntque naues ingruentibus tempestatibus, non tamen inde cessant a nauigatione quamquam parte aliqua iacturam passi, sed fortunae referunt acceptum quod moleste accidit expectant quae proueniunt a mari facultates. Atqui bella quoque et praelia corpora pugnantium absumunt, non tamen occubituri pugnantes abnegant praelia. Sed quia pugnantes habentur in admiratione etiam occumbere non recusant. Quodque subest infortunium bono quod adiunctum est obduxerunt, neque enim ob mala quotquot existant bona fugienda sunt, sed propter bona sunt toleranda pessima. Ergo absurdum est agricolas, nauigantes ad haec quicunque militiam exercent tolerate molestias ipsis aduersantes, nos autem connubium spernere, quia connubium molesti aliquid afferat. Verum, inquit, sed mulieres uiduas, liberos orphanos reddit. Haec mortis mala sunt affectionemque nouit natura. Tu uideris mihi culpare connubium quod non etiam deos reddat homines et uitio dare connubium quod non mortalia dis annumeret. Quid enim, dic mihi, connubio adscribis quae mors exequitur? Quid hymenaeis tribuis quorum natura gnara est, concedas ut cadat qui ut caderet natus est. Quod si cadunt nati sunt homines qui autem cecidit, uiduam relinquit coniugem orphanum facit natu ex se. Cur dicis patrare connubium quae a sola natura facta sunt? Ego uero contra, connubium afferre puto remedium uiduis orphanisque. Decessit pater alicui et hoc filius orphanus alterum introduxit patrem connubium orphanis detrimentumque non ex connubio prouenit, sed connubio obtegitur fitque priuationis abolitio non argumentum connubium tu uiduitatem ob mortem induxit natura, at per hymenaeos connubium mutauit quam enim uiduam coegit esse mors cum marito concessit uitam agere connubium quasi proprium custodiens beneficium. Nam quae principio intulit sublata concessit rursus. Ergo uiduitatem tollere non inducere nouit connubium. Atqui pater etiam morte priuatur liberis, sed connubio acquirit alios paterque fit secundo cui semel esse non conceditur. Cur igitur bona connubii in culpam tranffers connubii. Et mihi uideris non redarguere gestiens, sed laudare hymenaeum. Nam quibus impellis hymenaeorum beneficia recensere iis laudator connubii ut id admiraremur cogis reddisque connubium calumnias in beneficiorum annumerationem. Verum inquit sed laboriosa res est connubium. Est quidnam labores connubio magis scit remittere? Quaecunque sunt labori obnoxia per hymenaeos auferuntur estque omnino requies cum uxore congredi. Quale nam in cubile uir cum uxore conueniens quam commode quam hilariter filius expectatur et expectatur apparet et uisus salutat patrem ad meditationem artis accurrit patri opitulatur et pro contione orationem habet atque in senectute praebet alimenta et omnino quocunque res uocat sese exhibet. Non licet oratione prosequi quot nam commoda possit afferre connubium. Magna res est connubium tum deos producens tum mortalibus concedens ut dii uideri possint quum adinuenit quo modo permaneant. Praeterea instituit iustitiam colere excitat ad temperantiae studium largiturque liberaliter uoluptates quaecunque uisae non dantur uitio propterea passim connubium plurimi faciendum.
-
Página 22 (Teoría)
De legis latione
Et legislationem inter praeexercitamenta quidam tradiderunt. Et enim tota fere hypothesis non tamen omnia seruat quae sunt hypotheseos. Nempe introducitur in ea persona, non tamen omnino cognita, unde thesi amplior est hypothesi arctior quae enim semel persone figuram recipit thesim superat. Qua uero non aperte seruat circunstantiam ab hypothesi superatur. Legis igitur latio duplex est exercitatio approbatio aut abrogatio legis positae. Est autem lex inuentum quidem ac munus deorum communis ciuitatis consensus delictorum utrobique emendatio. Diuisio legis lationis haec est eamque capitibus operaberis quibus etiam negotialem statum legitimo, iusto, utili, possibili. Pones autem proaemia et post proaemia quod appellatur contrarium. Deinde uteris praedictis capitibus unde hac quoque parte differt a thesi.
-
Página 23 (Ejemplo)
Abrogatio legis quae iubet mechum deprehensum indicta causa perimi
Neque omnino legem commedabo nec omnem scripti partem culpabo. Nam quia tollit adulteria laudo quod est positum quia non expectat suffragium indicum arbitrium accuso. Si igitur (ut pote corruptelae iudices condennas) iudicia tollit de iudicibus male sentire arguitur. At si iuste uos iudicare fatetur (quemadmodum etiam iuste iudicatis) quonam pacto iustum sit iudices commendare legem uero potestati subtrahere iudicium? Atque omnes aliae quaecunque positis aduersantur legibus quaedam iis ciuitatibus aduersantur quaedam aliis consentiunt haec sola omnibus contraria processit. Caeterum mihi uidemini longe melius legem examinaturi si omnia rempublicam administrantium munera inquiratis. Imperatores, sacerdotia, decreta omnia, parum abest quin dicam quicquid bello optime geritur quicquid pace rite administratur cuncta ad examen iudicum praeueniunt fungiturque imperatoris munere quem iudex ixaminauerit. Sacerdos est quem iudex confirmauit habetuque ratum suffragium quod aliorum decreto sancitum sit nec bello uictores praemia fortiuntur priusque iudicum examen subierint quomodo igitur non sit absurdum omnibus aliis decretum inquirentium expectantibus solam hanc legem suffragium iudicum subterfugere? Verum inquit sed ingentes sun adulterorum iniuriae. Quid uero? Nonne maiores sunt homines homicidarum? An proditores minus scelestos putabimus aliis? An sacrilegi proditoribus minus flagitiosi? Attamen his facinoribus conuictus iudicis sententiam expectat. Et neque proditor poenam luit nondum a iudice lata suffragio neque homicidae occumbere obtigit nisi prius accusator eum criminis redarguerit neque subtrahentibus quae deorum sunt pati licuit antequam comissum nosse concessum sit iudicantibus. Ergo absurdum est maiorum autores facinorum coram iudicantibus poenas luere neque putari horum singula nisi iudex suffragium tulerit. Moechum autem solum cadere nulla inquisitione prius habita quem iudici offerri oportuerit quanto delictum minus est caeteris. Et quidnam differat necare mechum aut iudicibus tradere si parem ex utraque re mortem subiturus sit? Quantum inter tyrannum et legem interest quantaque inter popularem statum atque unius principatum est differentia. Etenim tyranni est quem libuit interimere legis autem iuste necare quem redarguerit. Et populus quaecunque agenda putat proconcione examinanda proponit. Monarchia plectir utique sed non et pariter inquirit qui utraque populus et lex passim in oppositum operatur illi qui dominari ac tyrannus esse pretulerit. Quo pacto igitur nihil differat adulterum interficere atque iudicibus tradere. Et haec qui sibi adulterum interficit dominum semet facit delinquentis. Qui iudici tradidit potestatem in delinquentem iudicio tribuit praestatque nimirum potestatem apud iudicem esse quam apud accusatorem. Praeterea qui sibi mechum interemerit alterius rei causa interimisse suspitionem praebet. Qui uero iudicandum tradiderit solus uidetur quod iustum est sibi uendicare. Verum inquit, sed asperior illi poena erit si mox ceciderit. Nam lucro apponet dilationem temporis mortem interpolantem quoad iudicio decernatur. Quin immo oppositum accidet si reus fiat namque dolentiorem protractam uitam illam sustinebit. Quomodo mali praestolatio malo ipso grauior est poenaeque dilatio addita metum erit documenti. Cadet multoties que se casurum speret metumque experientia habebit grauiorem. Quare dum moechus illico occumbit non semet sentit occumbere sensum aufert penae celeritas dolore caret mors quae non prouisa contigerit. Que uero sepe expectata semel accessit expectationibus poenas numerat. Conferas igitur haec et consideres qui sibi moechum interemit ultionis testem adhibet nullum. Atqui iudicibus tradidit testes plurimos poenae facit dolentior autem poenae modus sub multis spectatoribus aeditae et alioqui conducet adulteris clam occumbentibus quum suspitionem multitudini relinquunt quod non culpa sed iniuria occidant. At redarguatur coram iudicibus delicti reus poenam haud ambiguam occissus patietur. Propterea expedit ipsimet ad ultero mori potius in obscuro quam tradi iudicibus. Grauius sane moechi iniuria omniumque superat iniuriarum excessum ergo redarguatur et postea occidat reusque fiat potius quam poenam luat antequam iuditium subeat. Nam moechus intermeptus prolem faciet esse certiorem. Neque enim dubitabit quispiam cuius sit filius adulteris in posterum sublatis communis naturae iniuria ob id commune eum suffragium interimat cum apparuerit quandoquidem ego uerear ne dum ignoratur cur moechus pereat complures alii id genus relinquantur. Si quidem quod nesciant qua de re pereat delictum alii cupiant et poena non finis sed initium mali sit.
Finis Aphthonii praeexercitamentorum
-
Página 3 (Ejemplo)
Vigebat estas et cicadae musicen inter se praeludebant. At formicis laborandum esse succurrebat colligendis fructibus operam impendentibus quibus hyeme nutritentur. Ergo hyeme aduentante formicis alimentum ex laboribus suppetebat, alteris delectatio in indigentiam desinebant. Sic iuuentus quae labores fugit senectutem degit infelicem.
-
Página 3 (Teoría)
FABVLA
Fabula a poetis sumpsit initium, uerum oratoribus etiam communis habetur ob admonitionem. Est autem fabula oratio falsa ueritatis imaginem pre se ferens uocaturque Sybaritica et Cilix et Cypria. Varietatum nominum ab inuentoribus adepta sed uincit ab Aesopo denominatio, eo quod optime omnium Aesopus fabulas composuit. Fabularum autem alia est rationalis, alia moralis, alia mixta. Rationalis in qua homo aliquid agens inducitur. Moralis quae animalium ratione carentium morem imitatur. Mixta que constat ex utraque, rationali et irrationali. Admonitionem autem ob quam fabula ficta est si proposueris appellabis promythion, id est, praefabulationem, si finem claudat epimythion, id est, affabulationem.
-
Página 4 (Ejemplo)
Narratio de rosa.
Qui rosam admiratur ob puchritudinem Veneris plagam reputet. Etenim amabat Adonin dea Marsque Venerem redamabat atque hoc erat Adoni dea quod Veneri Mars existebat. Deus amabat deum deusque persequebatur hominem. Desyderium simile, quamuis differrent genere. Mars inuidens Adonidi mortem struebat ratus amoris finem Adonidis mortem sauciat. Igitur Mars Adonidi. At dea facinore cognito opem latura festinabat dumque nimis properat, labitur in spinas plantaque pedis transfigitur. Qui autem ex uulnere sanguis effluxit rosae colorem in propriam mutauit speciem rosaque initio alba quae fuerat in quod nunc cernitur commutata est.
-
Página 4 (Teoría)
Diffinitio usus.
Vsus est commemoratio breuis apte id personam quampiam relata. Is utilis quod sit usus appellatur. Vsus autem alius oratione constat, alius actu, alius ex utroque. Oratione qui utilitatem oratione denotat, ut: Plato uirtutis ramos sudore laboribusque nasci dicebat. Actu qui actum significat, ut: Pythagoras, interrogatus quanta nam esset hominum uita, cum parumper se ostendisset, de litu it uitae mensuram quo uisus est spacium esse indicans. Mixtus qui ex utroque oratione actuque, ut: Diogenes, cum adolescentem ineptientem conspexisset. pedagogum percussit, effatus: Quid enim sic instituis? Vsus diuisio huiusmodi est eumque dilatabis capitibus his: laude, paraphrasi, ex causa, a contrario, comparatione, exemplo, testimonio ueterum, epilogo breui.
-
Página 4 (Ejemplo)
Vsus orationis
Isocrates institutionis radicem amaram dixit, fructus autem dulces.
Iure optimo Isocratem ob artem admiremur qui nomen in ipsa clarissimum meruit et quanti nam esset dum exerceret edocuit artemque celebrat non ab arte celebratur ipse. Quaecunque igitur aut regibus leges sanciens aut priuatos instruens uitae hominum beneficia contulit enarrare longum esset, uerum quae nam de institutione philosophatus est. Institutionis amore captus labores sane aggreditur, labores tamen quorum fit finis utilitas, quique philosophatus est, huius modi sunt. At uero eum deinceps admiremur. Et enim institutionis amore capti cum institutionis ducibus assidue uersantur ad quos accessus formidinem affert se iunctio ignorantiam. Metus semper affatim est pueris praesentibus accessurisque. Praeceptoribus pedagogi succedunt, horribiles quidem uisu, sed dum plectunt horribiliores. Metus experientiam praeuenit metuitque succedit punitio. Et in puerorum quidem errores animaduertunt profectus autem sibi uendicant. Pedagogis parentes sunt magis asperi uias examinantes, progredi cogentes forumque suplicantes. Et si punire oporteat, naturae obliuiscuntur. Verum in his uersatur puer, in uirum euadens uirtute coronatur. Quod si quis hec metuens deuitet praeceptores, aufugiat parentes a pedagogis auertat se, penitus doctrina priuatur et una cum metu disciplinis etiam caruit. Haec itaque omnia Isocrati persuaserunt ut institutionis radicem amaram nominaret. Nam quemadmodum terrae cultores per laborem quidem terre mandant semina, fructus autem cum uoluptate colligunt maiori, sic institutionem sibi uendicantes laboribus deinceps inhaerentem adipiscuntur gloriam. Demosthenis uitam intuearis licet, qua nullius oratoris uita laboriosior, sed gloria tandem caeteris omnibus praecellentem. Namque hic tantum studio excessit uti mundum etiam capitis auferret, mundum optimum uirtutis ratus et laboribus impendit que uoluptatibus alii impartiunt. Idcirco admiratione dignus est Hesiodus, asperum asserens uirtutis tramitem, molle cacumen, eandem sententiam cum Isocrate philosophatus. Quod enim Hesiodus uiam pronunciauit. Isocrates radicem uocauit, differentibus nominibus unum uterque sensum exprimentes. Ad quae respicientes, oportet Isocratem admiremur pulcherrrime de institutione philosophatum.
-
Página 4 (Teoría)
Definitio narrationis.
Narratio est expositio rei factae aut quasi factae. Ea generalis est et particularis. Differt particularis de qua nunc agitur a generali sicuti poema a poesi. Poesis enim est tota Ilias, poema armorum Achillis fabricatio. Narratio quaedam fabulis congruit, quaedam historiae, quaedam ciuilibus causis. Quae fabulis conuenit ficta est. Quae historiae antiquae rei expositionem continet. Ciuilis autem est qua oratores utuntur in ciuilibus decertationibus. Competunt narrationi sex: persona quae fecerit, res quae facta fit, tempus quo. locus in quo, modus per quem, causa propter quam. Virtutes narrationis quattuor sunt: perspicuitas, breuitas, uerisimilitudo nominumque Latinitas.
-
Página 5 (Teoría)
Diffinitio sententiae.
Sententia est oratio breuis per enunciationem exhortans ad aliquid aut ab aliquo dehortans. Sententiarum quaedam suasoriae sunt, quaedam dissuasoriae, quaedam enunciatiuae. Praeterea quaedam simplices quaedam, quaedam coniugatae, quaedam uerisimiles, quaedam hyperbolicae. Suasoria huiusmodi est: presentem accipiens hostem dimitte uolentem. Dissuasoria, ut: consilii haud opus est per nox ut dormiat autor. Enunciatiua: opus est igitur pecuniis et sine iis nil fieri potest eorum quae fieri opus est. Simplex: unum pro patria augurium, decernere ferro. Coniuigata: imperium haud prestans ex multis, imperet unus, unus rex esto. Verisimilis, ut: est quisque similis quis cum uersatur libens. Vera, ut: non est dolore uacua uita in quopiam. Hyperbolica, ut: debilius nil terra homine est, quod nutriat ullum. Diuisio sententiae hec est eaque dilatabis capitibus usus: laude, paraphrasi, ex causa, a contrario, comparatione, exemplo, antiquorum testimonio, epilogo breui. Differt usus a sententia quod usus interdum fiat etiam actu, sententia semper oratione et quod usus indiget persona, sententia absque persona proferatur.
-
Página 6 (Teoría)
Definitio confutationis
Confutatio est destructio propositae alicuius rei. Confutanda sunt neque ualde manifesta neque omnino impossibilia sed qui medium tenet ordinem. Oportet autem confutantes praemittere calumniam eorum qui dixerint, tum apponere rei expositionem utique huiusmodi capitibus: primum incerto ac non uerisimili, ad haec impossibili et inconsequenti indecentique, extremum autem inutile adhibere.
-
Página 6 (Ejemplo)
Sententia suasoria
Pauperiem fugiens in pontum ingentia cete pascentem incautes fas quoque Cyrne ruat
Accusare poesim Theognis non permisit qui pro fabulis admonitionem exercuit. Nam cum uideret poetas fabularum studio nimium indulgentes, illis omissis, praecepta uiuendi metris clausit, metri pariter uenustate seruata praeceptique utilitate adhibita. Atque ob multa sane laudare quis posset Theognin, sed praesertim ob ea qui de paupertate philosophatus est. Et quid nam dicit? Qui enim pauper uiuit oportet ut incumbat ac si sit melius prius e uita decedere quam solem turpitudinis testem adipisci. Quaeque sane philosophatus est huiusmodi sunt, quam bene autem licet animaduertere. Qui enim pauper uiuit primum in pueritia uirtutem non exercet, in uirum cum euaserit pessima quaeque patrabit. Nam legatione funges, uendet auro patriam; sententiam dicens, loquitur praecio inhians; sorte iudex factus, uendet suffragia. Sed non huiusmodi sunt quoscum paupertas modo habitat. Nam pueri cum sint, studiis incumbunt honestissimis et in uiros adulti praeclare omnia peragunt. Tum muneribus edendis munifici qui liberales ad usus patriae conferentes.
Quemadmodum autem qui uinculis arcentur grauibus ab agendis rebus uinculis prohibentur. Eodem modo quos paupertas praemit indigentiam ex paupertate impedimentum habent. Irum animaduertere, qui unus Ithacensium natus erat, uerum eiusdem cum aliis ciuibus libertatis non erat particeps, sed tantum illis superfuit indigentiae ut nomen ob paupertatem mutauerit. Quippe cum Arneus initio uocaretur Irus est mutato nomine appellatus, ex ministerio cognomentum adeptus. Et quid opus est Irum referre? Cum Vlixes ipse Ithacae dominus dum in propriam tellurem ingressus paupertatem fingit, malorum paupertatis efficitur particeps domi iactatus atque ancillarum conuiciis impeditus. Sic paupertas uel ficta dura est res.
Propterea opus est ut apud me sit Euripides in admiratione malum est egere qui dixit. Nam pauperiem mutare nobilitas nequit.
Quare quo pacto licet Theognin satis admirari talia de pauperpate philosophatum.
-
Página 7 (Ejemplo)
Confutatio quod non sint consentanea ueritatis quae de Daphne dicuntur.
Vt poetis contradicam ratio abnegat, uerum ipsimet ut ipsis contradicamus nos excitant qui de diis priores talia fabulentur. Cur igitur non ratione careat illos quidem nullam deorum habuisse rationem, nos autem poetarum habere rationem? Atque in omnes ego deos conuitia illorum egreferabam, sed in Apollinem preter omnes quem ducem proprie artis praetendunt ipsi, qualia enim de Apollinis Daphne fabulati sunt. Daphne aiunt ex Terra et Ladone prouenit et cum forma praestaret ad amorem sui Pythium compulit At ille captus amore sequebatur sequensque non consequebatur. Terra autem puella accepta florem puellae cognominem reddidit eaque iam in aliam mutata formam, caput Apollo coronauit plantamque tripodi Pythio ob desyderium puelle mortalis admouit ac germen artis iudicium exhibet et eorum sane fabulamenta eiusmodi sunt, uerum ex his quae deinceps sequuntur agnoscere licet an uera loquuti sint. Daphne ex Ladone processit ac Terra. Quam nam generis certitudinem referens? Haec enim homo. Illa diuersam ab hac naturam fortita sunt. Quo pacto autem Ladon coniungitur Terrae quam aquis aluit? Ergo omnes fluuii Telluris mariti nuncupentur. Et enim omnes ipsam alluunt. Quod si a fluuio processit homo ergo et fluuius procedat licet ex homine quando successiones referunt genitores. Ecquid nuptias etiam terrae ac fluuii nominant? Sensum habentium Hymenaeus est. At tellus suapte natura sensu carentium est. Aut igitur inter fluenta Daphne est censenda aut inter homines ponendus Ladon. Sed esto concedatur poetis natam esse Daphnem ex Ladone Terraque. Puella ut primum genita est, apud quos nam alebatur? Licet enim genituram concessero, educatio liquido patet impossibilis. Vbi enim puella uersabatur? Certe apud parentem. Et qui nam hominum in flumine consuetudinem tolleret? Imprudens pater suffocaret aquis priusquam nutriret profluxibus. At sub terram uersabatur puella apud matrem. Ergo latuisset latensque caruisset et cuius autem pulchritudo lateret eius desyderium nasci non poterat. Si libet hoc quoque poetis concedamus. At quo pacto deus amore captus erat cupiditate natura ementitus? Amor existentium molestissimum estque pariter absurdum diis atribuisse grauissima. Si enim morbo laborant dii, quid amplius a mortalibus different? Quod si amorem quod est grauissimum patiuntur, quid nam a uulgo differunt molestissima tolerantes? Sed neque affectum nouit natura neque Pythius amator apparuit. Quo pacto autem persequens puellam Pythius a mortali uictus est? Viri mulieres superant et mulieres praestiterunt diis? quod uincitur a mortalibus, quomodo deum etiam superauit? Cur autem puellam mater excipiebat? Num inter mala nuptiae habentur? Et cur nam ipsa mater extitit? Quin inter bona? Cur ergo filiam priuauit bono? Aut igitur non facta est mater aut facta utpote inuida iudicetur praua. Cur item propriis operibus uersabatur tellus dolore afficiebat Pythium seruando et eundem rursus solabatur producendo. Solari non oportebat si uolebar affligere. Aut quod ad tripodas deus coronabatur arbore? Germen uoluptatis nota extitit. At uaticinium uirtutis indicium colitur. Quomodo igitur coniunxit Pythius quae suopte ingenio iungi nequeunt. Et cur nam mortalis quidem occasio immortalis autem affectio? Sed iam de poetis finem faciam ne more poetarum loqui uidear.
-
Página 8 (Teoría)
Confirmationis definitio
Confirmatio est propositae alicuius rei asseueratio. Sunt autem confirmanda quae nec ualde incerta sunt: nec penitus impossibilia. Sed ea quae medium tenent ordinem. Oportetque utamur confirmantes eorum contrariis: quibus usi sumus in confutatione. Ac primum commendare aliquantisper autorem. Tum aliqua ex parte ponere expositionem et contrariis uti capitibus. Certo pro incerto pro non uerisimili, uerisimili, pro impossibili, possibili, pro inconsequenti, consequenti decentique pro indecenti et utili pro inutili. Haec autem exercitatio totius uim artis continet.
-
Página 8 (Ejemplo)
Quod ueritati consentanea sunt quae de Daphnae dicuntur
Qui poetis aduersatur Musis ipsis aduersari mihi uidetur, si enim quaecunque poetae personant ea ex Musarum mente proferunt. Quo pacto non ipsis contradicit Musis, qui poetarum dictis conatur detrahere? Omnium itaque poetarum ego sententiam approbo. Sed illius maxime omnium qui Daphnem a Pythio amatam philosophatus est. Qualia enim dicenti quidam non adhibent fidem. Daphne ait ex terra processit Ladoneque. Quid hoc per deos incredibile? Nonne generatio aqua et tellus, nonne semen uitae prodeunt et elementa? quod si ex tellure procedit et humido quicquid generatur ratam facit Daphne communem omnium generationem ex tellure Ladoneque progressa. Generataque unde generantur cuncta specie praestabat coeteris ualde sane conuenienter. Quaecunque enim e terra redduntur prima, ea cum naturae proueniunt pulchritudine. Nam multae sunt mutationes corporum quibus pulchritudo conspicitur. Sed quod primum apparuit omnium pulcherrimum habetur. Non ab re igitur Daphne aliis praestitit cum prima omnium ex terra prodierit. Cum igitur forma praecelleret Daphne eius amore captus est Pythius, id quoque decenter, quicquid enim pulchri in terra uersatur, prouenit a diis. Quod si bonorum quae in terra sunt, pulchritudo est felicissimum, quia pulchritudo donum est deorum, amatorem habuit pulchritudo deum. Quae enim donantur a diis amantur ab omnibus. Amans autem deus affectui mederi cupiebat. Etenim huiusmodi sunt uirtutes per uim acquiri amant et absque laboribus uirtutem assequi non licet unde laborabat, cupiens laboransque non est consecutus. Quando uirtutis finem uidere non licet, hinc amore captum Pythium memorant haud quaque deorum naturam arguentes, sed uirtutis naturam amoris causam indicantes declaratque persequentis excellentia fugientis naturam. Fugientem autem puellam excipiebat mater, quia mortalia omnia eiusmodi naturam fortita sunt, unde prouenere properant illuc. Idcirco tendit in terram Daphne de terra progressa.
Et puella recepta tellus plantam reddidit. Nam utrumque telluris opus et in illa cadentes homines et arbores ex illa nascentes.
Cum apparuisset planta, occasionem Appollini praebuit unde esset in honore. Nam dii nec plantas prouidentiae suae relinquunt expertes, quin etiam coronatur productis. Quando primitiae dedicantur diis et uaticinii facta est indicium hoc quoque ut puto conueniens. Nam puellam Sophronem nominant et uaticinium ex temperantia prouenit. Eo igitur quod ignorauit puella uoluptatem uirtutibus dedicatur. Neque enim futurum uidere licet intemperantia laboranti. Ob haec admiror poetas ac propterea metra amore prosequor.
-
Página 9 (Teoría)
Definitio communis loci
Locus communis est oratio exaggerationem continens bonorum malorumue quae insunt alicui. Dictus est autem communis locus quod communiter omnibus conueniant qui particeps fuerint eriusdem rei. Nam oratio contra proditorem communiter omnibus competit qui eiusdem rei fuerint participes estque perorationi similis et epilogo, propterea quod communis locus proaemium non habet, sed formulam proaemiorum fingimus, exercitationes iuuentuti proponentes post quae pones capita. Primum a contrario. Deinde afferes expositionem non tanquam edocens, quia res nota est, sed tanquam ad iram auditorem concitans. Tum comparationem ex iuxta positione excessum in reum colligens. Tum uoluntatem, caput sic appellatum, animum rei calumnians. Tum digressionem per coniecturas praeteritam uitam accusans. Tum misericordiae amotionem et tandem finalia capita: legitimum, iustum, utile, possibile, gloriam et euentum.
Iacobus Masenius
-
Página 318 (Teoría)
A poetis quidem nata est fabula, sed rhetoribus etiam in adhortationibus usitata. Est autem fabula, sermo falsus sub imagine ueritatem exprimens. Nunc Sybaritica, nunc Cilissa, nunc Cypria a suis inuentoribus appellatur: uicit tamen consuetudo, qua Aesopicae ab Aesopo fabulatorum principe nuncupatur.
Fabularum genus unum logicum seu rationale dicitur, cum homo quippiam agere fingitur: ethicum seu morale, cum rationis expertibus mores tribuimus, mixtum, in quo, utrumque hoc est ratione utens carensque, in fabula sociatur.
Sententia, cuius exprimendae gratia fabula excogitata est, in principio posita προμύθιον, in fine ἐπιμύθιον dicetur.
-
Página 320 (Teoría)
Narratio est expositio rei gestae, aut quasi gestae, differteque a narrato, ut a poesi poema, fabricatio uero armorum Achillis poema.
Narrationum uero aliae dramaticae sunt, aliae historicae, politicae aliae. Dramaticae rerum fictarum, historicae olim gestarum, politicae in concertationibus rhetorum usitatae sunt.
Sex autem ueluti partes narrationem comitantur. Persona, res gesta, tempus circa quod, et locus in quo, et modus quo, et causa propter quam gesta sit.
Virtutes narrationis quatuor sunt, perpicuitas, breuitas, probabilitas et uocum proprietas.
-
Página 321 (Teoría)
Chria est res breuis memorabilisque personae alicui autori apte tributa. Sic dicta, quod χρειὼδηϛ, hoc est, utilis sit.
Chriarum uero aliae uerbales, aliae actiuae, aliae mixtae sunt. Et uerbalis quidem uerbis rem utilem demonstrat, ut illa Platonis. Virtutis ramos sudore ac laboribus procreari. Activa uero actionem designat, ut Pythagoras, quanta esset hominum uita, interrogatus. Nonnihil comparens repente se abdidit uitae mensuram hoc spectaculo designaturus. Mixta utrumque orationem et actionem complectitur. Vt Diogenes adolescentulum deprehendens improbum, paedagogo inflixit uerbera; et tu, subiecit, sic istum instruis? Et haec quidem chriae diuisio est.
Capita autem quibus tractari chriam poterit, sunt encomium (siue laus personae) paraphrasis (siue expositio dicti factive) causa (siue ratio illius) contrarium, simile, exemplum, testimonium ueterum, breuisque epilogus.
-
Página 321 (Teoría)
Gnome uel sententia
Gnome est dictio summatim ad quippiam cohortans, uel dehortans. Est enim sententiarum alia hortatiua, dehortatiua alia, denique et enuntiatiua, rursum alia simplex, composita alia; demum alia verisimilis, alia est hyperbolica.
Hortativa est: uenientem oportet amplecti hospitem, abire uolentem dimittere.
Dehortans illa: qui regit, hunc totam uitiosum est stertere noctem.
Enuntias uero: pecuniis opus est, sine quibus nihil necessariorum recte expedi diuersis.
Simplex: optimum id auspicium patriam defendere terram.
Composita: multos esse malum reges, rex unicos esto.
Verisimilis: quales amicos quisque habet, talem scias.
Vera: expers malorum uita nullo contigit.
Hyperbolica: nil homine infirmum magis est, quod nutriat orbis.
Tractatio sententier eisdem quibus chria capitibus constat: ut encomio, expositione, ratione, contrario, simili, exemplo, testimonio, epilogo.
Differt gnome uel sententia a chria, quod haec aliquando in actione, illa semper in dictione consistat. Deinde quod chria semper cum autoris persona; gnome sine persona efferatur.
-
Página 322 (Teoría)
Confirmatio est propositae cuiusque rei probatio. Confirmanda uero sunt, quae manifesta nimium, nec plane impossibilia, sed medii ordinis uidentur. Confirmaturi autem capitibus refutationi utentur contrariis. Primo enim autorem laudabunt; expositionem deinde rei adiungent; denique oppositis probationis locis utentur; perspicuo pro obscuro, uerisimili pro non uerisimili, possibili pro impossibili, cohaerente pro non cohaerente, decoro pro indecoro, utili demum pro inutili. Et haec exercitatio omnem artis uim complectitur.
-
Página 323 (Teoría)
Confutatio est praeposita cuiusque rei euersio. Illa uero confutanda erunt, quae nec euidentia nimium, nec plane impossibilia, sed mediae conditionis sunt. Oportet autem confutaturis primo reprehensionem in autores stringere; deinde expositionem rei subiicere; deinde his capitibus subuertere, ab obscuro, non uerisimili, impossibili, non cohaerente, indecoro, ac demum inutili. Hoc progymnasma omnem prope aetatis huius uim comprehendit.
-
Página 324 (Teoría)
Locus communis esto ratio extollens illa, quae rei cuique insunt: bona aut mala. Dictus communis quod omnibus eiusdem generis rebus conueniat, ut oratio in proditorem, uniuersis proditionis reis aptari potest. Est uero generali argumentorum repetitioni seu conclusioni similis, ideoque exordio destituitur.
Exercitiorum tamen et iuuentutis causauexordium praemittimus, cui haec capita subiicies. Primum a contratio, cui expositionem, non docendi, sed incitandi autoris causa addes. Deinde comparationem institues, quam rem, de qua agitur, ex collatione extollas. Postea collocabis sententiam uel mentem agentis ad ipsum reprehendum inducta. Denique coniecturis quibusdam ad anteactam uitam perstringendam digredimur, cum misericordiae exclusione. Tandem in fine progymnasmatis usitati loci adhibentur: legitimum, iustum, utili, possibile, honestum, consequens.
-
Página 325 (Teoría)
Laudatio est ratio exponens cuiusque rei bona. Encomium a graecis dictum, quod olim in pagis (ἐνκώμαιϛ) laus decantaretur. Differt autem ab hymno et praedicatione, quod hymnus Deos extollat, encomium mortalibus tribuatur, praedicatio (ἔπαινοϛ) laus breuis. Encomium quoque ex arte conncinnatum sit.
Laudari uero solent personae, res, tempora, loca, animalia bruta ac demum stirpes. Personae ut Thucydides uel Demosthenes; res, ut iustitia uel temperantia; tempora, ut ver, aetas; loca, ut portus uel horti. Bruta animantia, ut equus aut bos; plantae ut uitis aut oliua.
Laudamus autem et universo et singulatim. Universe quidem ut omnes Athenienses; singulatim unum Atheniensium. Et haec quidem encomii diuisio est.
Tractabis uero per haec capita.
1. Exordium sumatur rei, quam sumes accommodatum
2. Genus subiicies quod diuiditur in gentem, patriam, maiores, parentes.
3. Subiungetur educatio quae continetur institutione et legibus.
4. Considerandae sunt res gestae tanquam laudationis caput, quas distribues secundum animum, corporis et fortuna: animi est fortitudo et prudentia; corporis pulchritudo, velocitas, robur, fortunae, potentia, diuitiae, amici.
5. Comparationem institues, ut ex collatione alterius extollatur
6. Epilogus seu magis uoto concludes.
-
Página 327 (Teoría)
Vituperatio est ratio exponens cuiusque rei mala. Differt a loco communi, quod hic poenas exposcat, uituperatio tantum reprehendat.
Distribuitur eisdem capitibus quibus encomium, cum eadem quae laudantur rerum genera uituperari queant. Personae et res, tempus et locus, bruta animantia et plantae. Idque tam uniuerso, quam singulatim.
Post exordium, genus prosequeris eandem, quam in encomio, ratione. Addes educationem et res gestas, comparationem atque epilogum institues, quemadmodum in laudationibus praeceptum est.
-
Página 328 (Teoría)
Comparatio est oratio ex collatione rerum comparatum, aliquid uel maius uel aequale declarans. Oportet uero in comparatione uel bona bonis, uel mala malis, uel mala bonis aut parua maioribus conferre. Et prorsus comparatio, uel geminam laudationem, uel certe laude permistam continet. Ex comparatione autem accrescit orationis uehementia, praesertim si minora maioribus conferantur. Eaedem uero res comparationem admittunt, quae laudis et uituperii capaces sunt, ut personae, re, tempora, loca, bruta, et planta.
Non conuenit autem comparantem totas res conferre totis, hoc enim supinum atque inefficax, sed pars parti opponenda est, quod in primis est acre. Porro tractari suis partibus, ut laus quaedam solet estque hoc progymnasma in sola collatione positum
-
Página 329 (Teoría)
Ethopoeia est imitatio morum personae propositae. Tres illius sunt species idolopoeia, prosopoeia, ethopoeia.
Et quidem ethopoeia notam inducit personam cuius mores solum effingit, unde ἠθοπιία morum fictio nominatur, ut cum fingis quibus uerbis Eurystheo imperanti occurrerit Hercules, ubi liquet quis sit Hercules. Mores uero dicentis fingimus.
Idolopoeia uero notum quidem, sed iam defunctum et loqui impotentem inducit hominem, ut Eupolis in comoedia ἐν δήμοιϛ, Aristides ἐν τῶ ὑπὲρ τῶν τεσσάρων, unde εἰδωλοποιία simulacri fictio dicitur.
Prosopopoeia omnia fingit et mores et personam quale argumentum Menander finxit, in quo res quidem, non tamen persona, eiusque mores ueri sunt; unde προσωποποιία fictio personae dicta est, quod praeter mores persona fingatur. Et hactenus quidem de illa diuisione.
Iam uero ethopoeiae aliae sunt patheticae, aliae ethicae, mixtae aliae. Patheticae affectus et commotiones animi continent, ut si Hecubam Troia euersa loquentem inducas; ethicae solos mores exprimunt, ut si ruri educatum ad primum maris conspectum sua sensa promentem audias. Mixtae effectus moresque coniungunt, ut si occiso iam Patroclo Achillem de bello deliberare facias; in deliberatione mores, in amici obitu deplorando, affectus eminebunt.
Tractabis uero ethopoeiam genere dictionis perspicuo, breui, florido, soluto, atque dicendi circuitu figurisque remoto. Capita diuisiones tribus temporibus, praesenti, praeterito, et futuro absolues.
-
Página 330 (Teoría)
Descriptio es oratio diducta, oculis rem explicate subiiciens.
Describuntur autem personae, res, tempora, loci, bruta ac plantae.
Personae, ut Homerus in Odyssea ad Eurybaten: Ora niger, curuusque humeros, crispusque capillos.
Re, ut navales pedestresque pugnae, historico utilitate.
Tempora, ut veris aestatisque amoenitas, tanquam pictis in oratione floribus adumbrata.
Loca, ut Thucydides portum Thesprotarum Chimerium descripsit.
Describentibus personae a primis ad ultima, a capite ad pedes procedendum est. Res ab antecedentibus, iisque quae insunt, quaeque ab illis proueniunt; loca et tempora ab iis quae complectuntur describenda sunt.
Descriptionem aliae simplices, aliae compositae sunt. Simplices erunt, ut si pedestres naualesque pugnas explicent. Comopositae, ut si res temporaque coniungant, quod Thucydides fecit cum nocturnum in Sicilia praelium describit, simul et pugnae et noctis imaginem complexus.
Oportet uero describentes tenuem adhibere characterem, uarietate tamen figurarum cultum, uniuerseque res quas describunt, imitari.
-
Página 331 (Teoría)
Thesis est rei alicuius in deliberationem adducta disquisitio, aliae autem thesium ciuiles sunt, contemplatiuae aliae: ciuiles de actione ad uitam politicam spectante habentur, ut sitne ducenda uxor, navigandum, urbs munienda? Haec enim omnia uitam ciuilem spectant. Contemplatiuae sunt quae sola contemplatione mentis absoluuntur, ut caelumne rotundum sit? An plures mundi? Haec enim non ad opus hominum, sed contemplationem spectant.
Differt autem thesis ab hypothesi, quod hypothesis suis circumstantiis definita est, thesis absoluta. Ad circunstantiam persona, negotium, causa et cetera. Spectant ut sintne moenia extruenda? Disquisitio est sine persona: an uero lacedaemoniis aduersus impetum persarum, Sparta muro cingenda sit? Hypothesis est personam habens deliberantium lacedaemoniorum, et singulare negotium muniendae Spartae, causam vero inuasionem persarum.
Est autem thesis progymnasma primum, quod in dissertatione obiectionem solutionemque admittit.
Ita uero distribuitur, ut principio introitus, id est, exordium sit. Deinde uteris capitibus usitatis, legitimo, iusto, utili, possibili.
-
Página 333 (Teoría)
Legislationem quoque nonnulli inter progymnasmata retulerunt. Est enim fere quaedam hypothesis, quam uis non omnes seruet leges hypothesis. Introducitur quidem persona, sed non omnibus nota, ideoque thesi quam hypothesi est proprior. Prout enim personae rationem habet, thesin transgreditur, at ut manifeste circumstantiam non exprimit, ab hypothesi discedit.
Legis uero inductio duplici exercitatione fiet. Confirmatione legis latae uel illius confutatione. Est autem lex inuentio et donum deorum, ad constitutionem ciuitatis, et correctioinem hinc et inde erratorum. Et haec legis inducendae distributio est.
Tractabis illam capitibus iisdem quibus thesin, legitimo, iusto, utili, possibili. Exordium pones, et postea contrarium, deinde praedicits uteris capitibus, ut hac in parte a thesi differat.
Ioachimus Camerarius
-
Página 142 (Teoría)
De fabula.
Fabula processit illa quidem a poetis, sed cum oratoribus communicata est ex eo, quod praeceptum complectitur. Est autem fabula ficta seu falsa oratio siue narratio, imaginem exprimens veritatis. Haec vocatur Sybaritica, Cilissa, Cypria, mutans nomem secundum inventores. Dicitur tamen potissimum Aesopica, eo quod Aesopus inter omnes optime fabulas conscripserit. Fabularum genus unum est de ratione praeditis. Alterum morale. Tertium mistum. In primo fingitur aliquid fieri ab homine. In secundo est imitatio naturae et ingenii animalium brutorum. Tertium ambo illa de pareditis ratione et brutis animalibus miscet. Pareceptum vero, cuius gratia locum invenit Fabula, Si praeponas, nominabis praesitum fabulae, id enim significat Promythium; Si postponas Epimythium, hoc est, praeceptum fabulae subiectum.
-
Página 143 (Ejemplo)
Fabula formicarum et Cicadarum cohortans iuuentutem ad labores.
Uigebat aestas, et cicadae quidem in Musicen ac cantus intentae, formicis uero cordi erat elaborate colligendis frugibus, quibus alerentur hiemis tempore. Cumque hiems aduenisset, formicae tunc labore partis alebantur. Sed cicadarum uoluptas in egestate definebat. Ita iuuentus laborem fugiens, in senectute malis conflictatur.
-
Página 143 (Teoría)
Definitio narratiunculae.
Narratiuncula est expositio actionis seu negotii, gesti, aut tanquam gesti. Inter han et narrationem oratorum idem discrimen est, quod inter poesin et poema. Poesis enim est Ilias tota, poema autem pars aliqua huius, ut fabrica armorum Achillis. Narratiuncula tria habet genera. Unum est actuosum seu histrionicum, alterum historicum, tertium ciuile. In actuoso omnia sunt ficta. Historicum antiquam narrationem habet. Ciuile autem est, quo oratores utuntur in caussarum actionibus contendentes in iudiciis. In narratiuncula cernuntur quasi comitantia numero vi. Persona, qui est autor actionis seu negotii. Actio seu negotium gestum. Tempus, quando. Locus, ubi. Modus, quo pacto. Causa, cur. Uirtus seu laus narratiunculae quadruplex est. Ut sit illa perspicua, ut concisa, ut probabilis, ut uerbis latina.
-
Página 144 (Ejemplo)
Narratiuncula Rosae.
Cui ob pulcritudinem Rosa admirationi est, is cogitatione sua de Ueneris statuat uulnere. Amabat dea illa Adonidem. Rursum hanc amabat Mars Ueneri. Deus deam amabat, et mortalem sequendo incitabatur dea. Cupiditas eadem ista, quamuis genere discrepante. Mars aemulator e medio tolli studebat Adonidem, mortem huius dissolutionem fore amoris ratus. Atque ferit Adonidem Mars. Cognito autem hoc facto Dea subuenire ei contendit, et in festinatione incurrit in rosam et ad sentes offendit, et calce pedis confossa effluit sanguis de uulnere, inque suam speciem colorem rosae conuertit. Itque rosa quae initio alba esset, in id quod modo apparet, mutata est.
-
Página 145 (Teoría)
Definitio Chriae.
Chria est memorabilis recitatio breuiter collata apposite in personam quampiam. Quod autem multiplex huius usus sit, ex eo nomen Chria inuenit. Genus chriae unum est orationis, alterum actionis, tertium mistum. Orationis est, quod dicto aliquo ostenndit utilitatem suam. Vt: Plato dicere solebat fondes uirtutis enasci de pudore et laboribus. Actionis, quo aliquid actum explicatur, ut: Pythagoras interrogatus, quam longum esset spacium uitae humanae, paulisper conspiciendum sese cum exhibuisset, ita mox occultauit. Illoque spectaculo ostendit mensuram uitae. Mistum genus est, quod utroque altero constat, tam orationis quam actionis. Vt: Diogenes conspecto adolescente petulante uerberauit paedadogum, et ista ne enim, disciplina tua est? inquit. Atque haec est chriae diuiso. Elaborare autem eam capitibus istis poteris: laudationum, enarrationis, caussae, contrariorum, collationis, exempli, testimonii antiquorum, conclusione breui.
-
Página 146 (Ejemplo)
Chria orationis seu Dicti.
Isocrates disciplinae seu liberalis institutionis radicem amaram, fructus dulces esse dixit. Laudatio. Aequum est admirari nos Isocratem ipsius artis gratia, cui ille nomen clarissimum conciliauit, et exercendo, quanta ea esset demonstrauit. Atque ipse praeco artis est, non hanc pre conem sui adeptus. Sane longum esset edisserere beneficia ab hoc in hominum uitam collata, siue legibus scribendis quibus uterentur reges, seu praeceptis instruendo singulos. De disciplina uero seu liberali nstitutione, quam praeclarum est dictum sapientiae ipsius? Enarratio. Qui disciplinae est amator, principium habet ille quidem labores, sed hos tamen eiusmodi, qui in emolumento desinant. Atque hoc studium sapientiae Isocratiae protulit, quae deinceps admirando explicabimus. Caussae caput. Amatores enim disciplinae ita iudicantur, ut respiciatur ad horum magistros et ductores. Ad quos accesio cum formidulosa sit, tum est desertio imperitae stultitiae plenissima. Metu perturbantur pueri perpetuo tam praesentes apud magistros, quam ad eos accessuri. Magistris succedunt paedagogi, (qui comites sunt et custodes puerorum) terribilis istorum est conspectus, sed magis terribilia sunt uerbera. Anteuertit experimentum timor, et excipit timorem castigatio. Iam si peccatum est, a pueris illi poenam exigunt. Suo autem sibi iudicio recte facta attribuunt. Sequuntur paedagogos patres illis magis etiam saeui. Vbi prodeundo uersatus aliquis sit, exquirunt. Et cogunt exire eos domo, cum forum habeant suspectum. Vbi castigatione opus, ibi naturae sunt imémores. Sed inter ista puer si procedat ad aetatem uirile, ita uitutis ornatur corona. E contrario. Quod si quis haec reformidans, et a magistrais abhorreat, et a parentibus aufugiat, et auersetur paedagogos, ei carendum est omni doctrinae eruditione, et in hac formidine illa eripitur uniuersa. Ista omnia animo hoc Isocratis persuaserunt, ut amaram perhiberet disciplinae radicem. Collatio. Quemadmodum enim qui terram opere faciendo colunt, per laborem illi quidem arua conserunt, sed iucunda eisdem est frugum perceptio: eodem modo qui disciplinam appetunt, ii gloriam secuturi temporis labore acquirunt, exemplum. Intueatur aliquis Mihi in Demosthenis uitam. Oratorum haec omnium fuit laboriosissima, sed omnium etiam laude praestantissima. Tam enim abundans in ipso studium fuit, ut capitis quoque ornatum demeret, et maximum ornatum duceret eum qui a uirtute contingeret. Itque impendit ille laboribus e aquae caeteri uoluptatibus absumunt. Testimonium antiquorum. Quapropter dignus est admiratione Hesiodus, qui uirtutis iter asperum. Quae sapientis studii sententia et haec Isocratea eadem est. Quo denim iter pronuntiat Hesiodus, eam radicem uocauit Isocrates, unum ambo sentum diuersis nominibus declarantes. Conclusio. Ad haec respicientes par est admirari Isocratem, ut eum, qui de Disciplina praeclarissimum dictum ex studio sapientiae suae protulerit.
-
Página 148 (Teoría)
Definitio gnomes.
Gnome, id est, sententia, est oratio sumatim demonstrando seu pronuntiando ad aliquid cohortans, aut alicunde dehortans. Huius formae sunt, una cohortationis, altera dehortationis, tertia pronuntiationis. Est etiam quaedam simplex, quaedam copulata. Itemque alia probabilis, alia uera, alia in eo quod nimium dicitur.
Cohortantis exemolum est uersus, qui monet debere nos amanter hospitem
Praesentem amplecti, et dimittere abore uolentem.
Dehortantis alter: quo dicitur non oportere eum, qui consiliis regere alios debeat, totam noctem somno indulgere.
Pronuntiatio est talis: sane opus est pecuniis, et absque; his nihil effici potest omnium quibus usus eget. Simplex est: Optimum id auspicium est, patriam defendere, solum. Copulata: Utile multorum non est regnum, unus habeto.
Probabilis: eiusmodi esse unumquenque, cuiusmodi ii sunt, quorum consuetudine utitur.
Vera ista: non posse ullum vitae genus inueniri quod sit expers molestiae.
Eius quod nimium dicitur exemplum est versus hic:
Nil tellus homine imbecillius educat alma.
Atque est ista quidem diuersa gnomes, elaboratio autem huius habebit capita eadem quae chria, laudationem, enarrationem, caussam, contrarium, collationem, testimonium antiquitatis, conclusionem breuem. Inter gnomen autem et chriam hoc interest, quod chria interdum actionem complectitur, gnome autem in sola oration uersatur, quodque chria requirit personam, gnome uero absque persona profertur.
-
Página 149 (Ejemplo)
Gnome cohortationis
Dum paupertatem fugias, te Cyrne et in undas aequoris et rupis per iuga praecipita
Non permittit Theognis accusari poeticen, dum pro fabulis bene praecipiendo eam exercet. Cum cerneret enim a poetis narrations fabularum inprimis frequentari ipse fabulis relictir, uersibus suis praeceptiones uitae degendae collegit. Simul cum numeris uenustatem conseruans, simul praeceptionum lucre afferens. Atque multa sunt propter quae laudem meretur Theognis, sede x his praecipuum et maximum est sapientiae illius studio pronuntia de paupertate sententia. Quid uero ait? Enarratio. Qui uitae suae habet sociam paupertatem, ei cordi sit ruina praeceps. Quod praestet prius exire e uita, quam habeat aliquis solem turpitudinis suae testem. Atque haec sunt prolata studio sapientiae ispius. Quae quam praeclare dicantur uideamus licet. Caussa. Nam cuius in hac uita assecla ac socia paupertas est, is primum in pueritia uitutem non solet exercere, ad aetatem autem uirilem progressus, totam uitam in maximis agit difficultatibus. Si quo ablehatus fuerit, pecunia accepta patriam prodet. Concionando ad argentum orationem suam diriget. Iudex sorte ductus, calculis largitionem aucupabitur. E contratio. Atqui remoti a paupertate tales non sunt. Nam et in pueritia honestissima studia excercent, et progressorum ad uirilem aetatem actiones omnes sunt illustres, cum ad festos dies celebrandos, tum ad sustinenda bella sumtus conferendo. Collatio. Vt autem qui gauibus uinculis alligati sunt, eorum affectionibus uincula obstant: sic in paupertatis necessitudine uiuentium libertati orationis impedimentum inopia infert. Exempla. Irum uide. Erat hic patria Ithacus, sed nequaquam eadem potestas eius et caeterorum ciuium. Immo tantum in eo egestas potuit, ut in paupertate mutaretur appellation. Cum initio enim iam uocatus fuisset Arnaeus, nomen ipsius in Iri conuersum est, impositum a ministrando. Quid de Iro autem dicere opus est? Ipse Vlysses Ithaces dominus, dum suam ingressus terram paupertatis personam induit, particeps malorum quoque paupertatis esse coepit, cum domi suae et iactus exciperet, et ancillarum petulantem exagitationem perferret. Vtque adeo grauis est etiam paupertatis opinio. Testimonium antiquitatis. Quaepropter non possum non admirari Euripidem, qui et malum atque miserum esse dixit nihil habere, et a praestantia generis non posse mutari paupertatem. Conclusi. Quis igitur satis admirari, pro eo ac meretur, possit Theognidem? Cum talia protulit de paupertate studio sapientiae suae.
-
Página 152 (Ejemplo)
Confutatio traditorum de ea quam Daphnen uocarunt, ut minime probabilium.
Infamati autores. Dicere contra poetas rationi quidem consentaneum non est; uerum ipsi tamen, ut contra se dicatur, caussam dant, qui priores istiusmodi fabulas de diis confingunt, Quomodo autem non carere ratione uideatur, cum poeta nullum habeant deorum respectum, nos respectu moueri poetarum? Sane ego quemcunque deorum contumelia affici aegre tulerim, sed Apollinem inprimis, quem ducem et antistitem suae illi artis faciunt. Videamus enim quae Apollinis et Daphnes ab illis conficta fabula sit. Expositio. Daphne, inquit fabula, e tellure prodiit et Ladone. Cumque plaerisque caeteris forma praestaret, amatorem inuenit Apollinem. At hic amator infequendo ille quidem eam urgebat, sed non poterat ipsa assequendo potiri. Tellus uero recepta ad se puella, eiusdem nominis, quod illa habuerat, frondem produxit, et mutatam puellam Apollo sertum esse uoluit. Estque stirps ista sertum cortinae Pythiae, propositum amoris gratia erga mortalem puellam. Et artis illius planta haec est indicium et significativo. Atque fabulae commentum istud est. Cuius repraehensionem ex sequentibus licet sumamus. Ex obscuritate. Daphne e tellure prodiit et Ladone. Quaenam generis istius illi fides? Ips enim certe humanam naturam participante, tellus atque Ladon alterius diuersae compotes sunt. Quae coniunctio uero Ladonis cum tellure aquis eam inundantis? Ita enim omnes scilicet fluuii telluris mariti nominabuntur, nam omnes illam inundant. Quod si procreauit humanam sobolem fluuius, fieri itidem potest, ut ex homine fluuius procreetur. Successiones enim generis autores demonstrant. Nuptias uero quopacto nominant fluuii ac telluris? Sensibus praeditorum ista est celebritas, cum telluris natura sensus expers sit. Aut igitur Daphnen in riuorum numerum reponemus, aut inter homines referemus Ladonem. Quod res ista fieri non potuerit. Verum enim uero si quis concedat poetis natam esse Daphnem tellure et Ladone, partu puella iam edita, quibusnam tribuetur nutrimentum et educativo puellae? Itaque concessa sane procreatione, mox apparebit fieri non potuisse ut ea aleretur. Vbi enim puella uersata fuit degendo? Apud genitorem nimirum. Quis uero omnium hominum durauerit in fluuio uitam degendo? Citius pater priusquam animaduertisset, suffocaret in undis, quam nutriret fluentis filiam. At enim uitam aegit puella apud matrem sub terra. Delituit igitur illa, et occultatam nemo conspexit. Cuius autem absdondita fuit forma, eius cupido originem non admittit. Ab indecoro. Concedamus, si uidetur, istud quoque poetis. Qui uero dei amores esse potuerunt? Nisi cupiditas falsam fictamque naturam indicauit. Est omnium rerum res grauissima amor. Diis autem afirmando tribuere ea, quae atrocissima sunt, impietas est. Nam si perturbationes omnes cadunt in deos, quid ab hominibus illi different? Sin et acerrimam affectionem amoris perpetiuntur, quondam inter eos preferentes quae sunt grauissima, et hominum uulgus discrimen fuerit? At enim neque natura affectionem istam agnoscit, neque Pythius amatorem se esse ostendit. Dissidens. Insequendo autem urgens puellam Pythius, secundus ab illa mortali relictos est? Praestant uiri mulieribus, et iam mulieres diis priores adipiscuntur? Qui sexus inter mortalhes inferior est, quopacto diis extitit superior? Cur autem recepit mater fugientem? Nuptiae scilicet res mala sunt. Quare ergo ipsa mater? Immo nuptiae res sunt bona. Cur igitur bonis illa piuat filiam suam? Vel mater igitur non erat, uel si mater, improba mérito habetur. Dissentaneum. Anne uero repugnabat tellus operibus ipsa suis? Aegritudinis caussam dabat Pythio conseruans, et contra hilaritatis atque delectationis producens. Non oportuit hanc delectare animum eius, quem tristitia uellet afficere. Quid sibi autem uult sertum? Stirps ista applicator cortinae. Est ergo signum uoluptatis ista planta, sed argumentum exhibent ueritatis oracula. Quopacto igitur Pythius ea conexuit? Quae natura non patitur misceri. Quale uero hoc? Quod mortale praetenditur, cum immortalis sit affectio. Sed finis esto mentionis poetarum, ne elocutio etiam mea poetica uideatur.
-
Página 152 (Teoría)
Definitio Confutationis
Contutatio est rei propositae alicuius euersio. Consutanda autem sunt neque prorsus euidentia, neque ea quae fiei omnino nequeunt, sed quae inter haec media collocantur, qui confutare aliquid uult, eunt primum commemorare oportet, quo autores narrationis illius infamentur, et deinde adiungere rei negotiiue expositionem, et uti istis capitibus: primum obscuritatis, et quod abhorreant dicta illa a uero, et pareterea, quod fieri geriue non potuerint. Itemque expositionis dissidentes et indecorae. Atque ita tandem adere, quod diffentanea illa sint et inepta. Hoc progymnasma tractatu suo omne artis ipsius robur compraehendit.
-
Página 156 (Teoría)
Definitio Assertionis
Assertio est rei alicuius propositae confirmatio. Asserenda autem sunt neque prorsus plana atque manifesta, neque omnino eiusmodi ut fieri non potuerint, sed inter haec interiecta media. Asserendo autem utemur contrariis confutationi. Ayque primum laudibus celebrare autorem rei commemoratae: deinde vicissim expositionem opponere oportebit, et capitibus deinceps uti contrariis. Pro obscuris, afferendo perspícua, probibilia pro abhorrentibus a uero, potuisse fieri, pro eo, quod fieri no potuisse uideatur. Non dissidere, quod dissidere dictum sit, sed esse consequens. Itemque decorum pro indecoro, consentaneum pro dissentaneo et inepto. Haec excercitatio, robur complectitur artis uniuersum.
-
Página 157 (Ejemplo)
Assertio traditorum de ea quam Daphnem uocarunt, quod probabilia ea sint.
Laudati autores. Contra poetas qui dicit, is contra Musas ipsas dicere mihi uidetur. Si enim quae poetae pronuntiant, ea de Musarum illi sententia exequuntur: quo pacto non dicet contra Musas ipsas, quicunque poetis quaerit obtrectare? Ego quidem poetarum omnium approbo sententiam, sed eius inprimis qui de amoribus Daphnes et Apollinis sapiente studio narrationem composuit. Quibus enim ab hoc dictis fides non habetur? Daphne, inquit, tellure prodiit et Ladone, et cetera. Expositio perspicuitatis. Quid est, obsecro, in his incredibile? Nunquid omnia habent originem ex terra et aqua? Nunquid elementa semen uitae praebent? Quod si omnia orta prodierunt e terra et acqua, confirmat nimirum Daphne comunem omnium provreationem, progressa ex terra et acqua, atque ea, quae inde extitisset, unde enascuntur cuncta, facie praestitit caeteris. Perquam probabiliter hoc dicitur. Quae enim primum e terra producuntur, ea una cum naturae suae pulcritudine exeunt. Multae etenim in corporibus spectatae formositatis mutationes accidere. Id autem quod primo ortu suo apparuit, omnium scilicet esse formosissimum solet. Credibile est igitur, Daphnem specie formaque excelluisse, quae prima ex aliis esset terrae soboles. Probabile. Cum ergo facie esset eximia Daphne, captus est amore puellae istius Apollo. Probabiliter et hoc admodum. Quicquid enim pulcritudine praeditum in terra uersatur, id diuinam habet originem. Quod si pulcritudo felicitate potior est caeteris terrenis bonis, eius nimirum pulcritudo amatorem habuit deum, cuius hoc esset donum diuinum: quaecunque enim dii largiuntur, ea diligunt et cara habent uniersi. Potuisse ista fieri. Deus uero amator consilium coepit medendi morbo suo. Istius enim coepit medendi morbo suo. Istius enim modi sunt uirtutes: parari ita uolunt, ut uis afferatur. Neque fieri compotem uirtutis licet absque laboribus. Itaque laborabat cupiditate Apollo, et non potiebatur eo quod cupiebat. Non enim conspici potest finis et terminus uirtutis. Vnde Pythium non tellurem amare perhibent. Haud deorum naturam coarguentes, sed naturam habere ad uirtutem rationis aliquid demonstrantes. Atque quod urgetur in fuga, id designat et proponit formam urgentis insequendo. Ex consequente. Cum fugeret autem filia, recepit hanc mater. Mortalia enim cuncta talem sortita sunt naturam, ut unde prodiere, eo reuerti properent. Itaque Daphne ad tellurem se consert, quae tellure prodierat. A decoro. Tellus uero uirgine illa recepta, uicissim stirpem produxit. Ambo enim opera haec terrae sunt: et homines ad hanc cadendo deferuntur, et ex ea arbores enascuntur. A consentaneo. Frondes etiam istae conspectae, caussam dederunt honoris, qui haberetur Apollini. Nam Diui ne stirpes quidem relinquunt exclusas prouidentua sua. Atque his adeo enascentibus coronantur. Primitiae enim terrae diis offerri solent. Laurus autem vaticinationis signum atque nota extitit. Quod ipsum quoque, ut opinor, conuenit. Nam et sacerdotem Sophronam appellant, et oraculorum responsa de Sophrona procedunt. Itaque hactenus puella ista uirtutibus consecratur, quatenus ignara fuit uoluptatis. Qui enim impotentiae et luxuriae morbo laboraret, is euentus futuros nequaquam posset prospicere. Ob haec equidem poetas admiror, et carminum ueneror gratia.
-
Página 160 (Teoría)
Definitio Loci Communis
Locus communis oratio est augens ea, quae in aliquo sunt bona aut mala. Ita autem appellatur, quod communiter ad omnes idem negotium participantes quadret. Nam oratio quae habetur aduersus proditorem, quadrat communiter in participes actionis illius universos. Habet autem rationem secundarum partium et epilogi, quae est peroratio. Et eam ob rem communis locus prooemio, id est, exordio caret. Sed fingimus prooemii figuram exercendae iuuentutis gratia. Post quod capita pones: primum e contrario. Huic addes expositionem, non ut doceas auditorem, est enim res nota, sed ut comoueas. Tum deinde comparationem addes, quod reo prosit. Mox uoluntatem, (quo nomine certum quoddam caput apellatur) sententiam eius qui aliquid aegit culpando. Ad haec adiunges egressionem, per coniecturas obtrectando uitae praeteritae. Et mox misericordiam explicabis, et tandem adiicies ultima atque perfecta capita progymnasmatis: legitimum, iustum, utile, fieri potuisse aut posse, laudabile et honestum, euentum.
-
Página 161 (Ejemplo)
Locus communis in Tyrannum
Prooemium I. Cum sint leges et iudicia constituta in nostra ciuitate, poenam debet subire legibus is, qui perfecit n eleges omnino essent reliquae. Nam si isto iudicio absolutus popularis hic magis fore uideretur, poterat sane ei aliquis poenam remittere. Quia uero in praesentia elapsi ui set iniuria grauior futura est, quopacto aequum fuerit, hac uenia principatum dominationis fundari. Prooemium II. Atque aliis cunctis, qui forte iudices ducti sunt, nihil impendet detrimenti de absolutione reorum, at tyrannidos (quae iniusta dominatio est) permissio, damnum inferet ipsis iudicibus. Nam ne iudicandi quidem potestas relinquitur, si tyrannus rerum potiatur. E contrario. Videmini autem mihi istius uoluntatem certius perspecturi esse, si maiorum nosytorum rationes consideretis, et quam praeclarum hoc opus illorum sit, quod instituerunt gubernationis formam ab unius potentia remotam. In quo quae eorum iustitia cernitur? Quia enim aliae alias fortunae hominibus accidunt, quibus uoluntates horum mutantur, in aequalitatem illi fortunae legum aequalitate corrigentes, eas sanxerunt leges, quibus omnium uma efficeretur uoluntas atque sententia. Atque est scilicet ciuitatibus lex: correctio eorum malorum, quorum caussas dant fortuiti casus. Expositio. Horum nihil ille animo uersans, consilium coepit perniciosissimum, legitimum statum ciuitatis conuellendi. Atque ita scilicet ipse secum: quae ista, dii immortales, res est? Egone cum in oculis multitudinis sim, feram prorsus esse aequalem conditionem meam aliorum conditioni? Frustra ne igitur tam ambitiosum fortunae studium in me locupletando susceptum esse sinam? Et coetus iam pauperum iudicium de me faciet. Et quod uulgus sciuit, id in me legis sancitae habebit potestatem? Quaenam ergo libertas ostenditur? Arcem occupabo, et istud perditissimarum legum impedimentum amouebo. Et ita opse ego, qua uulgus teneatur, lex erro, non illi, qua ego. Huiusmodi disserens ipse secum, finem incepto non imposuit. Obstitit enim prohibendo benignitas diuina. Propter quae igitur gratia a nobis debetur Deo, ea nequaquam isti hodie ad salutem prodesse oportet. Comparatio. Atrox facinus est homicidae, sed superat istud tyranni. Ille enim unius quem obuiam habuit caede polluitur. At hic uniersam cuitatis fortunam euertit. Quanto igitur modica offensio inferior est foeditate caedis omnium, tanto leuis est delictum homicidae quam tyranni. De sententia. Comes est mortalibus caeteris uniuersis studium in atrocissimis quoque sceleribus, uoluntatis saltem e facinore eximendae, solus autem tyrannus audaciam suam non esse uoluntariam, dicere nequit. Si enim inuitus ad dominationem et opprimendam libertatem accessisset, poterat fortasse aliquis culpam illi uoluntatis remittere. Quia uero consulto patrauit facinus: qui locus iusticiae relinquetur, si is eripiatur poenae, qui sua sententia atque uoluntate factum ipsum anteuertit? Egressio. Caeteri sane mortalhes omnes, qui in ius apud nos uocantur, de praesentibus modo criminibus caussam dicere coguntur, et saepenumero anteactae uitae respectu absoluuntur. In isto solo autem iudicium de utroque tempore faciendum est. Nam et superior aetas moderationis laude caret, et praesentia praeteritis sunt grauiora. Quapropter poenam persoluat utrorumque nomine, quibus et olim et postea tristicia nos affecit. Misericordiae explicativo. Quinam uero deprecando istum poterunt liberare: liberi nimirum ipsius. Vos autem cum hi lamentabuntur, tunc astare coram uobis ipsas leges arbitramini. Pro quibus multo scilicet aequius est sententiam ferre quam pro liberis istius. Nam per huius liberos iniusta dominatio confirmabitur, per leges autem iudicandi uobis contigit potestas. Et ideo aequius est pro illis suffragium uos ferra, per quas iudices uos estis constituti. Legitimum. Quod si lex iubet honorem habere patriae liberatoribus, reliquum scilicet est, ut seruitutem parantes supplicio sustinere, quantam ipsius facinus meritum est. Vitile. Proderit autem ruina tyranni, haec enim id praestabit, ut leges consistant. Fieri posse. Facile autem est de isto hoc tempore supplicium sumere. Non enim ut ipsi satellitibus opus fuit ad inuadendam dominationem, sic nobis ad tyrannum euertendum auxiliis atque sociis opus futurum est, cum iudicum sententiae satis potentiae sint habiturae ad totas uires tyrannidis destruendas.
-
Página 165 (Teoría)
Definitio Encomii.
Encomium (quam laudationem interpretamur) esto ratio qua exponitur, quod in aliquo boni inest. Facto nomine exe o, quod in comis olim decantaretur. Vocarunt autem comas eos, qui sunt uici et angiporta. Inter Encomium, hymnum et praedicationem hoc interest, quod hymnus deorum sit, laudatio autem mortalium. Quodque praedicatio breuiter, absoluatur, laudatio autem explicetur artificiose. Laudari autem debent personae, res, tempora, loca, animália bruta, et praeterea stirpes. Personae, ut Thucidides, Demosthenes. Res, ut iusticia, temperantia. Tempora, ut uer, aestas. Loca, ut portus, horti. Animalia bruta, ut equus, bos. Stirpes, ut olea, uitis. Erunt laudationes et comunes et singulares. Communes, ut Atheniensium uniuersorum, singulares, ut unius ciuis Attici. Atque haec est encomii diuisio. Elaborari autem poterit his capitibus. Prooemium ad argumentum ipsum accommodabitur. Postea genus ponetur, idque distribuetur gente, patria, maioribus, parentibus. Sequetur educatio distributa in studia, artem, leges. Deinde praecipuum caput Encomiorum actiones adiunges. Harum distributivo est, animo, corpore, fortuna. Animo, ut mentione fortitudinis, aut prudentiae. Corpore, ut formae, celeritatis, roboris, fortuna, ut potestatis, diuitiarum, amicorum. Cum his comparationem, maiora aplicando ei, qui laudatur, complecteris, et ita Epilogum, id est, conclusionem adiicies, quae uoti potissimum similitudinem habeat.
-
Página 166 (Ejemplo)
Encomium Thucydidis
Inuentores rerum utilium honore affici aequum est ex iis, quae praeclarissima ipsi pepererunt, quodque ab ipsis prolatum est in lucem, id decet oferendo retribuere ei, qui exhibuerunt. Quapropter Thucydidem orationis laudibus celebrabo, in proposito habendi honorem illi ex propriis ipsius bonis. Ac honestum quidem est honorari omnes beneficiorum autores, sede o magis Thucydidem, quo omnium est inuentum illius pulcerrimum. Nam in cunctis rebus nihil oratione melius depraehendi, et Thucydide sapientior, quod ad facultatem attinet orationis, reperiri nemo poterit. Genus. Atque prodiit ex ea Thucydides, quae et uitam illi et artificium largita est. Non aliam enim hic, sede andem originem habuit, quam orationis facultas atque copia. Et uita matrem nactus est Athenas, in suis maioribus complexus regium nomen. Et ex superiore genere, fortunae ipsius maior prodiit potentia. Et coniunctis ambobus his, robore generis et populari ciuitate, ad mutuam utriusque correctionem, ab utroque adiumenta fuere collate. Cum diuitas ipse haud male partas corrigeret aequalitate oris liberi, et ciuilem egestatem generis foelicitate occultaret. Educatio. Atque tali ortu spectatus, in Republica et inter leges ille educator, qui aliis status bonitate praestat. Qui autem statuerat ad arma simula c leges uitam suam accommodare, consilium cepit, et sapientiae studio et Imperatoriae laudi operam dare: neque armis priuando doctrinae eruditionem, neque praelia atque prudentiam separando. Et effecit meditationis diligentia unum, ex iis, quorum non erat unum artificium, et natura sua distantia contraxit, ut fierent unum. Actiones. Postquam autem uirilem aetatem attigerat, tunc quaesiuit opportunitatem ad proferendum demonstrandumque ea, quae dudum studiose excercuisset. Ibi statim fortuna bellum exhibuit, stuppeditauitque illi peculiar opus artis, res ab uniuersis Graecis gestas, et in bello dirrepta, hoc custodiente, fuere conseruata. Quae enim aegerunt illi singilatim, ea tempus ipse non passus est occultare. Itaque notum est, captam esse Plataean, et constat uastata Atticae loca, et patet Atheniensium classem nauigando obiisse Peloponesum. Vidit nauales pugnas Naupactus, neque esse haec obscura Thucydides conscribendo siuit. Lesbus capta est, et idipsum hodierno etiam die celebratur. Praelium est comissum cum Ambraciotis, neque factum istud tempus oppressit. Non ignoratur iudicium Lacedaemoniorum iniquum. Non obrutum silentio est egregium facinus Atheniensium ad Sphacteriam atque Pylum. Hinc Cercyrei quidem ad concionem Atheniensium ueniunt, Corinthii uero his reclamant. At Aeginetae Lacedaemonem se et accusatores conferunt. Et moderate sese prudenterque gerit pro concione Archidamus, Sthenelaidas autem ad bellum instigat. Ad haec accredit pericles Laconicam legationem ignominiose tractans, et morbo laborantium Atheniensium indignatiom cohercens. Ista simul uniuersa libris Thucydidis conseruantur toti uitae humanae. Comparatio. Atque audet aliquis cum hoc comparare Herodotum? Cum huius narrationes omnes ad delectationem tendant, illius uniuersa oratio ad ueritatem pertineat. Quanto igitur inferiora sunt iucunda ueris, tam longo interuallo a laudibus Thucydidis Herodotus abest. Conclusio. Multa poetarnt praetera de Thucydide differi, nisi praedicationis copia interciperet omnium enumerationem.
-
Página 169 (Ejemplo)
Laudatio Sapientiae
Prooemium. Adipisci quidem sapientiam fortunatorum, nullius autem facultatis est merita eam laude celebrare. Tanta enim in hac abundantia felicitatis est, ut istud bonum communiter a diuis possideatur. Alia enim aliis diis studia tribuuntur: Iuno nuptiis praeficitur, bellis Mars uma cum Minerua. Ad ignem excudit aes Mulciber. Neptunus praeit nauigantibus. Denique alia alius deorum in re excercetur, sapientiam autem participant uniuersi. Sed proprie ante omnes hanc Iuppiter uendicat. Quanto enim hic potentia deos caeteros, tanto eosdem sapientia superare reperitur, utque potentia fretus esse possit Iuppiter, sapientia ei praestat. Genus seu educatio. Atque Diuis haec quidem cognatione parta est, bonum uero istud delatum in terram, et illud diuina soboles attulit. Quocirca admirari poetas supra modum libet, cum Palamedem et Nestorem, et si quis alius longe sapientissimus ipsorum carminibus perhibetur, deorum filios fecerunt. Non repraesentantes illos quidem naturam deorum, (ita enim fuisset ipsorum conditio omnino diuina, et genere suo uirtutis communitatem declarassent) sed quodad acquisita ab his fuit uirtus diuina, eousque pro filiis deorum habiti sunt. Et ita deorum progenies iudicantur, quod diuinum bonum ab his prouenerit, generis illud sui monumentum. Actiones. Atque utroque tempore ita sapientia potens est. Ex caeteris enim alia in pace tantummodo in laude et precio, alia in bello solum admirationi sunt. Ex omnibus autem rebus uma sapientia obtinere potentiam scit in ambobus et sigulis. Nam et bella haec gubernat tanquam pacis ignara: et pacem sic participat, ut prorsus proelia ignorans. In utracunque autem parte superior fuerit, hanc solam tueri statuitur. Pacis enim tempore leges sancit, omnique genere utitur quietis. In bello uero dux este t conciliatrix uictoriae. Et quae praestat ut armis sint aliqui superiores, ea pro concione alterum uirtutis operibus excellere non sinit. Itaque utroque uersus aequale est ingenium illius, ut tam beligerantes quam remanentes domi uiribus potiores sint. Sola sapientia diuinas agit partes. Sola enim, Dei instar, futurorum scientia praedita est. Haec agricolis terram explicat, et nauigantibus aperit mare. Neque fruges percipi possent, absque sapientia esset. Neque item nauem conscendere liceret, nisi sapiens contingeret gubernator. Quapropter quaecunque ambitiose mare suppeditat, et exhibet tellus hominibus, eorum omnium sapientia est inuentrix. Haec ipsa ignorari delitescendo non est passa, si quid arcani celum quoque complectitur. Et, qui enim solis orbis ambitus sit, et quae singulae stellae spacia conficiant, sola sapientia inueniendo cum hominibus communicauit. Iam sapiens ne terrenorum quidem est imperitus. Quin etiam, quod mortui supérstites futuri simus, sola sapientia explicauit. Haec Troiam caepit. Quamque longum adeo tempus capere non ualuerat, eam sapiens consilium subaegit. Eadem Persarum euertit uires uniuersas, unius sapientis consilii adminiculo. Cum cepisset consilium sapientius Vlysses, ibi tum Cyclopis interibat oculus. Ita apparet a sapientia omnem procedere potentiam. Comparatio. Et audebit iam aliquis cum hac confere fortitudinem? At enim quicquid suapte natura efficere ualet fortitudo, id totum a sapiential consequitur. Quod si for fortitudini detrahas prudentiam, relinquetur illa in culpa. Conclusio. Per errant multa quae disseri possent de sapientia, uerum simul comemorando omnia exequi, eiusmodi est, ut prorsus fieri nequeat.
-
Página 172 (Teoría)
Definitio uituperationis.
Vituperatio oratio est exponens ea uitia quae in aliquo insunt. Inter hanc et locum commune hoc interest: quod locus communis supplicium inferri studeat, vituperation uero insectationem seu obtrectationem tantum complectatur. Diuisionis autem huius eadem sunt capita, quae laudationis. Et ea uituperari debent, quae laudari: personae, res, tempora, loca, animalia bruta, itemque stirpes. Vituperare autem licet aliqua tam communiter quam singilatim. In prooemio ordiens pones genus, idque diuidendo explicabis secundum laudationis rationem. Itemque educationem, et actiones, et comparationem et conclusionem ita collocabis, quemadmodum in laudationibus.
-
Página 173 (Ejemplo)
Vituperatio Philippi.
Neque laudum expertem uirtutem, neque vituperatione carentem prauitatem relinquere aequum est. Quandoquidem utroque modo relinquitur aliis partum lucrum, dum boni collaudantur, et mali culpantur. Sane male audire cunctos animis malis praeditos, fas est: sed eo magis ex omnibus Philippum, quo caeteris improbitate omnibus superior est. Nam ex ea gente prodiit quae est inter barbaricas deterrima quaerens. Primum enim istos Argiui expulerunt. Deinde uagantes illi in eam terram quam modo habent, confugerunt: duplice fortuna aduersa usi in sede paranda, dum potioribus cedunt, et deteriores ipsi eiiciunt, ac per ignauiam et auiditatem certam eis regionem incolere non conceditur. Atque ille gente ea ortus, sutiliorem habuit cuitatem patriae originis. Et Macedones enim barbarorum deterrimi, et Pella in solo Macedonico futilissima est. Ex qua ne seruientes quidem homines grati sunt ulli. Iam ex ista hic natione ortus, maiores nactus est solo illo asperiores. Nam inter maiores ipsius Philippus extat, cui successione generis terram eam obtinere concessum non fuit. Sequitur hunc pater ipsius Amyntas, cui ad regni possessionem alieno auxilio opus fuit. Eiectum enim hunc Athenienses restituerunt. Cumque ista origo huius ante oculos esset, mansit ipse apud Athenienses obsidis conditione. Et quamuis in media uersaretur Graecia, mores tamen illa consuetudine non mutauit, sed intemperantiam barbaricam inter Graeca studia prae se tulit. Diuisisque ac distinctis omnibus apud Graecos et Barbaros, idem iste erat cum utrique, improbitatem parem in dissimilibus generibus excercens. Ac primum seruitute oppressit cognatas gentes, perfidiam ibi declarans ubi extiterat atque creuerat. Itaque adortus uicinarum regionum quosque; eos delere, et Paeonibus captis adiicere Illurios, et Triballorum regionem inuadendo capere, tam multas denique nationes occupare, quam multis circumquaque minus propitia tunc fortuna fuit. Atque potitus ille quidem Barbarorum proeliando corporibus, sed animis una cum corporibus potitos non fuit. Quique armis coacti serui erant, ii somniare defectionem, esseque cognitatione própria sui iuris, quamuis reips seruirent. Subiectis autem ditioni suae finitimis. Primumque Graecorum in Thracia urbes subigere, potiendo Amphipoli et opprimendo Pydnam, et una cum his Pitidaeam corripiendo: neque Pheras a Pagasia separare neque a Pheris Magnesiam, cum totae Thessaliae urbes occuparentur, quae feruitutem tanquam generis notam tulerunt. Meretur narrationem exitus quoque ipsius ex uita. Dum enim aggrediendo plurima loca subigeret, et foederibus uiolatis, eos, quibus cum illa fecerat, seruitute opprimeret, ob hanc fractorum foederum impietatem, iratum numen diuinum, dignam ipso mortem obtulit. Non enim ita in proelio cadere eum uoluit, ut aliquod facinus uiri fortis, testimonium perhiberet mortis ipsius, sed inter medias interemtum uoluptates sustulit, ipsis uoluptatibus, praeclara scilicet pompa funebri, scelera Philippi celebrando, ut intemperantiae suae, utroque tempore; tam uitae quam mortis, testes haberet. Atque cum isto aliquis iam Echetum comparauerit? At hic partes minutas extremorum membrorum amputans, corpus reliquum siuit intactum: ille uero tota una cum totis partibus corpora deleuit. Quanto autem grauis est totum extingui quam partem aliquam, tanto Philippus Echeto atrocior. Non sciuit Philippus cessare et quiescere donec superstes fuit, finiri autem atque desinere orationis de eo expositionem necesse est.
-
Página 176 (Teoría)
Definitio Comparationis.
Comparatio, est oratio oppositae inquisitionis, quae complectitur inferindo ad id, quod collationis gratia adhibetur, applicationem maioris aut aequalis. Comparando autem oportet applicare uel honesta ac praeclara bonis et probatis, uel futilia futilibus, uel bona probataque improbis et malis, uel parua maioribus. Et omnino est comparatio duplex laudatio, seu oratio composita de laudatione. Atque est comparationis locus omnis prorsus acer atque vehemens, sed is potissimum, quo comparantur parua cum magnis. Ea autem omnia comparari debent, quae laudari et uituperari: personae, res ac negotia, momenta temporum, loca, animalia bruta, et praeterea stirpes. In comparatione autem res totae cum rebus totis conferendae non sunt (est enim hoc abiectum et contentionem non habet) sed capita singulatim cum capitibus. In hoc enim certe contentio inest. Nam diuiso seu dispositio laudationem conformat non comparationem. In hunc tractatum comparationis caput non incidit, cum ipsum progymnasma totum comparatio sit.
-
Página 177 (Ejemplo)
Comparatio Achillis et Hectoris
Virtutem cum uirtute comparare quarens, oppono examinando pelidem Hectori. Quamuis enim uirtutes ipse per sese ueneratione dignae sint, collatione tamen spectatiores efficiuntur. In una terra ambo isti nati non fuere, sed in praestante laude uterque. Nam alter patriam habuit Phthiam, unde is prodiit a quo Hellas (quae Graecia est) cognomentum traxit: alter Troiam, cuius inter deos primarii dii fuerunt conditores. Quantum autem ualet ad hoc, ut minor laus non sit, esse paris regionis ciuem, tanto minus longo post Achillem Hector interuallo relinquintur. Iam procreati in terra laudata ambo, habuerunt aequalem itidem ambo cognationem. Vterque enim Ioue ortus est. Nam filius fuit Achilles Pelei, Peleus Aeci, et Aeacus Iouis. Hector autem similiter Priami et Laomedontis, Laomedon uero prodiit a Dardano, et Dardanus filius fuit Iouis. Atque autorem nacti generis Iouem, patres etiam adepti sunt existimatione pares. Contigerunt enim patres Achilli Aeacus atque Peleus. Quorum ille eripuit Graecos cladibus mortiferae sterilitatis: hic autem caesis Lapithis praemium uictoriae est sortitus deae coniugium. At Dardanus ex Hectoris fuit maioribus, qui participarat dudum deorum immortalium cotidianae uitae consuetudinem, pater uero Priamus dominus urbis, quam moenibus dii cinxerant. Vt autem existimatione aequale est participem esse coniugii et consuetudinis uitae cotidianae, sic aequales existimatione ducendi sunt Hector et Achilles. Talibus autem orti maioribus ad fortitudinis laude mambo sunt educati. Hic enim alumnus Chironis fuit, illius uero educator Priamus, qui naturalia dedit uirturis documenta. Itaque aequalis utriusque ad uirtutem educatio, aequalem utrique celebritatem conciliat. Postquam uero ad uirilem aetatem ambo fuere progressi, uno in bello pari facultatem uirium praestiterunt. Primum enim Hector Troianorum fuit ductor, et quoad uita durauit, praesidium. Deinde sociis Diis mansit proeliando incolumis, et cum cecidisset, ruinae caussam dedit Troiae. Sed Achilles armatus dux fuit Graeciae, et terribilis cunctis Troianos pugnando deuicit, et sociam habuit in proelio Mineruam, et cum cecidisset uictoriae copiam ademit Achiuis. Atque Hector quidem ope Mineruae inferior est interfectus. Achilles uero cecidit ictu Apollinis. E tambo hi deorum soboles, a diis sunt interemti. Vnde enim extiterat origo generis, indidem et finis uitae oblatus est. Quemadmodum igitur horum ta muita quam mors existimatione par est, ita Hector quoque et Achilles pares dici debent. Erant alia pura, quae de utriusque uirtute dicerentur, nisi parem existimatione gloriam rerum gestarum haberent ambo.
-
Página 179 (Teoría)
Definitio Ethopoeiae.
Ethopoeia est imitatio ingenii et moris personae subiectae. Huius differentiae sunt três: idolopoeia, prosopopoeiae, ethopoeia. Atque est Ethopoeia ea, quae personam habet notam, cuius tantum ingenium moremque confingit, et inde hoc nomine appellata fuit (quo ingenii et moris fingendo expressio significatur). Vt, quae uerba facere Hercules ad Eurysthei imperium potuisse uideatur. Hic Hercules iam notus est, sed personam dicentis effingimus. Idolopoeia uero ea est, quae et ipsa quidem personam habet notam, sed mortui et quae oratione deficitur. Quemadmodum finxit Eupolis in fabula, cui nomen populi, et Aristides in oration cuius est inscription, pro quatuor quibusdam. Et hinc illa nomen inuenit, (quo significator umbrae simulacrum) prosopopoeia autem est ea, in qua sunt ficta omnia de ingenio moribusque et persona. Qualem Menander introduxit Elenchum. Est enim Elenchus res sane quaedam, sed persona non est. Et ideo huic istud nomen est impositum (quo significatur personae fictae commentum) confingitur enim uma cum persona mos quoque et ingenium. Ac diuisio quidem haec est. Sunt autem Ethopoeiae aliae affectuum uehementiorum, aliae mitiorum, aliae utromque. Vehementiorum sunt affectionem eae, in quibus perpetuae sunt perturbations. Vt quae Hecuba facere, Troia diruta, uerba potuisse uideatur. Mitiorum, in quibus tantummodo exprimuntur ingenia ac mores. Vt quid uerborum mediterraneus aliquis primum mari conspecto facturus esse uideatur. Vtrorumque (in quibus ambo illi affectus miscentur) complectentes et hanc et illam formam. Vt, quae uerba Achilles caeso Patroclo deliberans de bello, facere potuisse uideatur. Ad ingenium enim et morem pertinet consultatio. Ad perturbationem animi, amicus occisus. Ethopoeia elaborabitur forma orationis perspicua, breui, florida, soluta, ab omni implicatione et figurarum gestu aliena. In dispositione autem pro capitibus uteris tribus temporibus: praesente, praeterito et futuro.
-
Página 181 (Ejemplo)
Ethopoeia affectus vehementioris.
Quam orationem habere Niobe de casu interfectorum liberum ptuisse uideatur. A tempore praesente. Quam uero ego cum qua fortunam commuto? Orba liberis, quorum copia dudum fortunata essem. Atque multitudo in penuriam modo conuerit. Et ne unius quidem mater sum, quae numerosa sóbole celebrabar. Non parere profecto omnino oportuit potius quam parere ad lacrimas. Plane sunt infeliciores quibus liberi eripiuntur, iis quae peperere munquam. Quo denim ad experimentum peruenit, eius spoliatio tristitiam assert. A praeterito. Ego sane, o me miseram, simili fortuna utor patris mei. Tantalo procreata sum, qui familiariter cum diis uersatus, et post hunc usum ab eis est eiectus. Et ego Tantali proles aduersae fortunae testimonio genus confirmo. Cum Latona me coniunx, et hinc caussa extitit miseriae meae, contigitque; ista mihi consuetudo ad orbitatem liberum meorum, et cum dea conuictus ad calamitates Mihi euasit. Priusquam notitiam Latonae experirer fortunata mater eram, sed illam consecuta, nunc expers sum sobolis, quam ante istam familiaritatem habebam unmerosam. Et nunc in manibus sunt lamenta de utriusque sexus liberis, et facultas luctus honestatis graui ratione constituti adimitur. Quodnam sepulcrum sufficere poterit exitio totius sobolis interemtae? Non relinquunt locum funeris honori calimitates. A future. At enim cur in his deplorandis moror? Cum liceat precari deos, ut in alterius generis naturam mutata conuertar. Vnam miserae fortunae liberationem cerno, transitum ad ea, quae sensu carente. Tametsi non minus uerear, ne etiam in hac sipsa pecie lacrimari perseuerem.
-
Página 183 (Teoría)
Definitio descriptionis.
Descriptio est oratio ambitiosa expositione oculis subiiciens id, quod declaratur. Describendae autem sunt personae et res, temporaque et loca, animalia bruta et praeterea stirpes. Personae, ut Homerus in Odyssea Eurybatem describit, qui esset: incuruis humeris, ater, crispoque capillo. Res, ut naualia aut pedestria proelia, qualia historicus. Tempora, ut si quis exponat de uere et aestate, quinam flores in illis enascantur. Loca, ut idem Thucydides portum Thesprotarum Chimerium, qua forma sit, enarrauit. Describendo personas a primis ad ultima procedi oportet, id est, a capite ad pedes. Sed describendo res, ab iis quae illas antecedunt per compraehensas in ipsis, ad ea quae euenire inde solent. Tempora autem et loca, ex iis quibus illa continentur et quae in ipsis insunt. Descriptionum aliae sunt símplices, aliae coniugatae. Simplices, ut quae pedestria aut naualia proelia exequuntur. Coniugatae, ut qua eres et tempora copulant, quemadmodum Thucydides proelium nocturnum describit in Sicilia. Vna enim cum illius gesti modo, quod tempus fuerit noctis definiuit. Qui aliquid describent, eos formam orationis exprimere oportet liberam ac solutam, et hanc diuersis figuris uariare, et omnino sequie as res quae describentur.
-
Página 184 (Ejemplo)
Descriptio arcis Alexandriae
At arces enim ita constituuntur, ut tutas praestent illae quidem urbes communiter, in aeditioribus enim urbium locis aedificiis muniuntur, quam muniunt urbes. Atque Atheniensem arcem mediam includit Athenarum spacium, sed eius arcis, quam suae peculiari urbi imposuit Alexander, ita perfectum opus est, ut appellatio huic congruat. Nam in editiore urbis parte eam collocauit, et uerius licet hanc Vrbis arcem appellare, quam illam, qua animos sustollere Athenienses more consueuerunt. Talis enim quaedam illa est, qualem disserendo oratio nostra demonstrabit. Locus quidam editior solo eminet. In hoc longe altitudine procedente utranque ob caussam nominatur Arx urbis, quod et extollatur altitudine, et editiori loco imposita sit. Viae ad hanc aequales non sunt. Hanc enim uia, illac aditus est. Et uiae istae nomina mutant, et quo sese habent modo, ita etiam uocantur. Vna enim pedibus communiter simule t plaustro adiuncto, accedendi uia patet: in altera autem gradus sursum uersum reuulsi sunt, qua plaustra traduci nequeunt. Scalae enim impositae scalis maius deinceps sempre spacium exhibent, deducendo a minore, euaduntque in sublimius, neque desinunt antequam perueniatur ad centum. Terminus enim numeri ibi est ultima summa perfectae mensurae. Excipit autem scalas uestibulum inclusum mediocribus cancellis. Ibi quatuor eminet columnae maximae, multas atque diversas uias ad introitum unum coniungentes. Supra has columnas extat aedificium medíocres columnas alias praetendes. Quae illae quidem colore sunt dissimules, sed elaborationis collatione ornatum operi addunt. Aedificii autem lacunar in orbem cogitur, in quo ingentis rerum monumenti pegma visitur. Ad arcis ingressum, lateribus unum spacium aequalibus quatuor distinctum, et machinationis illius figura quadrata est. Atrium uero in medio circumdata columnis. Hoc excipiunt porticus columnis distinctae aequalibus, et ea mensura definitae, ultra quam maior capi nequeat. Singulae autem porticus ad transuersas alteras desinendo pertinente, et columna duplex ad utramque diuiditur porticum, unam terminans et inchoans alteram. Intra porticus aedificando, passim extructa septa sunt. Quorum alia penus sunt librorum, et patente laboriosis in sapientiae studio, et ad copiam sapientiae prouehunt ciuitatem uniuersam. Alia consecrata sunt ad ueterum deorum cultum. Porticus lacunar habent elaboratum auro. Columnarum capitula aere quidem illa sabrefacta, sed auro contecta sunt. Atque non est exornata aliter, quaedam exhibere Persei certamina. In medio autem eminet columna uma altitudine supra caeteras árdua, atque tottius loci spacium exhibens apertum (neque progrediens aliquis, quo pergat nouit, nisi illa columna itinerum índice utatur) et terra marique arcem conspectui exponit. Captitulum autem columnae huius rerum principia circumstant. Et priusquam in médium atrium perueniatur, collocatum est quoddam opus diuisum portas uersus, quae nominibus deorum ueterum appellantur. Ibidem erecti stant obelisci duo lapidei, et fons est praeclarior quam Pisistratidarum. Superatque fidem miraculum, complectens numerum eorum, qui illud opus perfecerunt. Quod enim unus ad fabricandum non sufficeret, spectantur propositi ibi totius arcis opifices ad duodecim. Descendentem de arce excipit hac aequabilis loci spacium speciem stadii referens, unde et loco nomen factum, illac alterum diuisum similiter, sed non aequali excursu. Omnino pulcritudo, maior est, quam ut uerbis exprimi possit. Quod si quid est praeteritum, id scilicet quase in cellis admirabilis rei detuit. Cum iis enim quae enarrare non licuit, est praetermissum.
-
Página 187 (Teoría)
Definitio Theseos.
Thesis est oratione exposita consideratio de re quapiam quam contemplamur. Harum aliae sunt ciuiles, aliae cognitionis seu scientiae. Ciuiles, actionem habent ex qua cilitas constat. Vt: sintne coniungendae nuptiae? An nauigandum sit, na extruenda moenia. Ex his enim, dum fiunt, omnibus constat ciuitas. Cognitionis theses in sola mentis contemplatione uersantur. Vt, sitne celi figura globosa? Sintne mundi plures? Haec sub humanum experimentum haud ueniunt, et solius mentis contemplatione continentur. Inter thesin et hypothesin hoc interest: quod hypothesis habet peristasin, sed thesis illius expers est. Est autem peristasis: persona, res ac negotium, caussa, et caetera. Vt in hoc: sintne extruenda moenia? Consideratio est quae personam bom habet. Hoc uero: ad Persarum impressionem deliberant Lacedaemonii de munienda Sparta, hypothesis est. Habet enim personam Lacedaemonios consultantes. Caussam, impressionem Persarum. Prima autem inter progymnasmata thesis admittit in disceptando obiecta atque horum solutiones. Disponitur itaque thesis primum ea, cuius nomen est Ephodus (id est, recta ad rem aggressio) qua loco prooemii in dicendo uteris, et deinde ultimis ac perfectis capitibus: legitimo, iusto, utili, expedito.
-
Página 188 (Ejemplo)
Thesis: an nuptiae coniungendae sint?
Qui istam rerum uniuersitatem breuiter honorare uult, is coniugium praedicando celebret. Hoc enim e celo prouenit, immo celum ipsum diuis complet, e uim obtinet patriam in iis, a quibis nomen paternum confertur. Cumque deos procreasset, reliquit illud quidem his ipsius naturae custodiam attribuit uniuersis. Et quae permanere non possunt, ea transferendo perfecit callide, ut successionibus durarent. Hoc primum ad fortitudinem uiriles animos effert. Propterea enim quod coniugii ista ratio est, ut liberi ductis uxoribus suscipiantur (quorum gratia bella geruntur) ideo róbur uma cum suis muneribus largitur. Efficit idem non fortes modo uiros, sed iustos quoque. Nam quia cognationum decora ambiuntur, quarum solicitudine iura homines colunt, ita sit, ut hinc existant iustitia simul atque fortitudine praediti. Quin sapientes etiam coniugo fiunt homines, dum excitantur ad prospiciendum iis, quos habent carissimos. Quodque est admirabile, castitatem afferre coniugium scit, et cum ambitiosa in hoc uoluptatum appetitione castitatis temperantia commista est. Cum enim legem hoc uoluptatibus constituat, uoluptatum ita usum castitatis lege concedit.Et quod ipsum per sese culpatur, id in coniugio suspicitur. Si igitur coniugium producit tam deos, quam singulorum deinde cognationes, et opus huius sunt iusti, idemque; instituendo sapientes efficit atque castos, cur non honor illi, quoad eius fieri potest, habeatur? Obiectum. Sane, inquiat aliquis. At enim coniugium caussam dat casuum aduersorum et miseriae. Solutio. Videre tu Mihi fortunam accusare, haud coniugium. Quibus enim malis conflictando afficiuntur homines, ea fortuna infert non conugium. Quae autem ornamenta mortalibus hoc praestat, eorum iam commoda a fortuna nequaquam proficiscuntur. Quocirca magis admirationi esse debet coniugium, quam accusari calamitas fortunae. Vt maxime uero ea, quae in hominum uita deterrima sunt, coniugo tribuamus, ideo ne coniugio est absistendum? Haud profecto difficultates rebus adhaerentes earundem desertionem et fugam efficere solent. Atque mihi in singula artificia inquirito, in quibus inhaeret aliquid omnino eorum quae accusas. Agricolis molesta sunt fulmina, et perniciosae grandines. Non tamen illi agricolae quorum fulmen solun vastat, solum suum etiam deserunt aufugiendo, ac potius perseuerant in terrae cultu, quamuis aliquid triste celitus accidat. Russum aduersa fortuna nauigantes utuntur, et naues perdunt tempestate existente, non tamen propterea nauigationem acquiescendo omittunt, quod parte quadam huius offenderint, sed casum aduersum fortunae illi quidem ascribunt, nihilo tamen minus copiam, quae ex mari contingat, expectare pergunt. Iam proelia atque bella dimicantium certe corpora perimunt, at hi non ideo tamen quod pugnando cadere possint, pugnas defugiunt, sed quia bellum gerendo in admiratione sunt, si cadendum etiam sit, boni id consulunt, simulque quod incommodi de praesente bono adhaeret, confundendo occultant. Non enim quae bona sunt ea propter mala fugere, sed bonorum gratia deterrima quaeque sufferre debemus. Quapropter haud est consentaneum: Agricolas, nauigatores, praeterea milites tolerare difficultates suas, coniunctarum laudabilium actionum gratia, si nobis coniugium ideo minus honorabile, quod afferat aliquid molestiae, futurum est. Obiectum. Sane, inquit, Verum enimuero uxoribus uiduitatem hoc, et liberis orbitatem affert. Solutio. Iste est mortis terror, et affection haec naturae nota. Tu uero crimen istud inferre coniugo uideris, quod non efficiat deos ex hominibus, et hoc accusare, quod non reposuerit in numerum deorum res humanas. Quaeso enim dicas, cur rerum facias coniugium eorum quae a morte excercentur? Aut cur de Hymenaeo perhibeas ea, quae profitetu Natura? Concedito ut cada is, qui ita natus est, ut caderet. Si uero homines occidunt, quoniam nati sunt, et qui occidit, cum uiduam relinquit coniugem suam, tum orbitatem parat nato, tum ne dices? Coniugio tam uiduitatem quam orbitatem corrigindo emendari iudico. Esto pater alicuius mortuus, et eo nomine orbus filius: at coniugium orbis alterum suppeditat patrem. Et perturbatio luctus non illa quidem de coniugio existit, sed hoc ipso uelando tegitur. Ita coniugium orbitatis non materia sed interitus reperitur. Viduitatem deinde adduxit de fine uitae Natura, coniugium uero nuptiis illam postea mutauit. Quam enim uiduam mors fecerat, ei coniugium reddidit uiri consuetudinem, ueluti custodiendo beneficium suum, et quae initio contulerat, ea detracta attribuit denuo. Itaque scit demere uiduitatem non adere, coniugium. Iam patri morte eripiuntur liberi, coniugioque aliorum ille particeps, et iterum pater fit, cui perpetuo esse non licuerat. Quid igitur coniugii bona ad criminationem coniugii conuertis? Atque uideris mihi non quaerere, quo pacto coarguas, sed quibus laudibus ornes coniugium. Quibus enim enumerari cogis suauitatem et beneficia nuptiarum, iis laudator non accusator esse coniugii coepisti, dumqueconiugium accusas, admirari illud nos cogis, et ex coniugii accusati criminibus recitationem benefactorum efficis. Obiectum. Sane, inquit, sede est coniugium res laboriosa. Solutio. Imm quid est quod magis sciat labores discutere quam coniugium? Quicquid laborando defactigatur, id subleuatur nuptiis. Estque prorsus otiosa quies consuetudo conuictusque uxoris. Quam praeclara est communis mariti uxorisque lecti societas? Qua cum otii quiete spes concipitur liberum, et expectatihi apparent, et conspecti patrem appelant? Ad excercitationem deinde artis procedunt, et socii operum paternorum, et pro concione uerba facientes, et alentes in senectute patrem, denique in omnibus quibus usus indiget praesto sunt. Nulla oratione disserendo possunt explicari coniugii fructus. Conclusio. Res est magna coniugium: quod et deos producit, et ut uideantur dii, praestat hominibus, quandoquidem callide perpetuitatem ipsis conciliat. Qui coniunguntur nuptiis, eos disciplina iusticiae instituit, et incitat ad castitatis considerationem, et est ambitiosa in uoluptatibus illis, quae cognitae non culpantur. Quocirca ita sese res habet, ut coniugium omnino plurimi sit faciendum.
-
Página 194 (Teoría)
Legis rogatio.
Rogationem legis quoque concesserunt aliqui esse excercitationem. Est etenim haec tota ferme hypothesis, non seruat tamen omnia quae propria sunt illius. Nam introducitur hic persona quidem sed non prorsus etiam nota. Itaque magis istetractat ad thesin; et minus ad hypothesin pertinent. Quia enim omnino personae figuram admittit, thesin superat, quod autem nullam seruet manifestam peristasin, nonassequitur hypothesin. Legis itaque rogatio duplicem habet excercitationem, nimirum patrocinium et accusationem latae legis. Est autem lex inuentum quidem et munus deorum, ciuitatis uero conuentio publica, et correctio delictorum utriusque generis. Atque ita diuiditur Legis rogatio: quam elaborabis iis capitibus, quibus explicantur caussae status negotialis: legitimo, iusto, utili, expeditio. Atque pones prooemia, et deinceps capitibus illis uteris. Vnde et hac ratione discrímen inter rogationem legis et thesin animaduertitur.
-
Página 195 (Ejemplo)
Repraehensio seu accusation Legis iubentis adulterum manifesto depraehensum interfici.
Neque legem ego istam prorsus laudaturus, neque perscripta omnino accusaturus sum. Laudo enim quod fertur, quatenus adulteria eo cohercentur: quia uero non expectantur iudicum calculi (seu sententiae) istud consilium repraehendo. Quod si autor legis largitionis crimine condemnans iudices, iudicia sustulit, redarguitur opinionis ipsius quam habet de iudicibus, prauitas. Sin statuit iusta esse nostra iudicia, quemadmodum illa sunt, aequumne est? Collaudari iudices, et ex iudicum manibus legem eripi. Omnes sane caeterae leges, quae sunt contrariae sancitis, partim aduersantur hisce aliquibus ciuitatibus, partim aliis quibusdam consentaneae sunt. Ista autem lex sola contraria prodiit in praesentia uniuersis. Contrarium. Arbitror autem melius uos existimaturos cuiusmodi ista lex sit, si ad iudicium animorum uestrorum reuocaueritis statum rationemque Reipublicae uestrae uniuersae: imperatores, sacerdotia, decreta cuncta, pene dixerim omnia quae fortissime in bello geruntur: uniuersa inquisitionem iudicum sentiunt. Atque est imperator is, quem iudex probauit, sacerdotio fungitur confirmatus a iudice, decretum id ratum denique est, de quo fecerunt alii iudicium. Quin etiam uictoriae in bellis non participant ulli praemia, nisi prius subierint iudicium. An non igitur minime est consentaneum? Cum omnes uenire in iudicium oporteat, solam istam legem sententias iudicum defugere. Obiectum I. Sane, inquiat aliquis, uerum scelera sunt adulterorum ingentia. Solutio. Quid? An non sunt homicidarum maiora? An proditores minus statuemus sceleratos esse aliis? Sacrilegi quoque nunquid animaduersionem merentur leuiorem? Nihilo tamen secus horum convictos iudicium manet. Et neque proditor poenam persoluit, nisi sententia lata a iudice, neque euenit homicidae ut occumbat, nisi accusator facinus coarguerit, neque ut perpetiatur aliquid fur rerum sacrarum priusquam illa ad cognitionem iudicum deferantur. Absurdum igitur fuerit, maiora delicta a iudicantibus poenam sustinere, neque credi tales esse singulos hos, nisi iudex sententiam tulerit, adulterum uero solum cedere inexquisita re, quem in iudicium uocari prae caeteris eo mags oportebat, quo crimen istud inferius est aliis. Obiectum II. Quid uero refert in terfici adulterum an tradi iudicibus? Cum pariter ex utroque mors obeunda sit. Solutio. Quantum interest inter tyrannum et leges, et quantum discrepat genus populare a regio. Tyranni enim est, e medio tollere quem uluerit, legum autem mortis afficere iusta poena convictos. Ac populus quidem quaecunque concione coacta considerauerit, ea proponit existimanda et probanda, unius autem dominatio supplicio illa quidem afficit, sed existimationem et inquisitionem non simul etiam adhibet. Quae cuncta populus et leges contraria ratione administrant atque is qui solus principatum tenere et dominari in animum induxit. Quomodo igitur nihil refert interfici adulterum na tradi iudicibus? Praeterea etiam: qui interfecerit ipse sibi adulterum, sibi ipsi in eum, qui facinus patrauit, dominationem uendicat. Qui uero illum iudici tradiderit, is omnem in eum potestatem penes, iudicium esse uul.. Praestat autem certe, potestatem omnem penes eos esse, qui iudicant, quam penes accusatorem. Iam qui interimit ipse sibi adulterum, suspicionem commouet quod alterius rei gratia interfecerit. Qui uero ad iudicandum exhibet, solo iure niti uidetur. Obiectum III. Sane, inquit. Supplicium tamen dabit grauis repentina caede. Nam lucrisaceret tempus quo iudicium differretur. Solutio. Immo contrarium ei accidet, si iudicium de ipso fiat. Vitam enim in illa mora magis anxiam traducet. Nam expectare malum quod perpetiare, tristius est, quam illud pertulisse. Et dilatio supplicii cumulabit poenam. Saepius interit, quisquis se esse interiturum arbitratur, eritque huic acerbior experimento opinio. Itaque repente occumbens adulter, occubuisse se non sentit, celeritasque supplicii fallit sensum. Vacat dolore mors, quae anteuertit euentus opinionem: cogitata supplicia metitur. Haec igitur propter se collocata mutuo respectu intuere. Qui ipse sibi interimit adulterum, is testem supplicii nullum, sed qui illum tradit iudicibus, multos testes iustae poenae facit. Plus autem doloris est in supplicio eiusmodi, cuiús executio testes complures habet. Atque expediet adeo adulteris interitus occultus. Relinquent enim uulgo suspicionem, quod inimicitiae caussam exitii dederint. Sin coarguendo facinoris conuicti fuerint, ita interemtus poenam sine ambiguitate iustam sustinebit. Quapropter multum referet, ab ipso ne aliquo adulter depraehensus clam interimatur, na tradatur iudicibus. Obiectum IIII. Facinus atrox adulterii est, et transgrediendo omnia delicta superat. Solutio. Coarguatur igitur prius, et deinde adulter oppetat mortem, et, in ius adducatur potius, quam ante iudicationem, poenam sufferat. Si tanquam adulter interimatur, ita praebebit certiorem sobolem. Non enim deinde ulli liberi, quosnam parentes habeant, dubitaturi sunt, ubi adulteri reliqui esse desierint. Communem naturam istud flagirium uiolat: itaque communis sententia iudicum existens illud amoliatur. Atque ego uereor ne, si igno retur quare adulter interfectus sit, multos símiles ille sui alios relinquat. Dum enim nescitur, ob quod facinus aliquis intereat, qui imitentur alii non sunt defuturi. Atque ita poena ista non finiet scelus libidinis, sed inchoabit.
Finis Aphthonii progymnasmatum.